Page images
PDF
EPUB

mihi quidem magnopere placet; rerumque utrinque ftatum fimulac pleniùs intellexero, ad ea tranfigenda quæ cum utriufque reip. commodis potiffimum conjuncta effe videbuntur, ero equidem femper, ad me quod attinet, promptiffimus. Deus interim majeftatem veftram, ad gloriam fuam et orthodoxæ ecclefiæ tutelam atque præfidium, quam diutiffimè confervet.

Weftmonafterio ex aula noftra, Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO, Succorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Scania, Efthonia, Careliæ, Brema, Verda, Stetini, Pomeraniæ, Caffubiæ, et Vandaliæ, Principi Rugiæ, Domino Ingria et Wifmariæ, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Juliaci, Clivia, et Montium Duci.

Sereniffime, potentiflime rex, amice ac fœderate, Binas accepi à majeftate veftra literas; alteras per nuncium fuum, alteras legato noftro D. Philippo Meadows, ad me tranfmiffas. Ex quibus non folum dolorem fuum de obitu patris mei fereniflimi veris animi fenfibus expreffum, deque ipfo majeftas veftra quàm preclarè fenferit, verum etiam de me quoque ejus in locum fufpecto quantam fpem ceperit cognovi. Et ad paternæ quidem laudis cumulum nihil pofthac amplius aut illuftrius tanto authore accedere poteft, meis certe in capeffenda repub. aufpiciis nihil felicius tanto gratulatore, ad virtutes denique patrias tanquam hæreditatem optimam adeundas nihil quod accendat vehementius tanto hortatore potuit accidere. Ad rationes majeftatis veftræ de communi Proteftantium caufa nobifcum initas quod fpectat, fic velim exiftimet, me quidem ex quo ad hæc gubernacula acceffi, quanquàm eo loco res noftræ funt, ut fummam diligentiam, curam, vigilantiam domi potiffimum requirant, nihil tamen antiquius aut deliberatius habuiffe aut habere, quam paterno fœderi cum majeftate veftra percuffo quantum in me erit non deeffe. Claffem itaque in mare Balticum mittendam cum iis mandatis curavi, quæ internuncius nofter, quem ad hoc totum negotium

ampliffimè inftruximus, majeftati veftræ communicabit. Quam Deus opt. max. incolumem, profperifque rerum fucceffibus fortunatiffimam, ad orthodoxam fidem tutandam diutiffime confervet.

Weftmonafterio ex aula noftra, die 13 Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Sereniffimo ac Potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime, potentiffimeque rex, amice ac fœderate, Mitto ad majeftatem veftram, quo nihil dignius aut præftantius poffum mittere, virum verè egregium, vereque nobilem Georgium Aifcoum, equitem auratum, non folùm belli, et navalis præfertim fcientia multis ex rebus fortiter geftis cognitum jam fæpe atque fpectatum, verum etiam probitate, modeftia, ingenio, doctrina præditum, moribus fuaviffimis nemini non charum, et, quod nunc caput rei est, fub fignis majeftatis veftræ virtute bellica toto orbe terrarum florentiffimæ jam diu mereri cupientem. Velimque fic habeat majeftas veftra, quicquid huic viro muneris commiferit, in quo fides, fortitudo, experientia conftare vel etiam prælucere poffit, neque fideliori neque fortiori, nec facile peritiori poffe fe quicquam committere. Quæ autem ego illi negotia dedero communicanda veftræ majestati, in iis expeditum aditum, aurem benignam velit rogo præbere, eamque fidem, quam nobifmetipfis coràm fuiffet habitura; eum denique honorem, quem tali viro et fuis meritis et noftra commendatione ornatiffimo convenire judicaverit. Deus res veftras ad gloriam fuam et orthodoxæ ecclefiæ præfidium felici exitu fortunet. Weftmonafterio ex aula noftra,

die Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Potentiffimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate chariffime,

Detulit ad nos per libellum fupplicem Samuel Piggottus, Londinenfis mercator, fe nuper naves duas (quarum alteri nomen Postæ, magifter Tiddeus Jacobus; alteri The Water-Dog, magifter Garbrand Peters) Londino in Galliam negotiandi caufa mififfe; eas inde fale onuftas Amfterodamum petiffe; Amfterodamo alteram faburra tantùm, alteram halece impofitas cujus cum Petro quodam Heinfbergo focietas erat in mare Balticum Stetinum ufque Pomeraniæ, quæ in veftra ditione eft, ad exponendam illic halecem navigaffe; verùm utrafque hafce naves accepiffe fe alicubi maris Baltici à copiis quibufdam veftris detineri; tametfi ut huic malo occurreret cum utraque nave syngrapham figillo curiæ maritimæ obfignatam unà curaverit mittendam, qua et navium harum et mercium, excepta halecis parte fupradicta, unum fe effe ac legitimum dominum demonftraret. Cujus rei cùm fidem apud nos plenam fecerit, peto magnopere à majeftate veftra (quandoquidem duarum navium jactura fine fummo hominis detrimento fortunarumque forte omnium naufragio vix poffe accidere videtur) uti mandet fuis atque imperet illarum navium liberam primo quoque tempore dimiflionem. Deus majeftatem veftram, ad gloriam fuam ecclefiæque orthodoxæ præfidium, quàm diutiffimè fervet incolumem.

