Page images
PDF
EPUB

1613

prouincialibus ftudia, voluntatesque fibi con-
ciliaffet, portae quoque Ottomannicae bene-
uolentiam expugnauit, data fide, fe vbi pri-
mum principatu potiretur, geminas arces:
Lippam ad Marufium in Temefienfi banatu
et Boros Tenö in Zarandienfi comitatu fitas
Turcarum dominatui refignaturum: quapro-
pter A. 1613. Moldauiae non minus, quam
Valachiae Wayuodae, acceptis Bizantio man-
datis, validis cum copiis in Tranffiluaniam ir
ruere iuffi funt, quo tempore Gabriel Beth-
lenius copiofo Turcarum milite inftructus alia
ex parte prouinciam fubiit: Bátborius ab ho-
ftibus vndique circumuentum, et a fuis de-
fertum fe videns, praecipiti fuga Varadi-
num euafit, promiffa fibi a Mathia auxilia
e propinquo praeftolaturus: verum non
multo poft a Georgio Ladányi, et Ioanne Szi-
lágyi ibidem die XXVII. Octobris e. a. ob-
truncatus occubuit, a nemine
a nemine deploratus.
Poftquam enim principatus eo certius conle-
quendi caufa, Catholicam religionem, in qua
a teneris educatus fuit, eiuraffet, ita fub-
inde religionem omnem abiecit, vt fcelerum
omnium monftrum euaferit; in fummo enim
faftigio cuncta iam fibi licere arbitratus, tur-
pi auaritia, iniquitate, intoleranda libidine,
ac crudelitate denique non modo fubditorum
animos a fe alienauit, verum etiam maiorum
fuorum Báthoriorum laudes obfcurauit. In-
terea Achmetis fultani internuncius, coactis
Claudiopoli comitiis, pro poteftate impera-
uit Tranffiluanis, vt, fi Ottomannicae por-
tae gratiam promereri cuperent, Gabrielem

Bethlen de Ictár principem fibi legerent: quod cum fine mora factum fuiffet, vt pro uincialium animi eo arctius et nouo principi, et Turcicae clientelae adftringerentur, internuncius, fultani fui nomine, confueta ante tributa ita diminuit, vt, quoad Bethlenius viueret, non plus, quam X. aureorum millia hoc nomine quotannis Bizantium mitterentur. Pro tanto beneficio gratiam Turcis red-, diturus, fidemque datam liberaturus Betblenius, ipfe cum Scendere balfa Lippam obfedit, vique fubactam illius manibus refignauit; ne autem alteram arcem Boros-Tenönem Turcis ex pacto proderet, infignis Stephani Petneházii, loci gubernatoris, in Mathiam fides et in loco tuendo fortitudo prohibuit: qui poftquam de foeda hac Chriftianorum finium nundinatione Georgium Thurzo palatinum, et Sigismundum Forgáts iudicem curiae tem peftiue admonuiffet, opportuno commeatu, apparatu bellico, et milite adiutus et Bethle nii, et Turcarum conatus inutiles reddidit vtiliffimumque illud ad frenandas hoftium incurfiones praefidium Matbiae feruauit. Ceterum Bethlenius cum difficilem Boros-Ienönis oppugnationem animaduertiffet, nec prod igendas vires fuas, nec Mathiam regem, et Hungaros fibi irritandos putauit, quin po tius, ne quid eorum, quae ad ftabiliendum principatum facere viderentur, negligeret, infciis Turcis, clam Viennam legatos mifit, qui nomine fuo fidelitatem Mathiae regi profiterentur, id quod ea fidei, et fubiectionis fignificatione praeftitit, vt Mathias non

minus, quam aulae adminiftri Betblenium fideliffimum S. coronae Hungaricae clientem fore non fperarent modo, verum etiam confiderent, fed fpe fua egregie poftea fe delufos fenfere.

[blocks in formation]

Mathias Ferdinandum àrchiducem fuccefforem conftituit.

