Page images
PDF
EPUB

quae fuccincta narratione complexi fumus alia etiam acceffere, per quae pristina gentis vulnera recruduere: grauis erat toti regno effufa militis externi licentia: non fecus enim, atque fi in hoftico ageret, fruges ex agris diripere, vina e cellariis educere, pecudes, et iumenta abigere, haecque omnia propalam venum exponere in more habebat, vt adeo egenae praefertim plebi nil fere, vnde vitam toleraret, refiduum relinquere. tur: rapinis his conniuebant praefecti militares, quod aliqua pars lucri inde ad eos deriuari foleret (a): copiarum per Hungariam difperfarum duces poteftatis fuae limites egreffi, in ciuilem regni administrationem fe fe impune ingerebant: pro tribunali enim federe, caufas promifcue cognofcere, lites iudicio fuo dirimere, nobiles etiam viros apud fe accufatos plectere, et mulctare, iam apud eos in confuetudinem abierat: Iacobus Barbianus, caefarearum in fuperiore Hungaria copiarum dux, praeter alia damna, et iniu rias priuatis dominis illatas, Caffouienfi ci

quae a Dauide Vngnad L. B. de Sonneck confilii bellici praefide, ibidem inter indigenas tum relato, diligenter adnotata nobis legere licuit. Haec @adem illustraqtur ex ipfis decreti V. tunc editi conftitutionibus.

(a) Huc pertinent Rudolphi decret. IV. art. I. decret. VII. art. III. et XXIV. Decret. IX. art. 11. deeret. XIV. art. H. decret. XV. art. XII. et XIV. Vide Item Ituánfi Hiftor, a libro XXVIII. vfque XXXIV.

witati XXVIII. pagos, quos ex priorum regum donatione tenuerant, fua autoritate ademit, aerariique militaris rationibus addixit. Fifcus regius in omnem lucri occafionem intentus, nunc hos, nunc illós bonorum poffeffores in ius vocabat, ex quibus alii eius iudicio bonis fuis multati, alii, vt fe fe in poffeflione confirmarent, ad magnam aeris vim aerario numerandam fune adacti: quamuis indubium fit, bellis Zápolyam inter, ac Ferdinandum, tum vero Maximilianum inter, ac Ioannem Sigismundum longa annorum ferie durantibus, multos aut derelicta demortuarum familiarum, aut etiam S. coronae bo, na per vim occupaffe, ac idcirco eorumdem pofteros merito tum in ius fuiffe a fifco vocatos: fed et hoc vitio illi datum fuit, quafi odio potius, et aegre faciendi cupiditate, quam iuftitiae ftudio ageretur: quod denique multorum e regni dynaftis, et proceribus animos commouit, fuit Stephani Illésházi curiae regiae magiftri cafus; cum enim quaeftor regius eo caefarem induxiffet, vt is Bazinium, et S. Georgium illius tunc ditionis oppida, inuito, ac reluctante domino in liberarum, ac regiarum ciuitatum numerum adfcripferit, Illésbázius fcripto paulo acerbiore eam quaefturae regiae aduerfus legum patriarum praefcriptum agendi rationem exagitauit, ob quod fcriptum de laefa maieftate accufatus, Pofonium ad dicendam caufam euocatus fuit: hic cum iudices regni ordinarii praefide Nicolao Iftuánfio palatini locumtenente, minime tam atrocis criminis

reatum illum incurriffe cenfuiffent, atque id-
eo ad coercendam folummodo, quaefturae re-
giae dignitatem, et autoritatem infectandi
licentiam, mitiorem, quam caesar vellet, in
Illés bázium fententiam pronunciaffent, iudi-
cii praefes Iftudnfius Pragain euocatus, iuffus
fuit illuftrata ibidem caufa, laefae maiefta-
tis poenas in Illésbázium decernere quod
cum ille ne faceret, legibus regni fe pro-
hiberi refpondiffet, Rudolpbus paulo grauius
indignatus, iudices nouos Viennae conftituit,
qui caufam eam denuo cognofcerent, ac ad
omnem iuftitiae rigorem deciderent: ab hoc
iudicio cum Illésbázius capitis, et fortuna-
rum poenam fibi iam decretam per Matbi-
am archiducem admonitus fuiffet, capitis.per-
iculum anteuerfurus A. 1603. in vicinam Po- 1603
loniam fuga euafit, (a) reuocandus poftea,
plurimumque operae ad reftinguendam Bots-
kaianam feceffionem allaturus
vt breui
narraturi fumus.