Weftmonafterio ex aula nostra, Jan. 27. an. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Celfis et Potentibus Dominis Occidentalis Frifia Poteftatibus, S. D.

Celfi et potentes domini, amici ac fœderati chariffimi, Gravem ad me detulit querelam per libellum fupplicem Maria Grinderia vidua, cùm fibi à Thoma Killegræo veftro milite pecunia bene magna ante annos octodecim debeatur,

fe

fé eum ne nullo modo adducere per procuratorem poffe, neque ut debitum folvat, neque ut de jure fuo, fi quid fit, velit lege experiri; id ne à procuratore viduæ cogi poffit, petiffe eum à celfitudinibus veftris per libellum fupplicem, ne cui liceat eum lege perfequi ullius pecuniæ ab fe in Angliæ debitæ. Ego verò fi celfitudinibus veftris hoc tantum fignificavero, viduam effe, egenam effe, multorum matrem parvulorum, cujus ifte omnes prope fortunas avertere conatur, non committam ut apud vos, quibus divina præcepta atque adeo de viduis pupillifque non opprimendis notiffima effe confido, graviore ulla utendum cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium petitioni iftius concedere velitis: id quod nunquam conceffuros vos effe mihi perfuadeo.

Westmonaft. ex Aula noftra, Jan. 27, 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo Potentiffimoque Principi LUDOVICO Gallia Regi,

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate auguftiffime,

Accepimus, idque non fine dolore, quafdam in provincia proteftantes ecclefias ab homine quodam male feriato ita indignè fuiffe in facris concionibus interpellatas, ut ea res magiftratibus, ad quos hujus caufæ cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animadverfione digna cenferetur: fed conventum Cleri, qui iis in locis proximè habebatur, à majeftate veftra impetraffe, ut res integra Parifios ad concilium regium revocaretur: a quo dum nihil hactenus decernitur, ecclefias illas et præfertim Aquarienfem, convenire ad colendum Deum prohiberi. Vehementer itaque à majeftate veftra etiam atque etiam peto, primùm, ut quorum preces ad Deum pro falute fua rebufque regni profperis non interdicit, eorum coitus publicos ad precandum interdicere ne velit: deinde ut in illum hominem rei divinæ interpellatorem ex fententia illorum judicum, quibus hujufmodi caufarum legitima atque confueta cognitio Gratianopoli data eft, animadvertatur. Deus majeftatem veftram quàm diuturnam atque incolumem confervet; ut fi hæc noftra vota vobis accepta funt, Deoque grata effe exiftimatis,

G 3.

existimatis, eadem ab illis etiam proteftantibus ecclefiis quibus nunc interdicitur, pro vobis publice fieri, fublato illo interdicto, quàm primum velitis. Weftmonafterio, 18. Feb. an. 1658.

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime domine cardinalis,

Proficifcitur in Galliam, ibique ad tempus commorari cogitat illuftriffima domina defuncti nuper ducis Richmondiæ uxor cum duce filio adolefcentulo. Eminentiam itaque veftram magnopere rogo, ut fiquid acciderit in quo iis veftra authoritate, favore, patrocinio, utpote peregrinis, ufus effe poffit, ita eorum dignitatem tueri, vobifque haud vulgariter commendatam rebus omnibus habere velitis, ut ad veftram humanitatem erga omnes, præfertim tam illuftri genere oriundos, eximiam, fentiant noftris literis quod accedere potuit cumuli acceffiffe: fimul et hoc fibi perfuadeat eminentia veftra commendationem fuam, fi quid à me hujufmodi poftulabit, apud me non minus valituram. Weftmonafterio, 29 Feb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Sereniffimo ac Potentiffimo Principi JOANNI Portugalliæ Regi.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate, Tametfi multa funt quæ ad regem amicum et reip. noftræ conjunctiffimum neceffariò fcribam, nihil eft tamen quod faciam libentius quàm quod nunc facio, ut majestati veftræ, regnoque Portugalliæ infignem hanc proximam de communi hofte Hifpano victoriam gratuler: qua non ad veftram tantummodo, verum etiam ad Europæ totius pacem ac refpirationem, permagnum, atque in multos fortaffe annos, allatum effe momentum nemo eft quin intelligat. Alterum eft in quo victoriarum certiffimum pignus juftitiam majeftatis veftræ agnofcam, qua ex articulo fœderis 24, per arbitros Londini datos, mercatoribus noftris eft fatisfa&tum, quorum naves onerarias Brafilienfis focietas conduxit. Unus eft Alexander Bencius, mercator Londinenfis, cui, cùm navis ejus, quæ Tres Fratres vulgo nominatur, magistro Joan

ne

« PreviousContinue »