Page images
PDF
EPUB

effet flagitatum. Quod quidem foederis inter utramque gentem renovandi continuatum hactenus impedimentum atque juftiffimum fuit, immò verò (pro eo quod ab aliis nationibus factitatum eft) jufta belli caufa cenferi potuit.

Quod autem ad controverfias in Occidentali India exortas, cum tam in ipfa continente quam in infulis coloniæ nobis quoque fint Americanæ, eafque jure non deteriore, immo meliore poffideamus quam Hifpani fuarum ullas obtineant, parique jure ea maria navigare nobis liberum fit, fine ulla tamen caufa, nulla prorfus injuria læfi (idque ubi de commercio controverfia nulla verfata eft) tamen perpetuò colonias noftras hoftiliter invaferant, noftros homines interfecerunt, naves ceperunt, bona diripuerunt, &dificia stationefque vastarunt, noftros populares captivos in servitutem abduxerunt; atque hæc facere non deftiterunt ad illud ufque tempus in quo hanc nuper expeditionem contra eos fufcepimus.

Ob quam caufam, contra quàm antehac in hujufmodi occafione fieri confuevit, ubique ferè ditionis Hispanicæ naves noftras negotiatorefque omnes retinuerunt, eorumque bona profcripferunt; adeo ut, five ad Americam, five ad Europam oculos convertamus, belli authores ipfi foli exiftimandi funt, quæque ex eo cædes atque incommoda fequi poterunt iis omnibus caufam ipfi præbuiffe.

Exempla perpetuæ crudeliffimæque hoftilitatis in Occidentali India, etiam pacis tempore ab Hifpanis in Anglos edita, et ab anno 1604, cum ab Jacobo rege coagmentata pax eft, ufque dum rurfus bellum erupit, et ab ea pace quæ anno 1630, proximè facta est, ad hanc ufque diem permulta funt perque inhumana et cruenta: pauca attuliffe fatis habebimus.

Navis quædam Ulyffis nomine infignita, cum per oram Guianæ mercaturam faceret, et mercatores ac nautæ adducti fide ac jurejurando Berrei illius loci præfecti, in terram exiffent, eorum tamen triginta capti et in cuftodiam traditi funt: fcribit deinde ad mercatorem præfectus fe quidem triginta ex fuis nautis cepiffe, ideo quod nonnulli exteri, qui mercandi caufa illuc appulerant, viginti millibus ducatis ipfum fraudaverant; quos nummos fi fibi mififfet, remiffurum fe ei omnes fuos juravit, et commercii poteftatem facturum. Mercator partim numeratò, partim mercium æftimatione optatam ei fummam mittit: quam cum præfectus Berreus accepiffet, alligatos ad arbores illos homines triginta ftrangulari juffit, excepto folo chirurgo qui ad fanandum præfecti morbum affervatus eft. Hæc redemptio aliis cum damnis ibi datis septem millibus librarum æftimata eft.

VOL. VI.

H

Poft

Poft factam pacem anno 1605, navis Maria dicta, Ambrofio Birch magiftro, ad feptentrionalem Hifpaniolæ oram in Occidentali India mercaturas faciebat; magifter, cum a facerdote quodam patre Joanne, fic enim nominabatur, cum fex fociis, tuti et liberi commercii promiffis allectus effet ut in terram videndarum mercium quarundam caufa egrederetur, et Hifpani duodecim ad Anglicanas merces infpiciendas in navem afcenderent, dum Angli fuas merces oftendunt nihil doli metuentes, dante fignum ab littore facerdote, Hifpani, educta quifque fica, omnes in navi Anglos jugularunt, præter duos duntaxat qui in mare defiluerunt; cæteri in terra exquifitis cruciatibus necati funt; magifter ipfe exutus veftibus et ad arborem alligatus, nudus mufcarum morfibus expofitus eft; ubi poft horas viginti Nigrita quidam, audito hominis ejulatu, accedens, jam antè moribundum lancea transfixit: navis hæc cum mercibus quinque millibus et quadringentis libris æftimata eft.

Alia navis, cui nomen Arcuariæ, eodem anno ad Sanctum Dominicum capta eft, nautæque omnes interfecti: hæc navis mille trecentis libris æftimata eft.

Alia navis dicta Amicitia Londinenfis, cum navigio fuo, a Lodovico Fajardo, claffis regiæ Hifpanienfis navarcho, capta eft, navis cum bonis omnibus publicata, mercatores ac nautici in mare demerfi, præter unum puerum, qui ad ferviendum eft fervatus: hæc navis cum navigio quinquies. mille et quingentis libris æftimata eft.

