Page images
PDF
EPUB

paruit, ac magnates etiam multi Ferdinando fideles confulto ab eo conuentu abftinuere: hos inter omnium maxime defiderabatur Nicolaus Eszterházi de Galantha comes Beregienfis, et curiae regiae magifter, quem non palatinus folum, verum ipfe quoque Bethle nius humaniffimis literis eo éuocabant: ve rum is, vt erat infracto,conftantique ani mo vir, negauit fe idmodi comitiis, quae infcio, inuitoque legitimo rege coacta fuif fent, citra perfidiae notam poffe intereffe. Atque haec et multorum magnatum, et totius ftatus ecclefiafticis abfentia in caufa fuit, vt conuentus Pofonienfis nulla re conclufa folueretur. Verum caefar non immerito per timefcens, ne Bethlenii factio paulo altiores in dies ageret radices, mipfe vero alienatis iam ab augufta domo fua plurimis, fenfim totius Hungariae dominatu exueretur, aliquid de fummo iure cedendum, malumque lenitate potius, et indulgentia fopiendum, quam feueritate exafperandum putauit. Itaque millo ad Bethlenium oratore, nouem menfium inducias poftulauit, earumque op -portunitate poteftatem fecit Forgátsio pala tino, generalia regni comitia celebrandi li beraliter infuper conceffit, vt ibidem regiminis Hungarici ratio, ficubi a prifco vfu receffiffet, ad patriarum legum, ac lurium praefcriptum reformaretur; libertates, et praerogatiuae gentis feu per fe, feu per decef fores fuos violatae priftino vigori fuo refti. tuerentur; acatholicorum querimoniis, et poftulatis ad mentem pacis Viennenfis ex ae

[ocr errors]

1

[ocr errors]

quo fatisfieret; communibus denique omnium votis ea decreta, legesque conderentur quibus ftabilis demum Hungariae pax reddi, conferuarique poffit: ne autem factiofi minus incera voluntate, et scenice folum fe. cum agi putarent, fide regia pollicitus fuit caefar, fe ea, quae in comitiis rite conclufa fuerint, non modo rata habiturum, verum etiam fancte deinceps obferuaturum. Inopinata ea caefaris indulgentia, non mediogriter difplicuit illis, qui exautorato Ferdi nando Bethlenium ad folium Hungaricum euehere firmiter iam apud fe conftituerant atque ideo omnem pacis, et concordiae tractationem,per quam Ferdinando regnum reftitueretur, fubterfugiendam voluere. Betblenius tamen et inducias certis legibus admifit, et in comitiorum, vt caefar optabat, celebrationem haud grauate confenfit. Atque hoc tempore Ferdinandus, vt fecundis vbique fucceffibus tumidum hoftem aliquantum deliniret, Bethlenium volentem, petentemque principis. Hungariae titulis auxit. Haec ab armis ceffatio nemini magis -neceffaria, ac vtilis fuit, quam caefari, qui refpirandi fpatium nactus, tempus illud corrogandis vnde vnde pecuniariis fubfidiis, nouis que milicum fupplementis fumma diligentia confcribendis impendit, quam in rem eo intenfiore cura, et folicitudine incubuit, quo certius praeuidebat fore, vt ea comitia ob -contraria partium ftudia re infecta abrumpantur: fed neque callido Bethlenii animo quidquam fidendum erat, vt qui durantibus

