Page images
PDF
EPUB

vt hominem fecundis tot fucceffibus elatum ad honeftam aliquam pacis cum caefare ineundae rationeni poffet adducere: poft mul ta itaque ex aulae miniftrorum confilio incaffum tentata, id demum Rudolpho caefari fuggeffit Mathias archidux, vt Stephanum Illésházi Viennenfium iudicum fententia biennio, abhinc maieftatis damnatum, ac in Polonia exulem, culpa, poenaque omni condonata domum reuocaret, eiusdemque confilio, et opera ad reftinguendam feditionis flammam vteretur, illum enim magna apud fuos elle et exiftimatione, et autoritate: cumque aliena á Catholicis, Auguftana facra fequeretur, idoneum plane videri, ad acatholicos etiam caefaris partibus conciliandos. Confilio huic, quamquam illibenter, parendum tamen fibi eo temporis articulo putauit Rudolphus: itaque Mathiae negotium dedit, vt oblata nomine fuo vitae, bonorumque gratia, hominem Pragam ad fe venire iuberet, quo ibi. dem de pacis cum Botskaio componendae conditionibus clarius, vberiusque poffet edoceri. Poftquam geminas huius argumenti literas accepiffet Illésházius, nil iam de fin cera caefaris in fe voluntate addubitans, Mathiae archiduci refpondit, minime e re caefaris fore, fi ipfe Pragam rediret, ficque fe eiusdem partes fequi aperte declararet, quod omnis eius negotiatio Botskaianis fuż fpecta fit futura: vtilius multo et caesari, et patriae fore, fi bona illius venia, liceret fibi recta ad Botskaium, a quo crebris et literis, et nunciis euocaretur, fe conferre: vbi conf

ciliata fibi hominis et beneuolentia, et fidu cia, ea omnia, quae pro augustae domus Auftriacae honore, atque commodo vide rentur, fumma fide, et diligentia effet actu rus. Singulari huic confilio cum ex Ma thiae archiducis fuafu annuiffet caefar, Illésbázius e Polonia recta ad coniuratorum caftra tranfiit, tantamque breui apud omnes autoritatem confecutus fuit, vt eumdem Botskaius praecipuum arcanorum confiliorum fuorum arbitrum delegerit, nec quidquam deinceps illo inconfulto conftituerit: atque in hac ftatione Illésházius datam caefari fi

dem nequaquam fefellit fummaque vfus circumfpectione, ea deinceps egit, quae eum non modo patriae, verum etiam auguftae domus ftudiofum fuiffe probant. IlIud profecto fingulare fuit in patriam caritatis argumentum, quod cum ditionis cae fareae ciuitates, et arces per Hungariam per Botskaianos fociis Turcis, partim vi partim deditione occuparentur, ftudiofe cauerit Illésbázius, ne idmodi locis Turcae praefidio imponerentur, vt adeo hi toto eo bello nullius prorfus munimenti poffeffionem adierint: praeterea Mathiam archidu cem per occultos nuncios cunctis de rebus, et Botskan confiliis edocebat, ac quid, quave ratione agendum effet, admonebat. Hoc rerum pofitu, Matbias Sigismundum Forga tfium ad Botskaium mifit, qui caefaris nomine fidem daret, faluis religionis Catholi cae iuribus, et praerogatiuis, Auguftanae vna, ac Helueticae confeffioni liberum fore

