Page images
PDF
EPUB

pera, ad florentes iam alibi per Europam difciplinas, in Albenfi Reformatorum collegio tradendas vteretur, cui etiam ftabiliendo XLVII. mille florenos teftamento legauit; fed has, aliasque plurimas eius dotes non mediocriter obfcurabat foeda illa in foederibus violandis facilitas, quod, cum de fua, regnique fui vtilitate agebatur, media omnia iufta, fibique licita effe putaret; huic addo vehemens, quo fat longo tempore in Catholicos ferri videbatur, odium: vt enim Catholicam religionem dudum iam apud Tranffiluanos oppreffam penitus exftingueret, miniftros illius, literarumue profeffores immitem in modum exagitatos e ditionibus fuis omnibus edicto publico exegerat Quamdiu in Hungaria erat, cum ecclefiaftico ordini vniuerfim, tum vero imprimis Pa tribus focietatis Iefu infeftum, implacabilemque fe praebuit, ea potiffimum de caufa, quod hi et concionibus, et priuatis fermonibus, non modo auitum Dei cultum, verum yna fidem in legitimum principem Ferdinandum II. populo infpirare fatagerent, ficque quamplurimos in eiusdem obfequio retinerent, quafi vero crimini verti debuiffet miniftris Catholicis, cum illius mandata promulgarunt, qui et verbo, et exemplo nos docuit, fidem, et obedientiam terreno principi non ex metu folum, verum etiam ex animo feruandam, ac ficut ea, quae Dei funt, Deo, ita ea, quae caefaris funt, caefari effe reddenda, Quamquanı Bethlenius poftremis vitae annis odium hoc religionis non me.

diocriter in fe correxit, ac tam Catholicis omnibus, quam Iefuitis ipfis indulgentiorem fe fe exhibuit: his enim Monoftorini ad Clau diopolim, tum Albae Iuliae, ac denique Karansebefini et functiones fuas facras obeundi, et iuuentutem Catholicam literis erudiendi poteftatem fecit, quin etiam cum morti appropinquaret, de regni Tranffiluanici per fe fe egregie conftabiliti tranquillitate, felicitateque perpetua follicitus, id magnopere primoribus commendauit, vt Catholicos aequalibus tam facris, quam ciuilibus iuribus in Tranffiluania frui, gaudereue finerent, nullumque in hominibus ad munia publica promouendis religionis caufa difcrimen facerent, quo fic ciues inter, religione differentes, pax, animorum concordia, et fincerum communis boni ftudium obtinere. tur. Quae quidem Bethlenii commutatio non immerito fortaffe Catharinae Brandeburgicae coniugi tribuenda eft, quae vt iam tum in Catholica facra propendebat, virum ingenio prudentiaque praeditum fenfim ad aequiora, regnoque fuo vtiliora traduxerit confilia.

§. XI.

Tranfiluaniae viciffitudines.

Mors Bethlenii principis diuturnis deinceps turbis occafionem praebuit, quod ea, quae is moriens prouide, fapienterque conftituerat, minime a prouincialibus obferuata fint ; quem

