Page images
PDF
EPUB

îtructam praesidio obfedit. Ciues Viennen. fes non lecus, atque fi seditionis vexillum in maxima vrbis turri defixum cernerent, coitiones facere, ac de reserandis Tburnio portis confilia agitare coeperunt: prius tamen, quam id admitterent, Ferdinandi animum periclitandum putauere, Icaque ductore Andrea Thonradl magno numero, inconditos incer clamores, in aulam le penetrant: eodemque oratore, enormia quaeque poftulaca proponunt : non folum iam liberum Augustanae confessionis exercitium , fed vna Catholi«orum facrorum excidium petebatur. Idmodi leges ad fubfcribendum offerebantur fummo imperanti, quibus maiestas eius arctiflimis circumfcriberetur limitibus, subditi vero in su. premae poteftatis communionem admitteren, tur. Talibus poftulatis atlentiri tergiuerfantem, fpatiumque deliberandi petentem Ferdinandum propius adorti feditiofi, amaris falibus explodere, conuitiis lacesere, admota inurbane iam ori, iam pectori manu huc illic impellere , ac vellicare, non fibi religioni duxere, vsquedum expleta insultandi libidine, excrema quaeuis,.. nifi poftulatis quantocyus subscriberet, comminati ex aula fe fe eiecere. In hac rerum, ac temporum peruersitate Ferdinandus .congenitam fibi ani. mi conftantiam non dimisit, ac vbi primum feditioforum manus euafit, quoniam in bumanis nihil eo rerum articulo apparebat praefidii, coram familiari fibi crucifixi Seruato. ris efligie in genua prouolutus , se resque suas ardenti preçe, euangelica prorfus fidu

eia, Deo optimo-maxing commendauit: quo teinpore, vt memoriae proditum est, vocem inde emillam audille fertur : Ferdinande non te deseram. Seu vox haec reapse ad aures principis allapfa, five interius lolummodo animo illius infpirata sit, id certum, oraculo huic euentum respondisse. Non multa enim poft interiecta inora , Dampierius caesarearum copiarum ductor, praeter exspe. ctationem omnem, cum quingentis cataphra. ctis equitibus Viennam appulfus, delufis obGdentium vigiliis , vrbem subiit : quibus poftquam se vniuerfitatis Viennenfis alumni coniunxissent , folennique iureiurando se ad vitain pro tuendo principe fuo ponendam obstrinxillent, feditioforum ciuium audacia non mediocriter compressa fuit ; Thurnius autem panico terrore correptus, vrbem obfidione, bonos omnes nietu liberauit. Ad cumulum Ferdinandi votorunı illud non multo poft acceffit, quod eum S. R. imperii septemuiri, Germaniae regem proclamatum, die XVIII, Augusti eiusdem anui 1619. Francofurti fo- 1619. lito ritu caesaren inaugurauerint ; dum interea Bohemi Fridericum comitem palatinum ad capellendum Bohemiae regnum euocarunt, cuius etiam capiti die IV. Nouembris e, a. consuetum diadenia imposuere, certi extrema quaeuis prius perpeti quam ad legitim? principis Ferdinandi II, biennio abhinc Pragae inaugurati, obedientiam reuerti ; quafi vero in fubditorum fuiflet arbitrio, Bohe. miae regnum, hereditario iure auguftae dom

mui. Austriaco-Habsburgicae proprium , in alterius familiae principem transferre.

S. II.

Hungari Bobemis contra caesarem assistere

detrectant.