exerci

exercitium palatinum ceterosque vacantes regni magiftratus in proximis comitiis creatum, ac vna ibidem reliquis coniuratorum querimoniis communi ordinum regni confilio et confenfu fatisfactum iri: haec cum die XIII. Nouembris A. 1605. propalam For. 1605 gatsius explicuiffet, principio probari videbantur at poft dierum aliquot confultationes et a Botskaio, et a coniuratorum fenatu die XXV. eiusdem menfis funt reiecta; vide bat nempe Botskaius, nil fe e tota ea tragoe dia lucri decerpturum, nifi fibi Tranffiluaniae poffeffio iis, quibus Sigismundo Báthorio con ceffa erat, iuribus, et conditionibus per caefarem confirmaretur: fed et alii clare perfpiciebant, minime fe priuata ea commoda, quae ante fperauerant, confecuturos, fi pacem illis, quas caefar offerebat, conditionibus amplecterentur, vnde manifeftum fit, pleros. que non tam ad religionum fuarum exercitium procurandum, vindicandasque gentis fuae praerogatiuas, quam ad augenda priuata fua emolumenta, arina corripuiffe, quod neque tum haec ponere voluerint, cum caefar ea omnia, quae famofo fuo libello coniu rati querebantur, fe curaturum addixit. Ob ftinatio haec Botskaianorum non mediocriter difplicuit Illésbázio, qui cum pro certo te neret, numquam pacem coalituram, fi cae faris propofitiones in pleno femper feditio forum conuentu examinarentur, eo demum confilio, ac prudentia fita rem adduxit, vt er a Botskain, et ab vniuerfo coniuratorum coetu plena cum agendi poteftate orator ipfe PALMA P. III, K

ad Mathiam archiducem mitteretur (a): huic enim iam tum Rudolphus, turbarumi Hungaricarum toedio correptus, totum pacis cum Botskaio fanciendae negotium commiferat, quae eo magis neceffaria fuit, quod Bohemi pariter, et Moraui ad liberum religionum fuarum exercitium extorquendum, veteresque gentis fuae libertates, et praerogatiuas poftliminio recuperandas, intimam cum Botskaianis armorum focietatem inire parabant, quod fi bello adhuc durante ad exitum de duxiffent, de Auftriacae domus in Bohemicas ditiones dominatu actum erat.

[ocr errors][merged small][merged small]

Principio anni 16c6. Stephanus Illésházi, et Petrus Maldoffeuits Botskaianorum oratores Viennam appulfi, poft dierum aliquot cum Mathia archiduce confultationes, de cedenda Botskaio Tranffiluania, ceterisque pacis capitibus nullo negotio conuenere: quae cum Botskaio fubinde relata fuiffent, is fecundo rerum fuarum fucceffu vitra modum elaCнs, mutata interea voluntate, minime iam

• (a) Iftuánfi Hiftor. lib. XXXIV. a pag. 514. qui tamen ea, quae de Stephano Illésházio alio e fonte haufta retulimus, ignoraffe videtur.

iis, quae ante poftulauerat, contentus, totam infuper Transtibiscanam Hungariam, gemi nos ad haec Beregienfem, et Vgotsienfem cor mitatus, ac Tokaienfem denique dynaftiam fibi hereditario ad pofteros iure tranfcribi flagitauit; noua haec poftulata eo fine exco. gitauerat Botskaius, vt, fi ea fibi negarentur, fpeciofam belli iterum fufcitandi caufam nancifceretur: multum Illésbázius, Paulus Nyári, multique primi ordinis viri operae colloca uerant, vt hominem fibi propemodum ere ptum ad aequiora traducerent confilia, cumque oleum, et operam perdidiffent, noua haec Botskaii poftulata Viennam rurfus per oratores perferri oportuit, quae cum initio vt abnormia reiicerentur, Illésbázius clam Mathiam admonuit, ne in iis, quae ad Bots kaii perfonam pertinebant, concedendis dif ficilem fe praeberet, propterea, quod is omni herede careret, ac paulo iam grauius ex aqua intercute laborans, medicorum fententia propediem effet obiturus: a cuius obitu mox omnia fuapte ad regis Hungariae ius effent deuoluenda: atque haec fpes in caufa fuit, vt Mathias paulo liberalius fibi cum homine iam iam animam agente agendum cenfuerit, nos fumma folum pacis capita hic lo ci attingemus: datum itaque Botskaio, vt in hereditario ad mafculini fexus pofteros iure, iis nempe, quibus Sigismundus Báthori, conditionibus Tranffiluaniam obtineret, cum Biharienfi, Zarandienfi, Szolnokienfi, et Marmarofienfi comitatibus: his tres alii: Szathmarienfis, Vgotfienfis, et Beregienfis adiice

« PreviousContinue »