admodum triennio ante in comitiis Claudiopolitanis cautum, ac fubinde Ferdinandi caefaris calculo probatum fuerat, mox a morte mariti Catharina vidua principatum confcendit, fed arctis admodum limitibus circumferiptum datus enim ei erat gubernator Stephanus Bethlen de Iktár, Gabrielis germanus : additus infuper fenatus e tribus nationibus Hungaris, Siculis, et Saxonibus conflatus: quo inconfulto aliquid domi decernere, legatos accipere, aut mittere, cum exteris denique principibus pacis, belliue negotia tractare nefas effet. Caefar quoque vltro principatum Catharinae confirmauit, cum quod nuptiarum occafione in id iam confenferat, tum vero quod Bethlenius coniugem fuam vltimis tabulis eidem tuendam maiorem in modum commendauerit: verum feptem Hungariae comitatus, qui per pacem Nicolsburgenfem vita folum comite poffidendi Bethlenio dati erant, fine mora repetiit, miffoque eum in finem Melchiore Alaghi iudice curiae, Decembri menfe eiusdem anni 1629. occupari 1629 procurauit. Tranquilla haec initia breui poft corrupit Stephani Bethlen gubernatoris ambitio, et animi mobilitas, qui, remota ab omni reipublicae adminiftratione vidua, folus res omnes pro arbitrio moderari cupiebat, nec obfcure relictis ei a marito opibus, et thefauris inhiabat; neque tunc difficile fuit popularium animos in Catharinam commouere, quod alioquin communi fama ferebatur, illam clam cum Ferdinando colludere, idque clam negotiari, vt honeftis quibusdam, fibique

vtilibus conditionibus Tranfiluaniam eidem refignaret; neque vana erat fufpicio. Ferdinandus enim tot iam exemplis edoctus, feditiones Hungariae omnes a Tranffiluaniae principibus fuiffe concitatas, vt gentis Hungaricae tranquillitati, fuaeque fecuritati efficaciter profpiceret, id reapfe egit, vt Catharina confentiente Tranffiluani, ad priftinum facrae coronae obfequium reuocati, in vnum cum Hungaris corpus coalefcerent; neque Catharina caufae aequitate commota, difficilisque fibi admodum gubernationis faftidio affecta caefaris voluntati repugnabat. Verum falutare vtrique genti conlilium in ortu ipfo praefocatum fuit. Nam cum gubernator ad1630 ulta aeftate auni 1630. Claudiopolim comitia conuocaffet, tanti ibidem clamores in viduam funt exorti, vt illa, quo fe gubernatoris odiis, fortunaeque ludibriis fubduceret, principatui ne annum quidem gefto vltro renunciarit, fubindeque in Hungariam demigranerit, in obligatis fibi per maritum bonis priuatim beatius, quam in principatu victura: eadem haec princeps non multo poft ad Catholica facra tranfiit, ac Francisco Carolo Saxolauenburgico duci nupta vitam ad annum 1649 vfque 1649. produxit. Catharina principatu decedente, de nouo principe conftituendo agi coepit: variabant admodum vota: quod alii commendatum a Catharina Tsákium, alii Stephanum Bethlen gubernatorem, alii denique Georgium Rákótzi opibus, et autoritate potentem in Hungaria dynaftam praeoptarent: quapropter gubernator de fua electione de

fperans, veritusque, ne Tsakius fibi in principatu praeferretur, peffimo rebus fuis con. filio, cognominem filium Stephanum, et Dauidem Zolyomi generum fuum clam in Hungariam legatos mifit, qui Georgium Rákotzium nomine fuo in Tranffiluaniam inuitarent: quorum in fe humanitatem turpi poftea ingratitudine remuneratus fuit, dum Zolyomium perpetuo carceri inclufit, alter autem deftinata fibi vincula naturali morte prae uertit.

S. XII.

Georgius I. Rákótzi et a caefare, et a porta Ottomannica in principatu confirmatur.

Vix legati in Hungariam difcefferant, cum Tranffiluaniae ordines, redeunte Gabrielis Bethlenii in Tranffiluaniam meritorum memoria, vltro principatum germano illius Stepbano gubernatori detulere. Ille praeter fpem voti damnatus, alios fine mora nuncios ad Rákotzium mifit, qui eum de fua electione edoctum a fpe principatus confequendi, ac fufcipiendo eapropter in Tranfiluaniam itinere dehortarentur. Verum Rákotzius regnandi dulcedine captus, viribusque fuis, et amicis, quos copiofos numerabat, confifus, minime fibi amplius ab incepto dififtendum putauit. Quapropter Varadinum progreffus, poftquam et loci arcem, et vicinam prouin

« PreviousContinue »