Page images
PDF
EPUB

Structam praefidio obfedit. Ciues Viennenfes non fecus, atque fi feditionis vexillum in maxima vrbis turri defixum cernerent, coitiones faceré, ac de referandis Thurnio portis confilia agitare coeperunt: prius tamen quam id admitterent, Ferdinandi animum periclitandum putauere, Itaque ductore Andrea Thonradl magno numero, inconditos inter clamores, in aulam fe penetrant: eodemque oratore, enormia quaeque poftulata proponunt: non folum iam liberum Auguftanae confeffionis exercitium, fed vna Catholicorum facrorum excidium petebatur. Idmodi leges ad fubfcribendum offerebantur fummo imperanti, quibus maieftas eius arctiffimis circumfcriberetur limitibus, fubditi vero in fupremae poteftatis communionem admitterentur. Talibus poftulatis affentiri tergiuerfantem, fpatiumque deliberandi petentem Ferdinandum propius adorti feditiofi. amaris falibus explodere, conuitiis laceffere, admota inurbane iam ori, iam pectori manu huc illic impellere, ac vellicare, non fibi religioni duxere, vfquedum expleta infultandi libidine, extrema quaeuis, nifi poftulatis quantocyus fubfcriberet, comminati ex aula fe fe eiecere. In hac rerum, ac temporum peruerfitate Ferdinandus congenitam fibi animi conftantiam non dimifit, ac vbi primum feditioforum manus euafit, quoniam in humanis nihil eo rerum articulo apparebat praefidii, coram familiari fibi crucifixi Seruatoris effigie in genua prouolutus, fe refque fuas ardenti prece, euangelica prorfus fidu

eia, Deo optimo maximo commendauit: quo tempore, vt memoriae proditum eft, vocem inde emiffam audiffe fertur: Ferdinande non te deferam. Seu vox haec reapfe ad aures principis allapfa, fiue interius folummodo animo illius infpirata fit, id certum, oraculo huic euentum refpondiffe. Non multa enim poft interiecta mora, Dampierius caefarearum copiarum ductor, praeter exfpectationem omnem, cum quingentis cataphra ctis equitibus Viennam appulfus, delufis obfidentium vigiliis vrbem fubiit: quibus poftquam fe vniuerfitatis Viennenfis alumni coniunxiffent, folennique iureiurando fe ad vitam pro tuendo principe fuo ponendam obftrinxiffent, feditioforum ciuium audacia non mediocriter compreffa fuit; Thurnius autem panico terrore correptus, vrbem obfidione, bonos omnes metu liberauit. Ad cumulum Ferdinandi votorum illud non multo poft acceffit, quod eum S. R. imperii feptemuiri, Germaniae regem proclamatum, die XVIII. Augufti eiusdem anni 1619. Francofurti fo- 1619. lito rite caefarem inaugurauerint; dum interea Bohemi Fridericum comitem palatinum ad capeffendum Bohemiae regnum euocarunt, cuius etiam capiti die IV. Nouembris e. a. confuetum diadema impofuere, certi extrema quaeuis prius perpeti, quam ad legitim principis Ferdinandi II. biennio abhinc Pragae inaugurati, obedientiam reuerti; quafi vero in fubditorum fuiffet arbitrio, Bohemiae regnum, hereditario iure augustae do

mui. Auftriaco-Habsburgicae proprium, in alterius familiae principem transferre.

S. II.

Hungari Bobemis contra caefarem affiftere detrectant.