Mali, quod in Bohemia natum fuit, vis pau. lo diutius perdurauit , latiusque in dies ferpens Hungariam ipfam ad eum diem tranquilJam ferali poftea inuoluit incendio. Poftquam apud Bohemos fixum, ftatutumque fuit, Ferdinandum ex auito folia deieccuni in or dinem redigere, quo id eo certius perficerent, missa in Hungariam legatione, primores regni, Posonļi tum forte negotiorum caufa agentes, ad ineundam fecum belli focie. tatem follicitare 'non erubuerunt: vrgebant

autein iure ad id obstringi Hungaros ob ini. 1606 tain secum A. 1606. confoederationem (a)

quam et Mathias caefar, et Ferdinandus ipse inaugurationis fuae tempore ratam habuiffet. Speciofus hic praetextus non paucos ex Hungaris feduxit, eos pinnirum, qui in turbido pifcari, priuatague in ruinis patriae lucri compendia facere cupientes, bellum ciuile exoptabant. Vt porro caufam fibi ad secedendum oblatam elle oftenderent, multis con.

La codice iuris patrii.

querebantur : pacificationis Viennensis capi. ta multa mipime iam obferuari, gentis praerogatiuas, leges, et consuetudines impune per aulae administros infringi, Augustanae , et Helueticae confeflionum libertatem comi. tiorum anni 1608. decreto stabilitam non me- 1608 diocriter in dies restringi. At enim fanior, praesertim primorum regni, etiam acatholicorum, pars negabat Hungaros ad arma in principein suum ftringenda foedere illo Bohemico obligari, praefertim poftquam pacis Viennensis capite XXVII. fidem dederant, numquain se defectionem , rebellionem, insurrectionem, publicae pacis turbationem , internam, vel externam conspirationem, contra legitimum regem fuum sub nota perpetuae infidelitatis molituros. Addebant insuper eas querimonias, quae a nonnullis tum iactarentur, exigui esse ponderis : nam tametli Matbias rex pro rerum, temporumue ratione, quaepiam pacis Viennenfis capita haud fatis Teligiofe obferuarit, certe a Ferdinando vixdum regnuin aufpicato, nec pacem Viennensem, nec editum inaugurationis suae tempore diploma tam cito, tamque grauiter violari potuiffe, vt communen apud vniuerfos inuidiam, odiumue incurreret. Hac cum Hungari tum eflent mente, fideique in regem suum constantia , communi primorum regni conspiratione Bohemorum poftulata sunt reiecta ; verum paucis menfibus interiectis fatalis procella, quae iam tum Bohe. morum causa apud Transfiluanos in caesarem cudebatur, vniuerfam propemodum gentem

N4

[ocr errors]

Hungaram vel inuitam corripuit, yt fuo loco , et ordine narraturi fumus. Ceterum fin. gulari Numinis prouidentia factum fuit, vt Mathias rex clarissimos aliquot in vtraque republica viros, quorum confilio, operaque iple vti consueuerat, moriens Ferdinando reliquerit, qui subinde aduerfariorum molimina ingenio, prudentiaque sua retundere, ac col. lapfas etiam principis fui partes fidei conftantia, exemplo, autoritateque sua restaurare nouerant. Ex his praecipui fuere : Petrus Pazmanus regni primas, Strigonienfis ar chiepiscopus, ab aliis etiam in religionem, patriamque meritis numquam moriturum ap pnd Hungaros nomen consecutus: tum vero Nicolaus Eszterházi de Galantha , qui humanioribus difciplinis Tyrnaujae, seueriori. bus autem Graecii imbutus, adolescentiam omnem apud xeleberrimum aeui illius virum Stepbanum Illésházi auunculum suum exegit, eodemque moderatore, rerum politicarum vsu, et tractatione ita feliciter semet perpoliuerat , vt Mathias rex virum capaciffimum in initimam confiliorum suorum confcientiam fubinde adfciverit, eodemque non in Hungariae folius,verum etiam in Germanicarum prouinciarum gubernatione administro vti non dubitauerit. Hi igitur,ac nonnulli praeterea alii illustres viri conftapti fuere deinceps in Ferdinandum fide , neque vel praemiorum spe corrumpi, vel etiam calamitatibus

frangi poterant vt euindem'desererent. Vt adeo his patisfimum in acceptis referri debeat, qüod augusta domus coortam cum in ca. put suum tempeftatem gloriose superauerit.

« PreviousContinue »