Page images
PDF
EPUB

r

1608 lerantiam publica comitiorum A. 1608. conftitutione in Hungariam introduxerit. Ea res, vt noua, ac ab. vfitatis ad eum diem apud Hungaros moribus aliena, grauiffimas cum Catholicis omnibus, tum vero fpeciatim praelatis Hungariae curas faceffiuit quod verebantur, ne per eam indulgentiam reli gioni Catholicae fatis fuperque tum afflictae, vulnus paulo grauius inferretur, quam vc vl7 la deinceps aetate, ac induftria poffit confanari. Quapropter etfi fpectatis eorum temporum, ac rerum rationibus, liberum reli gionum exercitium minime iam acatholicis negari poffe plerique agnofcerent, illud ta men Franciscus cardinalis Forgáts Strigonien fis archiepifcopus, ceterique antiftites porre. eto Mathiae regi libello fupplice efficere nitebantur, ne ea conceffio generalium regni comiriorum decreto infereretur (a). At enim id loci iam tum res erant, vt Mathias falua regni recens ad quietem reuocati tranquillitate, huic praelatorum interceffioni mo rem gerere etfi vellet, amplius non poffet, Quamquam tolerantia haec haud tantum, quantum a quibusdam tunc timebatur, Catholicae poftea obfuit religioni, quae po tius, coelefti fponfo ecclefiae fuae opem ferente, caput ex eo tempore altius attollere, maximisque deinceps medios inter turbines,

(a) Libellus hic praelatorum Hung, legi poteft apud Cl. Péterfi conciliorum Hungariae Tom. I. pag.

7

ac tempeftates crefcere, propagarique coepit. incrementis. Multum imprimis humana inter media huc contulit illud, quod Mathias rex pro fincero fuo in Catholica facra ftudio, fingulari in praelatorum electione vfus circumfpectione non alios, quam viros doctrina, morum probitate, zelo, ac pruden tia confpicuos vacantibus per Hungariam ecelefiis praefecerit antiftites, qua in re egregie illum poftea fui in regno fucceffores Auftriaci principes imitati funt, vt eius aetatis praelatorum gefta pofterorum memoriae confignata fatis fuperque teftantur. Praeterea grauis illa procella, quae in Catholicae religionis diminutionem per Botskaianos concitata erat, paulo vehementiorem in ecclefiaftico ordine ardorem fuccendit, vt omni iam mora abrupta curas, viresque fuas intenderit ad omnia illa adminicula, quae ad eum diem apud Catholicos defiderabantur, quantocyus procuranda, Cum enim prifcae religionis in Hungaria ruinam gemino fere ex capite acceleratam fuiffe in comperto effet: primum quidem e facerdotum, parochorumque penuria, tum vero ex eorum etiam, qui fuppetebant, deplorando virtutis, ac fcientiae defectu: (a) ante omnia ad deprauatos cleri mores efficacibus remediis corrigendos, augendumque idoneorum facerdotum numerum fumma follicitudine fibi incumbendum putauerunt. Saluberrimae huic

(4) Ibidem pag. 204,

[ocr errors]

1611 intentioni mox A. 1611. in fynodo prouinciali Tyrnauiae celebrata initium fieri coepit. Hic etenim maximo, quo tum licuit, numero congregati ex omni Hungaria antiftites, profcriptis per feueriffimas fanctiones, quae facrum ordinem tunc foedabant,. vitiis, reuocata ad legum diuinarum, humanarum. que rigorem difciplina ecclefiaftica, decreuere primo, nullis vt fumtibus, nullis laboribus parcant epifcopi in erudienda iuuentute, quae ad facros ordines deftinetur, deinde vero, vt in facrorum ordinum collatione fumma diligentia obferuetur decretum concilii Tridentini, nequis videlicet ad eosdem promoueatur, nifi genus, inftitutio doctrina, mores, ac fides ipfius diligenter prius examinetur, et exploretur. Porro cum nulla ad eum diem ftabilia effent in Hungaria feminaria, 'in quibus iunior clerus eo, qui laboranti tum ecclefiae Hungaricae neceffarius erat, numero inftitueretur, fed neque ob dominantes in potiori regni parte Turcas, bellaque inteftina, direptis, dimi nutisue redditibus ecclefiafticis, tantae praelatis Hungariae vires adeffent, quantas paulo amplioris feminarii generalis erectio, atque dotatio expofcebat, primum omnium Paulum V. pontificem maximum interpellauere orantes, vt is pro paterno fuo in ecclefiam Hungaricam zelo, Pragae, Olomucii, Graecii, ac Viennae fuos inter pro Germania alumnos, pro Hungaria quoque duodecim clericos fumtibus apoftolicis educandos fufciperet, id quod et a Paulo V. P. et ab illius in fede

