Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ordinem fe redigi, ac aemulo fuo fubdr pateretur. Aegrum idcirco, multaque animo agitantem Zápolyam Hieronymus Laskius Polonus, vir infigni 'ingenio, et confilii vi praeditus amice confolatus, hortari coepit vt quando fruftra iam Chriftianorum princi. pum auxilium imploraffet, ad Solimanni Turcarum imperatoris patrocinium confugeret, qui vt exulis principis in folium reftituti gloriam adipifceretur, perlibenter eam opportunitatem fit arrepturus. Exhorruiffe fertur Ioannes inexfpectatum hoc confilium, quod et de feliciorei exitu dubitaret, et vereretur, ne Solimannus ea occafione ad occupardam Hungariam vteretur verum cum Laskius vehementius inftaret, fe legationem fuis fumtibus obiturum, ac omnia, quae Hungariae faluti noxia effe poffent, prudenter amoliturum polliceretur, ceffit demum Zá polya, id Virgilianum ingeminans: Flectere fi nequeam fuperos, acberonta mouebo. Ita que Laskius plena agendi poteftate inftructus e Polonia difceffit, ac poft multa et viarum incommoda, et vitae difcrimina die XXII. 1528 Decembris A. 1528. Bizancium appulit. Qui bus viis, quibusue artibus rem Zápolyae idem egerit Laskius, operis, quod fcribimus, breuitas non finit pluribus explicare (a). Difficiliorem ille principio fenfit prouinciam,

[ocr errors]

(a) Laskianae legationis Ephemerides a Cl. Belio editas Annalibus fuis inferuit Cl. Pray Tomo V. ad h. a. pag. 199.

quam ante fibi perfuaferit, propterea, quod Turcae intellecta duorum aemulorum de regno contentione, Hungaros et diffidiis laborantes, et domeftico bello labefactatos, paulo poft totis viribus inuadere, ac vno velut impetu fub iugum mittere, firmiter iam in fanctiore confilio fuo, quod diuanum ap pellant, decreuerint: at poftquam Ludouici Gritti (a) hominis vaferrimi, et Turcicae aulae admodum cari opera, Iraimi Vezirii beneuolentiam fibi conciliauit Laskius, vt erat ingenio, et eloquentia promptus, eo demum negotium adduxit, vt Solimannus nominis fui gloriam imperii fui vtilitatibus anteponens, intimam cum Zápolya amicitiam pepigerit, his fere conditionibus: Solimannus Ioannem folio Hungarico pleno iure reftitueret, reftitutum contra Ferdinandi vim copiis fuis. tueretur, Ioannes ex aduerfo nulla eapropter feu feruitute, feu tributo obftrictus effet, folaque amicitia, et armorum contra quemuis hoftem focietate fuam erga benefactorem gratitudinem teftaretur. His die III. Februarii A. 1529. ex fententia confectis, laetus 1529 Laskius, nominato, qui vices fuas obiret, refque Ioannis Bizantii curaret, oratore Ludouico Gritto, cum execrandi, Hungariaeque funeftiffimi foederis tabulis in Poloniam ad Ioannem properauit, optatiffimo eo nuncio exulem exhilaraturus: à quo is fubinde in

(4) Ludouici Gritti natales, et fata lege apud Iouiuin Hiftor. lib. XXVIII, pag. 282,

[ocr errors]

nauatae operae praemium, perpetui comitis Scepufienfis honore, Kéfmarkino, et pluribus aliis dominiis donatus fuit (a).

§. IV.

Ferdinandi res in Hungaria Turcarum metu inclinant.

Paucis poft Laskii difceffum diebus venit Bizantium Ioannes Hobordanfzky, miffus a Ferdinando legatus eo fine, vt aliquot annorum inducias cum Turcis conficeret: fed is inconfiderata fua cum Turcis agendi, loquendique ratione, alienatum iam alioquin Solimanni a principe fuo animum paulo arrocius, quam credi poffit, irritauit: quemadmodum enim a miniftris Viennenfibus, quibus aulae Bizantinae arrogantia, et genius hactenus incognita fuere, inftructus erat, quo Ferdinandum procul ab omni metu effe declararet, fimul autem Auftriacae potentiae formidinem Turcis incuteret, Belgradum, Sabatfium, Sirmium, Iaîtzam, et quidquid poftremis in Hungariam expeditionibus illi occupauerant, non minore imprudentia, quam audacia reftitui repetebat: negans aliter a principe fuo inducias poffe concedi. Intempefti

(*) Analectorum Scepufii parte III. pag, 223.

ua ea iactantia vfque adeo in furorem actus fuit Solimannus, vt hominem fine mora Bizantio faceffere, Ferdinandoque renunciare iufferit, fe proxima aeftate validis cum copiis Budam,ac Viennam venturum,ibidemqüe inito cum eodem certamine, litibus finem impofiturum (a). Feralis ea comminatio multorum ex Hungaris, qui Ferdinando adhaerebant, animos confternauit, vt qui ab ea expeditione certiffimani patriae fuae ruinam non ex vano ominabantur. Zápolya autem poftquam de propitia Solimanni erga fe voluntate per reducem Laskium edoctus fuiffet, datis ad Hungariae magnates, atque nobiles literis, omnes, et fingulos hortatus fuit, vt fibi propediem in Hungariam aduenturo vires, dextrasque coniungerent, nifi potentiffimi Turcarum imperatoris vindictam potius, quam clementiam experiri malint. Vbi autem quamplurimos e fuperioris Hungariae dynaftis, ac nobilibus aduentum fuum auide praeftolari, ex fratre, Georgio Martinufio didicit, aliquot Polonorum cohortibus ftipatus, Caffouiam verfus irrupit, imparatosque adortus Ferdinandeos memorabili clade affecit, cuius victoriae fama, de induftria exaucta, multum momenti attulit, ad augendum eius factionis numerum: quafi enim iam Ferdinandus debellatus effet,

(4) Iouins Hiftor. fui temporie lib. XXVIII. Ioannes Zermegh in hiftoria rerum geftarum inter Ferdinandum, et Ioannem lib. I, §. VIII.

certatim Hungari, ac Tranffiluani ad Ioannem tamquam ad victorem confluebant: quae de fectio communis fere poftea euafit, vbi certiffimis nunciis vbiuis diuulgatum fuit, Solimannum, exulis regis folio reftituendi caufa,, feftinatis itineribus Hungariae appropinqua re: tum enim vnusquisque, ac imprimis inferiorum regni comitatuum proceres, quo fe, resque fuas a Turcarum immanitate liberas praeftarent, Ioannis fe partium effe funt profefli: vt adeo ille paucarum hebdomadarum fpatio, potiorem Hungariae par tem haud magno impendio Ferdinando eripuerit (a).

S. V.

Solimannus Buda potitur.

Neque vanus fuit de Turcarum aduentu fu1529 mor: Solimannus enim aeftate anni 1529. iis ipfis in campis Mohatfienfibus, vbi Hungaros internecina clade proftrauerat, ad renouandam in animis eorumdem funeftae cladis memoriam, caftra collocauit. Hic eum Ioannes de Zápolya procerum corona ftipatus falutauit, dextramque patroni fui ofculo veneratus fuit: ea clientis fubmiflione non medio

(a) Ioannes Zermegh loco cit.

« PreviousContinue »