Page images
PDF
EPUB

gubernatorem conftitueret: re ad fenatum regium delata, nemo fere fuit ex Hungaris, qui id probaret: omnes hominem exterum, illegitimo thoro, patre Veneto, matre Graeca Bizantii natum, ac Turcarum vtilitatibus penitus deuotum, vltra modum dereftantes, regem ab eo confilio dehortari non deftitere: verum is natura pufillanimis, Solimanni tum recte ad oppugnandum Ferdinandum A. 1532. appropinquantis gratiam aucupaturus, 1532 maximis fuorum ingratiis vaferrimum hominem totius regni gubernatorem, vno fe inferiorem futurum, creauit. Hac honoris, et poteftatis acceffione tumidus Grittus, clam cum Solimanno de redigendo in ordinem Ioanne, Hungariaque, fe principe conftituto, ceteris Ottomannici imperii prouinciis accenfenda, confilia agitare coepit; quoque negotii tam grandis, multisque obnoxii obftaculis executionem eo accuratius defcriberet, Solimannum ex Hungaria domum tum reuertentem, Bizantium vfque nemine arbitro comitatus fuit: vnde fubinde valida peditum, equitumque Turcarum manų ftipatus, in Hungariam redux, propalam iam ad tyrannidem afpirare coepit; mox enim, de Solimanni in fe gratia certus, fummos quosque viros, voluntati fuae minus obfequentes, exilio, bonorum publicatione, ac morte ipfa mulctauit. Hos inter Emericum de Tzibak, virum Ioanni regi in paucis carum, propria autoritate necari juffit: ex qua agendi ratione multis fufpicio oborta eft, in id intendere. Grittum, vt potentioribus proceri

bus e medio fublatis, fubinde in Ioannis ipfius perfonam gradum faceret. Sanguinaria haec confilia cum Tranffiluani primores fubodorati fuiffent, inuifum fibi hominem, apud fe tum forte agentem, immiffo fatellitio comprehendere, ac in quaeftionem poftea vocatum. tamquam hoftem reipublicae Megyefini, publico 1534 in foro A. 1534. carnificis manu obtruncari curauere: cuius caedis fama non in Tranffiluania modo, verum etiam in Hungaria incredibili cum plaufu, et gratulatione accepta fuit. Ipfe Ioannes, qui deteftanda hominis fibi formidandi confilià et ex amicorum literis Conftantinopoli ad fe datis intellexerat et vfu ipfo, quamquam fero admodum, didicerat, tacite eam caedem apud animum fuum probabat. Verum quia non ignorabat Solimannum, qui totam Hungariae citra grauioris belli incommoda fub iugum Ottomannicum mittendae fpem, in Ludouici Gritti erga fe fide, ac dexteritate collocauerat, inexfpectatum eum cafum grauiter admodum laturum, neque hominis fibi, imperioque fuo tam neceffarii necem inultam effe paffurum, in illius autores inquiri curauit: atque tum ex quorumdam fuafu, vt Solimanno, quantum fibi doleret Ludouici Gritti interitus, facto ipfo declararet, Hieronymum Laskium, cui tot nominibus obftrictus erat, in fanguinarii eius confilii Tranffiluanis fuggefti fufpicionem vocatum, in carceres coniecit, ac Gritti manibus litare conftituit, ratus tanti viri caede placatum Solimanni animum, minime vlterius. in vindicta progreffurum; verum re diligen