Mali, quod in Bohemia natum fuit, vis pau. lo diutius perdurauit, latiusque in dies ferpens Hungariam ipfam ad eum diem tranquilJam ferali poftea inuoluit incendio. Poftquam apud Bohemos fixum, ftatutumque fuit, Ferdinandum ex auito folio deiectum in or dinem redigere, quo id eo certius perficerent, miffa in Hungariam legatiore, primores regni, Polonii tum forte negotiorum caufa agentes, ad ineundam fecum belli focie. tatem follicitare non erubuerunt: vrgebant autem iure ad id obftringi Hungaros ob ini 1606 tam fecum A. 1606. confoederationem (a), quam et Mathias caefar, et Ferdinandus ipfe inaugurationis fuae tempore ratam habuiffet. Speciofus hic praetextus non paucos ex Hungaris feduxit, eos nimirum, qui in turbido pifcari, priuataque in ruinis patriae lucri compendia facere cupientes, bellum ciuile exoptabant. Vt porro caufam fibi ad fecedendum oblatam elle oftenderent, multis con

(a) In codice iuris patrii.

querebantur: pacificationis Viennenfis capi ta multa minime iam obferuari, gentis praerogatiuas, leges, et confuetudines impune per aulae adminiftros infringi, Auguftanae, et Helueticae confeffionum libertatem comi. tiorum anni 1608. decreto ftabilitam non me- 1608 diocriter in dies reftringi. At enim fanior, praefertim primorum regni, etiam acatholicorum, pars negabat Hungaros ad arma in principem fuum ftringenda foedere illo Bohemico obligari, praefertim poftquam pacis Viennenfis capite XXVII. fidem dederant, numquam fe defectionem, rebellionem, infurrectionem, publicae pacis turbationem, internam, vel externam confpirationem, contra legitimum regem fuum fub nota perpetuae infi delitatis molituros. Addebant infuper eas querimonias, quae a nonnullis tum iactarentur, exigui effe ponderis : nam tametfi Mathias rex pro rerum, temporumue ratione, quaepiam pacis Viennenfis capita haud fatis religiofe obferuarit, certe a Ferdinando vixdum regnum aufpicato, nec pacem Viennenfem, nec editum inaugurationis fuae tempore diploma tam cito, tamque grauiter violari potuiffe, vt communem apud vniuerfos inuidiam, odiumue incurreret. Hac cum Hungari tum effent mente, fideique in regem fuum conftantia, communi primorum regni confpiratione Bohemorum poftulata funt reiecta; verum paucis menfibus interiectis fatalis procella, quae iam tum Bohe morum caufa apud Tranffiluanos in caefarem eudebatur, vniuerfam propemodum gentem

Hungaram vel inuitam corripuit, vt fuo loco, et ordine narraturi fumus. Ceterum fingulari Numinis prouidentia factum fuit, vt Mathias rex clariffimos aliquot in vtraque republica viros, quorum confilio, operaque ipfe vti confueuerat, moriens Ferdinando reliquerit, qui fubinde aduerfariorum molimina ingenio, prudentiaque fua retundere, ac collapfas etiam principis fui partes fidei conftantia, exemplo, autoritateque fua reftaurare nouerant. Ex his praecipui fuere: Petrus Pazmanus regni primas, Strigonienfis ar chiepifcopus, ab aliis etiam in religionem, patriamque meritis numquam moriturum a pud Hungaros nomen confecutus tum vero Nicolaus Elzterházi de Galantha , qui humanioribus difciplinis Tyrnauiae, feuerioribus autem Graecii imbutus, adolefcentiam omnem apud celeberrimum aeui illius virum Stephanum Illésházi auunculum fuum exegit, eodemque moderatore, rerum politicarum vfu, et tractatione ita feliciter femet perpoliuerat, vt Mathias rex virum capaciffimum in initimam confiliorum fuorum confcientiam fubinde adfciuerit, eodemque non in Hungariae folius,verum etiam in Germanicarum prouinciarum gubernatione administro vti non dubitauerit. Hi igitur,ac nonnulli praeterea alii illuftres viri conftanti fuere deinceps in Ferdinandum fide, neque vel praemiorum fpe corrumpi, vel etiam calamitatibus frangi poterant vt eumdem defererent. Vt adeo his potiffimum in acceptis referri debeat, quod augufta domus coortam tum in ca put fuum tempeftatem gloriofe fuperauerit.

« PreviousContinue »