Page images
PDF
EPUB

rentur cum arce, et dominio Tokaienfi, quae omnia Botskaio absque heredibus decedente, nulla interpofita mora ad S. coronae Hunga ricaé ius, atque proprietatem redirent: ex aduerfo autem Botskaius ea omnia, quae e caefaris ditionibus rapuerat, mox a conclufa pace, caefareorum hominum manibus refigna. ret. Cum ceteris autem coniuratis ita transactum in proximis regni comitiis more, ac inftituto veteri palatinus eligeretur: cum communis omnium effet opinio, res Hungaricas ob perpetuam caefaris a regno abfentiam, ac in negotiis expediendis tarditatem fuiffe perturbatas, Mathias archidux guber nator Hungariae crearetur, abfentis caefaris vices plena cum agendi poteftate obiturus? faluis religionis Catholicae iuribus, ac prae rogatiuis liberum Auguftanae, et Helueticae confeffioni addictis religionis fuae exercitium indulgeretur: templa per vim, atque tumul tum vtrinque ablata redderentur: ecclefiafti ci porro etiam caufas iure patrio, et confue tudine ad facrum forum pertinentes difcuterent, fi tamen limites iurisdictionis fuae egreffi, in res profanas inuolaffe viderentur, in generalibus regni comitiis eorum autoritas ad id, quod aequum eft, reftringeretur: camerarum, aerariique regii adminiftri Hungari deinceps, iidemque e feculari ordine conftituerentur: praefecturae militares Iaurino, et Comaromio excepto, Hungaris crederentur: iniuriae, et damna feceffionis tempore fibi mutuo illata condonarentur: denique cum Rudolphus regia fide cauerit, fe leges, im

A

munitates, et confuetudines gentis faluas deinceps feruaturum, confoederationes, coniurationesque omnes in terrae principem hac tenus initae, fine mora definerent, ac in perpetuum deinceps interdictae effent. His aliisque die XXIII. Iunii A. 1606. Mathias 1606 archidux cum iunctis fibi Germanis, Hunga risque miniftris Paulo Sixto comite Trautfon, Carolo a Liechtenstein, Ernefto a Molard, Sigefrido Preiner, Thoma Erdödi Tauernico, Georgio Thurzo, Sigismundo Forgáts, Vdalrico a Kremberg, ac praeterea Botskaianorum oratores: Stephanus Illésházi, Thomas Vízkeleti, Andreas Oftrofich, et Paulus Apponyi fubfcripfere: eadem Rudolphus cae far die VI. Augufti e. a. calculo fuo roborauit: gemina praeterea inftrumenta fub id tempus confecta funt: alterum, quo Hungari die XXIII. Septembris Bohemiae regni ordinibus fidem dant, fe pacis capita omnia fponte, non coacte amplecti, ac fideliter deinceps obferuare velle alterum, quo die XXVI. eiusdem menfis Bohemi viciffim cautionem dedere, eadem et' a caefare, et a fe cuftoditum iri (a). Reftincto hunc in modum bello ciuili, Turcae quoque mitiores redditi opera Stephani Illésházi ad ineundam cum Rudolpho in viginti annos pacem funt addu cti, per quam folius Strigonii, quod fuis au fpiciis, armisque expugnauerant, acceffione

(a) Vberius hoc difce ex pacificatione in codice iuris patrii edita.

priftini eorum ditionis limites creuere: pax haec in caftris Danubium inter, et Situam fluuios pofitis, die XI. Nouembris e. a. vtrinque fignata fuit (a).

S. XVI.

Stephani Botskai obitus, et vltima voluntas. Stepbanus Botskai parto per ciuile bellum principatu, opibusque plane regiis fibi comparatis haud diu fruitus die XXVIII. Decem1605 bris A. 1606. nullo prorfus herede relicto, Catfouiae ex hydrope obiit: ne itaque, vt vi pacificationis Viennenfis cautum erat, et Tranffiluania, et, qui eidem conceffi erant, Hungariae comitatus ad facrae coronae dominatum redirent, per fummam perfidiam moriens prohibere ftuduit: ingrauefcente enim aegritudine, cum nulla iam illi fpes vitae fupereffet, vocatis ad fe coniuratorum primoribus autor fuit, vt mox a morte fua nouum Tranffiluaniae principeni legerent Va lentinum Drugeth de Homonna, quem ipfe cum ob infignem prudentiam, tum vero opes immenfas ei dignitati et gerendae, ec tuendae aptiffimum fore cenferet. Condito praeterea teftamento ea et Tranfiluanis, et Hungaris monita reliquit, quae quam lucu,

(a) Ibidem,

lentiffime demonftrant, quam infincera, per fidaque mente pacificationi Viennenfi fubfcripferit: quam iniquo in auguftam domum Auftriacam animo, quam item exigua ad patriae tranquillitatem, et falutem ferretur caritate. Nos pauca folum de multis excerpta compendio referemus: Hungaris igitur non minus, quam Tranffiluanis autor fuit, ne vllo vnquam tempore, aut conditione Tranf filuaniam immediato regis Hungariae imperio adiungi, fubdiue paterentur, proprios femper prouinciae darent principes, Turcarum clientelae, focietatiue obnoxios: commodum id imprimis fore Hungaris, qui fi libertates fuas ab Auftriacis principibus reftringi aliquando fentirent, promptum femper apud vicinos Tranffiluaniae principes, ac per eos apud portam Otromannicam auxilium effent reperturi: atque iftud freno futurum Auftriacis, ne durius cum gente Hungarica agere auderent: Tranfiluanos autem hortatus fuit, vt ad aemulationem, dif cordiamque omnem domo prohibendam, a conftituendo e prouinciae familiis principe. abftinerent: hunc potius ex illuftrioribus, locupletoribusque Hungariae magnatibus fibi eligerent, qui propriis etiam facultatibus fuis decorum dignitatis fuae poffet tueri, et tanıquam exterus, nullaque cum fuis cognatione, vel affinitate implicitus, citra omne par tium ftudium, prouinciam gubernaret. Per eumdem hune principem Hungarum, neceffariam Tranffiluanos inter, ac Hungaros ami

citiam, animorumque confenfionem conferpatum iri. Haec fere funt praecipua ex eis, quae Botskaius vltimis cauit tabulis.

S. XVII.

Pacta pacis Viennenfis primi infringunt
Tranfiluani.

Huic igitur poftremae Stephani Botskai voluntati, contra quam Viennenfi pace caurum fuerat (a), aliqua ex parte obfecuti funt Tranffiluani: etfi enim Valentinum Homonnai partim propterea, quod Botskaius fua vnius autoritate eum fibi fuccefforem conftituerit, partim quod illius potentiam vererentur, a perté repudiauerint, mox tamen, quafi ea, quae Viennenfi pacificatione conclula erant, nihil ad eos attinerent, die VII. Februarii 1607 A. 1607. Sigismundum Rákótzi quamquam inuitum, ac reluctantem principem iuffere: cui etiam die IV. Martii e. a. confirmatio et principatus infignia per Turcicum internuncium confignata funt: qui cum fe per Valentinum Homonnai, praereptae fibi digni, tatis dolore abreptum, apud Turcas accufatum, fufpectumque redditum intellexiffet,

(a) Pacificationis Viennenfis quoad perfonam Stephani Botskai §. III. in codice iuris patrii.

« PreviousContinue »