tius examinata, adeo luce meridiana clarius innocentiam fuam demonftrauit Laskius, vc Ioannes rex eumdem omni fufpicione abfol uere, liberumque dimittere cogeretur. Ce terum iniuriam hanc infigni cum ingratitu dine coniunctam adeo acerbe tulit Laskius, vt tum quidem Kefmarkinum decedens, moerori aliquamdiu vacauerit, fubinde autem, quo Ioanni aegrius faceret, defertis eius partibus, Ferdinando adhaeferit (a). His curis vltra modum anxium Ioannis animum non mediocriter perculit inopinata Solimanni denunciatio, qua in omnes Ludouici Gritti caedis autores, et confcios diligenter inquiri, eosdemque grauiffimis fuppliciis affici iuffit, fecus fe propediem venturum, nulloque habito perfonarum difcrimine, vltionem fumturum effe comminatus. Quaeftionem hanc fufcitare plena res erat periculi: quod praecipui quique ex Tranfiluaniae primoribus, et proceribus partim ipfi Grittum ad necem damnauerant, partim peractum iam fupplicium calculo fuo probauerant, vt adeo Ioanni vix tutum videretur, in tot illuftres, potentesque viros, quorum fide ad eum diem regnauerat, violentas manus iniicere: quapro pter ne tantae inuidiae, ac difcrimini etiam caput fuum obiiceret, importunam eam quaeftionem confulto in dies differebat, miffisque Bizantium nunciis et facinus patratum excu

(a) Vide Iftuánfi Hiftor. lib. XII, Bethlen lib. II. Loannem Zermegh lib. II.

[ocr errors]

fare, et Solimanni animum placare fatagebat, qua fua tergiuerfatione cum hunc paulo ve hementius irritatum, fibique vltra modum offenfum effe intellexiffet, quo fe ab eius vi tutum, fecurumque aliquando praeftaret, intimam cum Ferdinando, et Carolo V. caefare amicitiam, armorumque focietatem ferio demum inire conftituit, ea fpe ductus fore vt, fi Carolus V. paulo validiorem exercitum fuppetias in Hungariam mitteret, ipfeque huic fuas vires coniungeret, Solimannus non fine clade profligaretur. Illud quoque ad optatiffimum pacis negotium eo maiore ftudio accelerandum Ioannem mouebat, quod cum plurimi ex Hungaris fentire iam inciperent, fe quidem ei tamquam regi fuo fubeffe, illum autem Turcarum imperatori feruire, Turcicae focietatis pertaefi, iam in dies magno numero ad Ferdinandi partes deficiebant. Poftquam igitur induciae anno 1535 1535. ftabilitae funt, de pace vtrinque agi coepit verum huic maximo erant obftaculo Hungari, quod nulla ratione permittendum putauerint, vt regnum Hungariae, quod camen maxime vrgebat Ioannes, geminos inter principes ex aequo diuideretur, ad quod impediendum publica conftitutione fanxerant, ne, ordinibus regni inconfultis, pax ea poffet concludi (a). Sic cum noua femper paci obftacula opponi cerneret Toannes, totum illius componendae negotium Caroli V. caefaris

(a) Decreti Ferdinandi A. 1536. art. I.

arbitrio, et aequanimitati reliquit: hoc itaque arbitro, vtriusque partis oratores Vacii primum, tum vero Pofonii conuentum habuere: aderant ibi ex parte caefaris: Ioannes Leodienfis epifcopus, et Leonardus Velfius Germanicarum Ferdinandi in Hungaria copiarum dux: pro Ioanne vero: Frater Francifcus de Frangepan Colocenfis vna et Agrienfis, Ioannes Statilius Tranffiluanienfis, frater Georgius Martinufius Varadinenfis, Stephanus Brodericus Vacienfis antiftites, et Stephanus Verbötzius cancellarius: illis Ferdinandus die XXVIII. Octobris Viennae: his autem Ioannes Budae die XXX. Nouembris A. 1537. 1537 plenam agendi poteftatem contulere (a).

S. IX.

Concordiae reges inter fancitae conditiones, Poftquam de praecipuis aemulos inter controuerfiis Pofonii exeunte A. C. 1537. tranf 1537 actum fuiffet, Varadini demum pacis condi tiones in XLII. capita digeftae, ac XXIV. Februarii A. C. 1538. vtrinque fignatae funt, 1538 (b) nos praecipua earum dabimus: Carolus V. Caefar, et Ferdinandus Ioannem Hungariae

(a) Wolfgangus de Bethlen lib. II. pag. 81.
(b) Wolfgangus de Bethlen lib, 11. pag. 81. Annal,
reg. Flung, ad h. a.

« PreviousContinue »