2

induciis, miffo Pragam oratore Emerico Thur-
zo priftinum cum Bohemis, et Friderico pa-
latino foedus nouis pactionibus innouauit.
Interea generalis conuentus praefide Forgá
tsio palatino exeunte vete A. 1620. haberi 1620
coepit Neofolii, quo fuos quoque legatos
mifit caefar ex Germanis Georgium L. B.
Teuffel, Wilbelmum Laminger, comitem Co-
laltum; ex Hungaris autem: Paulum Dauid
epifcopum Tinninienfem, Moyfen Tziráki,
et Laurentium Ferentzfi. Verum neque hic
optimae bonorum omnium exfpectationi e-
uentus refpondit: eoufque iam anarchiae
cupiditas factioforum animos in transuerfum
egerat, vt grauiffimae inftar iniuriae acce-
perint, quod caefar in fuis ad comitia literis,
Hungaros fubditorum, vafallorumque nomine
compellauerit: exinde clamoribus, conten-
tionibus, et iurgiis tempus extrahi coepit,
tamque enormia fuere Betblenianorum poftu-
lata, vt eis Ferdinandus, falua fua regis Hun-
gariae maieftate, regnique fecuritate, nulla-
tenus poffet affentiri, quapropter oratores
caefarei, defperata concordia, e comitiis dif
ceffere. Atque tum primum procella diu
iam coacta in apertum erupit. Procufa ibi
dem decreta horret calamus referre. Stabi-
litum quidem ex aequo fuit Catholicis non
minus quam Auguftanae, et Helueticae
confeffioni addictis fuarum religionum exer-
citium, datique funt fingulis religionibus
fui protectores, qui illarum iuribus, indemni-
tatiue profpicerent, verum vna fancitum a
factiofis, vt praeter Strigonienfem archiepi

[ocr errors]

fcopum, tres folummodo pro Hungaria Catholici, conftituerentur epifcopi; videlicet Agrienfis, Taurinenfis, et Nitrienfis, hi au tem non plus, quam bis mille auri florenos annui redditus loco acciperent: Petro Pazmano Strigonienfi archiepifcopo, regnique primati perpetuum exilium dictatum propterea, quod, vt Bethleniani iactabant, malus effet patriae ciuis, id eft, quod induci non potuerit, vt, deferto legitimo rege fuo, coniuratis fe fociaret; confimili de caufa pari poena muletati funt Thomas Balásfi Boffnen. fis epifcopus, Nicolaus Efzterházi de Galantha, et Georgius Drugeth de Homonna Pa tres focietatis pariter, qui foli tum Catholi cas fcholas moderabantur, ac in Hungaris ad priftina facra reuocandis, qua concionibus, qua fcriptis, egregiani nauabant operam, folum vertere iuffi funt: ex aduerfo acatholi corum facrorum miniftri ad ea loca omnia, vnde aliquando per caefareos militiae praefectos quacumque ex caufa eliminati erant, reuerterentur. Gens Hungara in plenam veterum libertatum, praerogatiuarum, et con, fuetudinum poffeffionem ex alle reftitueretur, neque aliis, quam antiquis fuis legibus, et moribus gubernaretur: demum pro comiciorum coronide, Gabriel de Bethlen hactenus Tranffiluaniae et Hungariae princeps, vnani mi factioforum voce, ob praeclara fua in Hungariam, quam ferro, et igne euaftaue, rat, merita, rex Hungariae acclamatus eft, atque ex eo die in figillis, titulis, ac nu mifmatibus, electi regis appellatione vti coe.

[ocr errors]

pit. Quamuis autem facrum regni diadema in poteftate habuit, minime tamen fe coronari paffus fuit, atque amicis vehementer id vrgentibus illud refponfi loco dare folebat: veteri lege, et longo plurium feculorum v. fu apud Hungaros receptum, ftabilitumque effe, ne regis Hungariae inaugurationem ab alio, quam Strigonienfi archiepifcopo, pera

liceret: quo officio, vt Petrus Pazmanus id temporis Strigonienfis metropolita defungeretur, Bethlenius nullo pacto fperare pot erat. Sic ifte tum veterum morum, et confuetudinum obferuantem fe effe Hungaris de monftrare fatagebat,

S. VI,

Laetior fortuna Ferdinandi Bethlenium ad pacem ineundam flectit.

Haec, aliaque fane quam funefta, patienter aliquamdiu toleranda erant Ferdinando II, caefari, donec opportuna pecuniae fubfidia e Belgio, et Hifpania aduenirent, foederati que principes validis cum copiis ad opem illi ferendam confluerent, Domi quoque interea et belli neruus, et milites vbique magna cura, et celeritate colligebantur: Hungari demum magnates, et nobiles, qui legitimi principis fui partes fectabantur, prae, terquam quod visitim ipfi ad arma conuola O &

« PreviousContinue »