Ex alia navi, cui nomen The Scorn, cum omnes nautæ, Hifpanorum dejerationibus confifi, in terram egreffi effent, omnes tamen alligati ad arbores et ftrangulati funt. Ubi mercatores et navem et bona omnia amiferunt, mille quingentis libris æftimata.

* Anno 1606 navis, cui nomen Neptunus, ad Tortugam ab Hifpanorum navibus prædatoriis capta eft, quatuor

millibus et trecentis libris æftimata.

Eodem anno navis alia, quæ Alauda nominata eft, a Lodovico Fajardo capta, et cum toto onere publicata est; quæ quatuor millibus quingentis et feptuaginta libris est æftimata.

* Joannes Davis duo navigia cum omnibus bonis amifit, interfectis eorum omnibus nautis, ad illius navigationis interitum, unde trium mil. lium et quingentarum librarum jacturam fecit.

* Navis alia, cui nomen Caftor et Pollux, ab Hifpanis ad Floridam capta eft, qui et eam publicarunt, nautafque omnes vel necaverunt, vel in fervitute retinuerunt, nihil enim de iis poftea eft auditum: hæc navis cum fuo onere quindecim mille libris æftimata eft.

Anno 1608, navis Plimouthenfis Richarda nominata, cujus præfectus erat Henricus Challins, domini Pophami, fummi Angliæ jufticiari, Ferdinandi Gorges, ordinis equeftris, aliorumque fumptibus inftructa, ut Virginiam peteret, ad auftralem Canariarum infularum partem vi tempeftatum delata, cum indè curfum ad deftinatam oram tenuiffet, fub latitudine 27 graduum in undecim naves Hifpanicas ab Sancto Dominico redeuntes fortè incidit; quæ ipfam ceperunt, et quanquam præfectus navis diploma regium protulit, quo fe expediret, tamen navis cum bonis publica facta eft, ipfe crudeliter habitus, et ad triremes miffus. Unde amplius duo mille et quingentæ libræ funt amiffa.

Simile quiddam navi alteri, cui nomen The Ayde, factum eft a Lodovico Fajardo captæ, obtentu amicitiæ; hæc item cum bonis publicata eft, omnefque nautæ, ad triremes abducti; ubi nonnulli fuftibus ad necem pulfati funt, quòd remigium recufaffent. Quæ navis et bona, Hifpanis ipfis æftimantibus, feptem millibus librarum æftimata funt.

Eodem anno navis alia, Anna Gallant appellata, magiftro Gulielmo Curry, cum ad Hifpaniolam mercaturas faceret, fimiliter et navis et bona publica facta funt, omnefque nautæ fufpendio necati, affutis unicuique ad ludibrium chartulis, in quibus erat fcriptum, "Cur huc veniftis?" Hæc navis cum onere octo millibus librarum æftimata eft.

Hæc exempla fatis oftendunt, cujufmodi nobis pacem Hifpani in Occidentali India temporibus Jacobi fervarunt; qui rex diligentiffimè curavit vel potius pertimuit ne pax cum iis dirimeretur. Ejufmodi hoftilia plenè et cruenta veftigia, ab illa etiam proxima pace, quæ anno 1630 confecta eft, ad hanc ufque diem, perfequi licet.

* Alia navis mercatorum quorundam Londinenfium, (cujus magifter erat Joannes Lock) a claffe Hifpanorum ad infulam Tortugam capta eft, propterea quod mercaturam feciffet, et arbores cecidiffet; ob id navis eft publicata, et nauticorum plerique morte multati, reliqui ad triremes damnati: hic quinque millium et trecentarum librarum jactura facta eft.

De iis coloniis, quæ, ab hujus nationis nobilibus quibufdam viris, in infulam Catelinam (ab his Providentiæ dictam) et in infulam Tortugam (ab iifdem Affociationis dictam) deductæ funt, primum dicemus. Hæ autem anno circiter 1629, cum effent incolarum et pecorum omnino vacuæ, indicto inter Anglos et Hifpanos tunc temporis bello, ab Anglis occupatæ funt atque poffeffæ. Sequente anno pace inter utramque gentem facta, cum de iis infulis haudquaquam ab Hifpanis in fœdere exciperetur, Carolus rex, non impediri se hac pace arbitratus, fuo diplomate, quod et magno figillo Angliæ fignatum erat, fupradictam infulam Providentiæ, fimul et alias vicinas ditionis effe fuæ declaravit; eafque nobilibus quibufdam viris eorumque hæredibus poffidendas conceffit; et fequente anno ad Tortugam ufque infulam conceffionem illam extendit.