S. XII.

Stepbani Botskai artes ad commouendam apud
Hungaros feditionem.

Hac ratione comparatos effe Hungarorum
animos cum non ignoraret Stephanus Botskai,

(a) Iftuánfi Hiftor. lib. XXXIII.

1

poftquam e fuis ad Gabrielem Bethlenium, er huius ad fe literis per caefareos duces interceptis, prodita iam effe confilia fua fenfiffet, ac vna de fe clam intercipiendo agi intellexiffet, pofita larua id, quod ante conftitutum habebat, aperte iam fibi agendum putauit: fed neque iam folam Tranfiluaniam fibi fubdere verum etiam Hungariam ipfam a caefaris imperio abftrahere decreuit. Qua propter per literas primum, ac nuncios potentiores earum partium dynaftas, ac nobiles, quos paulo vehementius a Rudolpbo alienatos nouerat, ad ineundam fecum pro reftauranda gentis libertate armorum focietatem inuitauit: primi, qui ei adhaeferunt, fuere : Valentinus Homonnai, Paulus Nyári, Nicolaus Dersfi, Franciscus Magotfi et Georgius de Széts opibus prae ceteris, et autoritate confpicui. De horum, ac plurium e potentioribus in fe fide certus, poftquam Belgradenfem, Temefieufem, ac Budenfem praefectos ad fibi totis viribus affiftendum mandata Bizantio accepiffe, copiasque colligere 1604 intellexit, fparfis exeunte A. 1604. per vni. uerfum regnum libellis cunctos ad arma pro libertatibus, praerogatiuisque gentis vindicandis corripienda excitare copnifus fuit (a): cam autem ad eum diem nulla publica regni conftitutione fiue Auguftanae, fiue Helueticae çonfeffionis fectatores ciuitate donati

(4) Iftaánh Hiftor. lib. XXXIV,

effent, fpeciofum cupiditati fuae velum praetexuit, vtriusque confeffionis in Hungaria conftabiliendae ftudium: fparfit enim Rudelphum caefarem firmiter decreuiffe liberum vtrique exercitium interdicere: quod vt eo certius crederetur, occafionem praebuit detreti anno eodem a Rudolpho caefare editi poftremum caput, (a) quo caefar cunctis decefforum fuorum in Catholicae religionis fauorem conftitutionibus ex plenitudine poteftatis fuae confirmatis, id vnum grauiffimis fub poenis vetuit, ne quis in generalibus regni comitiis religionis negotia proponere aufit, ne difceptationibus inde enatis tem pus, quod paulo grauioribus reipublicae deliberationibus facrandum effet, non fine communi damno eriperetur: ac reapfe prima haec fuere comitia, in quibus acatholici tacitis nominibus libellum fupplicem caefari ob tulere, templa ablata fibi reftitui, miniftros variis e locis a militiae ducibus eiectos reddi, liberumque religionis exercitium concedi flagitantes (b). Illud quoque, quamquam immerito, inuidiam, qua caefar laborabat auxerat: quod cum Agrienfes canonici occupata per Turcas Agria, Caffouiam demigraffent, caefar princeps eius vrbis D. Elifabethae templum, quod paulo prius reforma ti Catholicis eripuerant, veteribus poffefforibus reddi, vfibusque canonicorum Agrien

(a) Decreti XV. art. XXII. (6) Ibidem articulo citato.

[ocr errors]
« PreviousContinue »