Haec inter glifcebat in Bohemia fub cinere flamma, grande fubinde incendium toti Germaniae datura: Mathias, qui ad procurandam Hungariae tranquillitatem paucis abhinc annis neceffarium effe putauerat, vt acatholicis ibidem liberum religionum fuarum exercitium concederetur, poftquam Rudolpho fratri fuo in imperio Romano, et Bohemia A. 1612 1612. fuccefferat, nulla ratione permoueri potuit, vt Huffitas, qui tum caput efferre coeperant, et Auguftanae confeffionis fectato res in ditionibus coronae Bohemicae obnoxiis ciuitate donaret. Porrectos fibi eapropter multiplices libellos fupplices aut filenrio diffimulabat, aut certe idmodi refponfa dabat acatholicis, ex quibus neque certam. liberi religionis exercitii impetrandi fpem conciperent, neque animo detecti in defperationem adigerentur. Hac principis fui fiue repulfa, fiue tergiuerfatione etfi non leuiter irritati effent Bohemorum animi, nullam tamen aperta vi aliquid tentandi rationem

[ocr errors]

reperiebant: arma viresque tum adhuc eis deerant, quibus Mathiam numerofis copiis per opportuna in Bohemia Morauiaque loca diftributis inftructum cum fpe fucceffus poffent aggredi: carebant foedera tis, qui eorum caufam tueri aut poffent, aut vellent: certe Hungari acatholici illis, quae pacificatione Viennenfi conclufa, ac in fubfequentibus comitiis explicata, ftabilitaque erant, contenti, nullatenus induci poterant, vt aduerfus, principem adeo in fe beneficum arma Bohemis coniungerent: qua in re prohibenda eluxit cumprimis eximia Georgii Thurzo regni palatini in Mathiam fidei conftantia, qui clandeftinas Bohemorum follicitationes pro poteftate reiecit, cui ea laus ab illorum temporum aequalibus tribuitur, quod etfi Auguftanis facris initiatus effet, fumma tamen aequanimitate aduerfum Catholicos vteretur, neque in iis, quae ex fummo inter Hungaros palatini munere agebat, de religionis partium ftudio a quoquam accufarecur. Hoc igitur cum loco tum effent res Bohemorum, feditio tum agitata vltra querelas, minas, et conatus inutiles non erupit. Verum Mathias occulta Bohemorum edoctus confilia, tempeftatemque in fe, et auguftam domum fuam aliquando erupturam animo praefagiens, poftquam fobolis ex Anna Auftriaca coniuge fufcipiendae fpem omnem pofuiffet, mature de fucceffore legendo profpiciendum exiftimans, eum ipfum defignauit, cuius excludendi, caufa olim arma in Rudolphum fratrem corripuerat, Ferdinandum

[ocr errors]

archiducem. Primum igitur omnium effecit 1617 apud Bohemos, vt A. 1617. calendis Iulii coronaretur, folenneque fidelitatis facramentum ab eis acciperet: Hungari quoque eodem plane die anno infequente per Petrum Pazmanum cardinalem Strigonienfem illius capiti diadema impofuere, non tamen ante, quam poftquam ille ad XVII. conditiones per regni ordines fibi tum propofitas, ad amuffim obferuandas, fidem fuam iureiurando, ac folenni infuper diplómate e. a. die XV, menfis Maii fignato obligaffet: quas, ad eorum temporum rationem clarius perfpici endam, noftrum putauimus hic loci compendio referre: I. Vnjuerfae, et fingulae gentis libertates, immunitates, priuilegia, ftatuta, iura, et confuetudines, capita item Viennenfis pacificationis, ac denique comi1608 tiorum A. 1608. et fequenti celebratorum decreta omnia firmiter, fancte, ac inuiolabiliter obferuentur. II. Poftquam Ferdinandus Matbiae pleno iure in folio fuccellerit, intra VI. menfium fpatium comitia celebrentur, in quibus, fi quae fuerint, gentis querimoniis ex affe fatisfiat, deinceps vero, fingulis vt minimum trienniis, generales regni conuentus habeatur. III. Cum de rebus, et negotiis ad Hungariam, eidemue adnexas prouincias fpectantibus agendum erit, confilia cum Hungaris ineantur, et cuncta per eosdem tractentur. IV. Confiniorum praefecturae, capitaneatus, ac omnia denique regni officia, et munera, aliis, quam Hungaris conferre, nefas fit. V. Ad debi

« PreviousContinue »