Romana fuccefforibus longa annorum ferie, quamdiu neceffitas Hungariae expofcebat, quam cumulatiffime praeftitum effe compertum habemus: illud praeterea ab eodem pontifice tum flagitatum fuit, vt in colle gio Romano, quod S. Ignatius Loyola focietatis Iefu conditor pro Germanis dudum iam erexerat, tot clericis Hungaris locus daretur, quot alendis S. Stephani I. regis fundatio eodem translata fufficeret (a). His fubfidiis a fummo Catholicorum facrorum antiftité impetratis, epifcopi Hungariae faluberrimo concilii Tridentini decreto morem gefturi ad generale totius regni clericorum feminarium, fecuro quodam, ac a belli ftrepitu remoto in loco fundandum applicuere animum. Sed votis his moram iniecit atrox illud, quod poft Matbiae caefaris obitum, fub Ferdinandi II. regis initia, eruperat incendium, poftquam autem cum Gabriele Bethlen de Ictar Tranffiluaniae principe pax conclufa optatam patriae quietem reftituit, Petro Pazmano S. R. E. cardinale archiepifcopo Strigonienfi autore, curae eaedem A. 1628. 1628 in fynodo Tyrnauiae celebrata funt refumtae, atque deinceps in fubfequentibus fynodis magno ftudio continuatae (b). Inprimis itaque vt hoc inftitutum eo celerius perfice

Ibidem pag. 217.

Quid circa cleri iunioris feminaria is temporibus fancitum fuerit, difce ex fynodis Pazmanianis apud Cl. Péterfi concil. Hung, Tom. II. pag, 228.

retur, antiftites, praepofiti, et abbates ad penfum quoddam vita comite de fuo quotan nis numerandum, a morte autem ad dimi. diam mobilium bonorum fuorum partem feminario relinquendam beneuole femet obftrinxere: canonici quoque, et ceteri beneficiati in vtilifioni huius operis partem venire glori ofum putauere, dum non modo in viuis aliquid de fructibus fuis feminario cedere, verum etiam quidpiam fubftantiae fuae eumdem in finem legari voluere, ea tamen lege, ne onus id ad fucceffores tranfiret, aut perpetuum euaderet, non diutius, quam neceffitas poftularet, duraturum. Cum itaque gratuita haec fubfidia variis in dioecefibus per yniuerfum regnum colligenda ellent, diner fis e capitulis delecti viri conftituti funt, qui eorumdem percipiendorum, ac fubinde feminario generali refignandorum curam gererent. Atque haec fuere tam fcholarum, quam iunioris cleri feminariorum prima apud. nos initia, quae fubinde principum fauore, praelatorum autem, ac vniuerfi corporis ecclefiaftici caritate, ac munificentia ita propagata funt, nulla vt iam effet dioecefis quae proprio iunioris cleri contubernio fcholisue careret. Porro cum facrae huius iuuentutis tam in virtute, quam in fcientiis inftitutio ecclefiafticis legibus accommodata ellet, reftaurata poftliminio difciplina ecclefiaftica, profligata a facro ordine ruditate, aucto facerdotum, et curiopum numero, id effectum denique, vt multis animarum millibus, indefella horum opera ad priftinum ouile

.

« PreviousContinue »