Page images
PDF
EPUB

periffet, miffis ad eum, illiusue adminiftros exquifiti pretii muneribus, eo rem adduxit, 1645 vt Ibraimus fubfcriptis A. 1645. viginti annorum induciis, fuos a ferendis deinceps Tranfiluano contra caefarem fuppetiis prohibuerit: quo fulcro praeter fpem, deftitutus Rákotzius, cum infuper vereretur, ne, fi caefar cum foederatis Germaniae principibus concordiam iniret, tota belli moles fibi vni incumberet, ad pacem, quae fibi vltro offe rebatur, applicuit animum, induciasque, quarum opportunitate de pacis conditionibus, tranfigeretur, cum caefare pepigit (a).

[ocr errors]
[blocks in formation]

Primus ad concordiam procurandam con-
uentus habitus fuit Tyrnauiae, quo ex par-
te
Caefaris: Georgius Lippai Strigonienfis
archiepifcopus, Nicolaus comes Elzterházi
palatinus, tum vero comites Tieffenbach, et
Gueftenberg conuenerant: fed nil tum tranfi-
gi, potuit, quod Rákotzii oratores adeo enor
mia poftulata haberent, vt caefarei legati
illis nulla ratione fubfcribi poffe exiftima

(a) De bello Rákotziano confule Hiftor. Hung. Cl. Francifci Kazi, et loannis de Bethlen Rer. Tranf filu. hiftoriam.

rent, cum itaque foluto conuentu metus effet, ne bellum recrudefceret, caefar aliam longe pacis conficiendae viam ingreffus, Ioannem Töröffium camerae regiae confiliarium, virum et patriarum rerum cognitione, et negotiorum tractandorum vfu egregie perpolitum, ac fibi denique optime perfpectum delegit, qui arcanis mandatis, plenaque agendi poteftate inftructus, remotis arbitris, folo cum principe negotium omne abfolueret. Prudenti confilio optatus refpondit fucceffus. Poftquam enim Töröffius VII. Hungariae comitatibus: Abauiuarienfi, Zemplinienfi, Beregienfi, Borfodienfi, Szaboltsenfi, Vgotfienfi, et Szatmarienfi vita comite eodem iure, quo olim Gabrieli Bethlenio A. 1622. conceffi erant (a), oblatis 1622 Tokaienfem infuper, ac Regetzienfem dynaftias, cum pluribus aliis bonis Rákotzianae domui hereditario iure conferendas, caelaris nomine fpopondiffet, tanta ditionum acceffione exhilaratus Rákotzius, facile iam de ceteris pacis conditionibus, quae feorfim in publicas poftea tabulas funt relatae (b), conuenit. Harum pleraeque ad liberum proteftantium religionum exercitium pertinent; ea enim, quae ad inftaurandas gentis praerogatiuas, politicamque regni ad

(a) Confer Ferdinandi IL.. decret. I. art. XXIX. cum
Ferdinandi III. decret. II. art. XX. et XXXII.
(b) Has vide Ferdinandi III. decret. II. art. V. ad
verbum infertas.

miniftrationem veterum legum placitis accom modandam faciebant, quaeque a caefare nec omnia concedi, nec penitus negari poffe fagaciter perfpiciebat Rákotzius, generalibus regni comitiis examinanda, definiendaque, relinqui placuit. Vt autem lectores noftri aliquam celeberrimae huius pacis conditionum notitiam vel hic loci habeant, nos fumma folummodo earumdem capita recenfebimus. Conclufum itaque fuit I. Vt in religionis negotio obferuetur decreti A.1608. art. I. et conditio VI. iuramenti regii in coronatione editi. II. Ne ruricolae, et fubditi in religionis fuae exercitio feu a principe, feu a miniftris eius, feu denique a ter reftribus dominis turbentur. III. Ne miniftri acatholici a ftationibus fuis per quem. cumque remoueantur. IV. Acatholicorum de templis, fcholis, prouentibusque fibi ab1638 latis querelae iam anno 1638. caefari propofitae, in proximis regni comitiis exami nentur, atque communibus ordinum regni fuffragiis complanentur, vt tranquillitas, mutuaque inter diuerfarum religionum fubditos animorum concordia perpetuam obtineat ftabilitatem, eumdem etiam in finem religionaria negotia omnia fiue Catholicos, fiue acatholicos tangentia, propalam femper deinceps in comitiis pertractentur. V. Publicorum in negotio religionis ftatutorum violatores aut Vladislai decreti VI. art. VIII. aut alia denuo decernenda poena mulctentur. VI. Cuncta haec ad rem religionariam fpectantia proximorum comitiorum decrete

inferantur. VII. Patrum focietatis Iefu e regno exilium, bullae aureae Andreae II. et plurimarum aliarum legum, in Hungaricae gentis fauorem ad id vfque tempus perlatarum confirmatio, ad eadem comitia reiicerentur. VIII. Quae quidem fopitis turbis domefticis primo quoque tempore indicerentur, plena ordinibus regni relicta deliberandi, definiendique libertate. IX. De nique omnibus, qui Rákotzium ciuili hoc bello fecuti erant, generalis venia ea forma, quae in Viennenfi A. 1606. pacificatione ob- 1606 feruata fuit, concederetur. His igitur pactis confecta, atque die XVI. menfis Septembris A. 1645. fignata pace, vt caefar datam fidem 1645 expleret, generalia regni comitia in calendas Maii A. 1646. indixit, quae tamen iuftis de 1646 caufis dilata, nonnifi die XXIV. Augusti eodem anno Pofonii conuenere. Comitia haec integro propemodum anno tenuerunt, ac cum ob alia plurima, tum vero, ob copiofas leges in proteftantium fauorem perlatas famigerata euafere. Vt pax operofe confecta conftabiliretur, ac fubinde omnium ftudia, voluntatesque ad neceffarias de procuranda patriae fecuritate deliberationes tra ducerentur, ante alia omnia proteftantium poftulatis fatisfieri oportuit. Itaque concordiae cum Rákotzio initae conditiones onínes ordinum regni calculo funt probatae: templa numero nonaginta fuis cum redditibus, Auguftanae, et Helueticae confeffionis alumnis reftituta, mutua denique templorum, fcholarum , prouentuumque occupatio feueris

poenis interdicta (a). His, aliisue idmodi fanctionibus interceffere et praelati, et multi e fecularibus Catholicis, at cum caefar nullam aliam expeditam quietis, falutisque domefticae viam reperiret, interpofita autoritate fua id effecit, vt comitiorum decretis omnes demum affentirentur, alioquin, nifi id fieret, incendium, quod opportune fopitum erat, paulo atrocius euafiffet. Hac fua indulgentia caefar id confecutus fuit, vt fumma omnium confenfione, Ferdinandus IV: eius pri1647 mogenitus die XVI. Iunii A. 1647. praeftito pro more iuramento, in regem Hungariae inauguratus fuerit. Pacara hunc in modum Hungaria, imperio quoque Germanico defideratam diu quietem anno infequente reftituit caefar per celeberrimam pacem Weftphalicam, qua trium: Catholicae, Auguftanae, et Helueticae religionum exercitium ftabilitum, Pomerania, et Bremenfis epifcopi ditio Suecis, Alfatia Gallis: plures demum epifcopatus, capitula et abbatiae proteftantium principum dominatui acceffere (b).

(a) Haec et plura alia cit. decreti art. VI. vfque ad articulum XIX continentur.

(b) Belli tricennalis, ac pacis Weftphalicae hiftoriam ex profeffo fcripfit Gallice Cl. vir Guilielmus Bougeant Iefuita. Parifiis A. 1727.

« PreviousContinue »