Page images
PDF
EPUB

reftituta fuit, ceterae quoque arces, et dominia pari ratione ad Auftriam olim auulfa, numerato per Hungaros pignoris pretio, bona Ferdinandi III. caefaris gracia, ad Hungariam rediere, atque fic coronationis con ditioni XIV. ex aequo fatisfactum fuit (a).

§. XVII.

Ferdinandi II. obitus, et laudes,

[ocr errors]

Ab aufpicata filii fui in regem Hungariae inauguratione, annos adhuc duodecim fuperftes vixit Ferdinandus II, ac poftquam eundem Pragae regem coronari curallet illud etiam, feruente licet difficili bello Germania, feliciter perfecit, vt is rex Romanorum Francofurti crearetur. Quibus curis defunctus die XV. Februarii A.'1637. ad 1637 fuperos abiit anno imperii Germanici XVII. Hungariae XVIII. Bohemiae XX. Corpus vt vltimis tabulis cauerat, Graecium deuectum in adfito bafilicae aulicae maufolaeo, pone Annae Bauarae coniugis offa repofitum fuit. Magni huius principis laudes tot, tantaeque funt, vt a nobis ne compendio, quidem pro

(a) Ibidem.

dignitate recenferi queant (a). Eximiis prorfus fubditos moderandi dotibus praeditus e rat, quas quidem non folum ab autore naturae liberaliter acceperat, verum longo etiam ftudio, et exercitatione fibi comparauerat. Quinquennio integro publicas Ingolftadienfi in academia literarum praelectiones audiit, partamque tum difciplinarum, tam priuato homini, quam principi neceffariarum, cognitionem affidua lectione, meditationeque egregie perpoliuit. Felici, perfpicaci. que ingenio coniuncta erat perpetua quibusuis in cafibus animi praefentia, atque conftantia. Rempublicam iniquiffimis temporibus fumma diligentia, et fincera quadam in fubditorum populorum felicitatem animi comparatione adminiftrauit Fidem Fidem, quam feu foederatis principibus, feu fubditis dederat, religiofe femper cuftodiuit. Nou modo in hominibus ad fecretius confilium deligendis, verum etiam in ducibus bello adminiftrando praeficiendis rara prudentia, et felicitate v. fus fuit. Neminem, qui aut bello, aut pace praeclara fidei, virtutisque ediderat ar gumenta, vnquam fine praemio abire fiuit, quae gratitudo, atque munificentia id effecit, vt maximi quique viri vitam, facultatesque fuas pro eiusdem falute confecrare in lucro ponerent. In Hungaros prae ceteris populis

(a) Encomia Ferdinandi II. vide in Annalibus Keuenhillerianis. Apud Kazi in Hiftor. Hung. Lamormaini in vita Ferdinandi 11.

[ocr errors]

propenfior fuit, multaque fuae in eosdem benignitatis edidit fpecimina : tale illud fuit, cum omnibus illis, qui primo impetu abrepti Bethlenii partes aliquamdiu fecuti erant, vitae, bonorumque gratiam fecit, quam clementiam ad eos etiam pertinere voluit, qui ob perfidiam in carceres coniecti, commeritum crimini fuo praeftolabantur fupplicium. Haec cum Hungaris agendi ratio eo plus ha bet admirabilitatis, quod feuerius multo in Auftriacos, Bohemosque fibi animaduertendum putauerit; in hos enim fummo iure vfus, octo fupra viginti genere illuftres de perduellione conuictos propalam Pragae fupplicio affici curauit, bonis eorumdem fifco addictis. Difcrimen hoc grati agnouere Hungari, publicasque eapropter non vna vice clementiffimo principi fuo egere gratias (a). Acatholicis quoque Hungaris indulgentiorem fe fe praebuit Ferdinandus, quam Bohemis, et Auftriacis: his enim omne religionis exercitium interdixit, propterea, quod hi nulla adhuc prouocati iniuria fub ipfa regui initia, feditiofa arma fuftulerint euocatoque ad folium Bohemicum Friderico comite palatino, eumdem auitae coronae, regnique poffeffione deturbare fint connifi; Hungaris autem liberum Auguftanae, et Helueticae confeffionum exercitium coronationis fuae tempore conditione VI. iuratus promi-.

[ocr errors]

(a) Decreti A. 1622. art. I. decreti A. 1625. art. E S. L. et II.

vt

ferat. fidemque tum datam per omnem vitam feruandam fibi effe propofuerat. Atque haec fuere Ferdinandi II. vt fummi imperantis decora, ea autem, quae ad hominis Chriftiani officia pertinebant, non minus in eo fumma, admirationeque digna fuere: non enim Ferdinando II. vulgaris quaedani, et pluribus communis, fed eximia plane virtus, morumque fanctimonia inerat, ardens illius in Deum vniuerfi moderatorem, re, gum vna, ac regnorum arbitrum pietas, voluntatisque propriae in diuinam refignatio, origo fuit admirandae illius conftantiae, quam is profpera inter, ac aduerfa eodem femper vultu praefetülit, pemo illum aut folito triftiorem, aut hilariorem vnquam afpexerit. Eximia illa Auftriacisque principibus iam inde a Rudolpho I. caefare hereditaria in velatum fub panis fpecie Numen veneratio, conftans in Deiparam virginem, angelum tutelarem, ac alios coeli indigetes deuotio, affiduum, quantum per reipublicae curas licuit, orandi, precandique ftudium, feueriffima, ac vel coenobitas inter rara corporis fui maceratio, cete, raque pietatis opera non aulam modo, et fub, ditos populos, verum etiam exteras gentes in piiffimi aetate illa principis admirationem rapuere. His ille diuinam benedictionem, fecundosque exercitibus fuis fucceffus e coelo impetrabat. Ita porro fuam femper in Dei ope, et auxilio collocabat fiduciam, vt pil tamen eorum vnquam negligeret, quae ad rempublicam feliciter adminiftrandam,

bellumque gerendum neceffario agenda, comparandaue erant. Nouerat ille moderata parfimonia aerarium fuum locupletare, pecuniae, militumue fubfidia cum aliunde, tum vero ab Hifpanis tempeftiue procurare, foederatos ab hoftium partibus abftractos fibi fociare, arcanis denique auguftae domui Auftriacae aduerfantium confiliis opportune ob uiare, quod cum egit, facto ipfo oftendit, Chriftiani hominis officia cum fummi imperantis officiis, artibusque politicis mirifice poffe copulari. Equidem prodigio fimile videri poteft, quod poftquam potior fubditarum prouinciarum pars arma in principem fuum corripuit, ac plurimi Germaniae, Europaeque principes Gallus, Danus, et Suecus in eiusdem perniciem confpirarunt, propitio Numine non modo difcrimen omne incolumis euaferit, verum etiam de fingu. lis propemodum gloriofe triumphauerit. Quapropter cum rebelles in ordinem cogi, et magnam Germaniae partem victricibus Ferdinandi II. armis fub iugum mitti foederati hoftes cernerent, magnopere vereri coeperant, ne is pedetentim fubactis plerisque Germaniae principibus, vniuerfum fubinde imperium Germanicum in monarchici regiminis formam commutaret, ficque vniuerfalem domus Auftriacae monarchiam, quam Carolus V. dudum iam ante animo deferipferat, induceret, atque conftabiliret, Ex quibus omnibus clare licet intelligere, Deum optimum maximum illis principibus, qui fibi fideles effe fatagunt, tum maxime,

« PreviousContinue »