[ocr errors]

Et quanquam fupradicti coloni, ejufdem regis concef fione in earum infularum poffeffionem venerant, eaque conceffio jure optimo fundata erat, primum naturæ, eò quòd neque Hifpani, neque alii quicunque in eorum locorum poffeffione effent, deinde belli, quandoquidem belli tempore occupatæ funt, et in pacis articulis nequaquam exceptæ, unde extingui jus Hifpanorum (fi quod illic juris habuiffent) ipforum affenfu, ex fecundo proximi fœderis articulo, fequitur; quanquam etiam neque fupradicta colonorum focietas, nec fuorum quifquam ullo fuo facto justam offenfionis caufam vel Hifpaniæ regi, vel Hifpanorum cuiquam præbuerat, donec priores ipfi naves noftras atque colonias vi invafiffent, et Anglorum haud paucos, incenfis etiam eorum ædificiis ac fedibus, interfeciffent; Hifpani tamen, cum nullam iis in locis pacem fervare ftatuiffent, circa 22 Januarii 1632, nulla injuria laceffiti, navem quandam focietatis, cui nomen Flos Marinus, ab infula Provi dentiæ redeuntem, inter Tortugam et Florida caput hofti litèr aggreffi funt, in qua pugna nonnullos in ea navi occiderunt, alios vulnerarunt.

Poft hæc anno circiter 1634, Tortuga infula ab Hifpanis cum quatuor navibus oppugnata eft, cum ab Anglis nulla injuria exorta effet: in qua oppugnatione fexaginta vel amplius occifi funt, multi fauciati ac capti, fedes deletæ, domus incenfæ, bona hand parvi pretii ab Hifpanis afportata, Angli penitus ex ea infula dejecti, quorum alii fufpendio fublati,

fublati, alii Havanam abducti in fervitute miferrima retenti funt; unus præ cæteris, cui nomen Grymes, qui in Tortuga bombardarius fuerat, crudeliter eft trucidatus; pars ad defertam quandam infulam confugiens, cui Sanctæ Crucis nomen eft, ab Hifpanis, qui eo etiam cum tribus navibus longis fugientes perfequebantur, oppugnata menfe Martio 1636, quadraginta occifi, reliqui capti et crudeliffimè accepti.

Anno 1635 Julii 24, Hifpani duabus navibus magnis unaque longa advecti in Providentiæ quoque infulam impetum fecerunt, compluriumque horarum fpatio prælium ibi commiferunt; et tum quidem rejecti funt, et ab incœpto defiftere coacti; donec idem rurfus tentantes circa annum 1640, cum duodecim navibus magnis et minoribus, quarum prætoriæ Armadillo Carthaginenfi nomen erat, ex majoribus regiæ claffis argentariæ triremibus, cum magnum militum numerum in terram expofuiffent, totius infulæ expugnationem polliciti fibi funt, verùm, haud parvo accepto incommodo, repulfi denuò recefferunt. Altera tamen

claffe inftructa paulò poft cùm revertiffent, coloni diffidiis laborantes, non tam qua fe ratione defenderent, quam qui bus conditionibus commodiffimè fe dederent, cogitarunt, quas, tradita demum infula, facilè impetraverunt. Sed infula hoc modo et colonis erepta eft, et reipublicæ, illis octoginta amplius millium librarum damno dato, huic detrimento et ignominia publica fimul accepta. Ita in Hifpanorum poteftatem cum effet redacta, navis quædam, quæ vectores aliquot ab Nova Anglia in eam infulain tranfmigrantes advexerat, intra ictum bombardarum callidè perducta eft (ignorabat enim eam infulam in Hifpanorum poteftate jam effe) nec fine permagno difcrimine ac difficultate fe extricavit, amiffo etiam navis magiftro, viro probiffimo, quem i&tus tormenti ab infula displosi transverberavit.

Nec contenti intra fines Americanos hoftilitati fuæ in illius coloniæ focios modum ftatuere Hifpani, in his etiam partibus Europa eandem in eos exercuerunt: anno enim 1638 Decembris 25, navis quædam ejufdem focietatis, Providentiæ nomine infignita, cui Thomas Newman præfectus erat a promontorio Dengioleucis duabus in ipfa Anglia ora a Sprengfeldio Dunkirkanæ navis prædatoriæ præfecto oppugnata atque capta eft; Dunkirkam deinde adducta; ubi

H 3

navis

« PreviousContinue »