Page images
PDF
EPUB

S. V.

Archiducis Leopoldi in regem Hungariae inauguratio.

Non Germaniae minus, quam Hungariae neceffaria quiete procurata, primogenito filio regnorum omnium herede, ac fucceffore inftituto, refpirare demum a bellicis curis, fubditorumque populorum faluti, felicitatique promouendae liberius iam intendere licebat caefari. At poftquam Ferdinandus IV. egregiis a natura dotibus inftructus, atque non folum optimis praeceptionibus, verum et vfu ipfo ad regendos populos egregie inftitutus princeps praeter omnium exfpectationem, die IX. Iulii A. 1654. in ipfo ae. 1654 tatis flore, e viuis exceffit, nouae patrem optimum et aetate, et laborum mole fatis iam fractum de fucceffore quantocyus conftituendo curae inceffere. Habebat is ex prima coniuge Maria Anna, Philippi III. Hifpaniae regis filia, fecundogenitum Leopoldum archiducem, fua fponte potius, quam patris voluntate ordini ecclefiaftico deftinatum, quem vt primo quoque tempore apud Hungaros inauguratum cerneret, generalia regni comitia ad diem XXIV. Ianuarii A. 1655. Pofo- 1655 nium indixit. Hac occafione memor quam optime caefar, quantis, ob Tranffiluanorum principum potentiam, intimamque cum Hungaris confiliorum communionem

noui regis apud Hungaros electio labente aetate inuolui poffit difficultatibus, quam arctis item limitibus eorumdem autoritas circumferibi

foleat per XVII. conditiones, ad quas fideliter obferuandas iure fe iurando electionis tempore obftringere coguntur, eo cogitationes fuas tranftulit, vt poftquam facra Hungariae corona iam inde ab Vladislai II. cum Maximiliano I. caefare tractatibus, auguftae familiae Auftriacae generatim obnoxia erat, fublata perfonarum electione, hereditaria pri mogenitorum eiusdem domus principum fucceffio apud Hungaros introduceretur: non deerant e praelatis, baronibus ac dicafteriorum membris, qui domefticae tranquillitatis amore huic caefaris menti vltro affentiebantur: fuere, qui grauiffimis rationum momentis in fcriptum relatis hereditariam fucceffionem popularibus fuis perfuadere nitebantur. Illud praeterea, ad felicem negotii exitum in comitiis procurandum, fuggeftum fuit caesari, vt poft Pauli comitis Pálfi viri clariffimi, caefarisque partibus addicti, obitum suspensa ad tempus palatini electione Georgium Lippai regni primatem Strigonienfem archiepifcopum, locumtenentis nomine regno praeficeret, quod eius viri maxima effet in rebus agendis prudentia, et apud omnes ordines autoritas. Verum curae hae omnes in irritum abiere: apertis quippe comitiis, vna omnium vox fuit, vt, antequan aliquid de republica ageretur, palatinus, qui conuentui praefit, eligeretur. Cedendum itaque tempori ratus caefar , quaternos propofuit candidatos: Franciscum C. Velfelényi de Hadad, Stephanum C. Tsáki de Keresztszeg Catholicos Stephanum C. Tököli de Kes

mark Lutheranum, et Franciscum Redei comitem Marmarofienfem reformatum, quorum primo Vesselenyio communibus votis electo, fine mora de republica confultationes haberi coepere in quibus cum caefar ad regni ordinum poftulata aequum praebuiffet animum, tum demum Leopoldus archidux quintum fu pra decimum agens annum vnanimi fuffragatione rex proclamatus fuit die XXVII.Iunii eta. folenni ritu inauguratus, poftquam ad easdem XVII. conditiones, quibus pater, et auus obftricti fuerant, obferuandas ipfe quoque iureiurando fidem fuam obligauit (a). Ipfe coronationis dies diui Ladislai regis memoriae confecratus, laetiffimi ominis inftar plerisque fuit vaticinabantur nempe Leopoldum D. Ladislao minime abfimilem fore: vtqui militarem, politicamque feientiam cum infigni vitae fanctimonia copularat, anguftos-que id temporis regni Hungarici fines plurimarum prouinciarum acceffione auxerat, fpeciatim autem de infeftis Hungariae infidelibus populis praeclare femper triumphauerat. Neque vanum fuit augurium: Leopoldi enim

(a) Nonnifi XIV. conditio variata fuit: poftquam enim Ferdinandus II. et III. arces, ac dominia Pernftein, Kabolsdorf, Gints, Forchtenstein, Eifenstadt, et Hornftein ab Austriae jurisdictione auulfas et iuribus, et linitibus regni poftliminio reftituit, id folum adiectuin, vt ditiones hae porro fub ditione, iurisdictioneque S. coronae Hungaricae conferuentur. Quemadmodum videre eft & Leopoldi decret. I. art. I. condit, XIV,

pietate, et aufpiciis, deiecto e diuturna Hungariae poffeffione, profligatoque Ottomanno Hungaria foedam exuit feruitutem, ac paucorum annorum interuallo id omne recuperauit, quod duorum prope feculorum bellis Turcae illi ante detraxerant. Sic tum Ferdinandus III. filium inaugurari procurauit, quin tamen hereditariam, quam tantopere optarat, fucceffionem impetrauerit, quae felicitas eius posteris, vltro deinde per Hungaros oblata, acceflit.

S. VI.

Quaedam Ferdinandi III. conftitutiones. Non eft nobis hic loci propofitum, vt infinitas leges, variis in comitiis fub Ferdinando III. perlatas, vel ftrictim recenfeamus: ess folum adferre placet, e quibus fiftema gubernationis Hungaricae, vfitataque eius aetatis Hungarorum cogitandi, fentiendique ratio luculentius poteft intelligi: quo negotia omnia communi principis, ordinumque regni voluntate pertractarentur, ac fi quid vitii in reipublicae adminiftrationem irrepfil fet, eo promptius remedium adferri poffet, mos fingulis trienniis generalem regni conuentum celebrandi ftabilitus fuit (a). Quia

(a) Ferdinandi III. decreti 11. art. 154.

vero animaduerfum fuit, cum in publicis, tum vero maxime in priuatis caufis, nonnullos muneribus corrumpi, ac ad mutandam fententiam permoueri, ne prauus hic mos, ac fuffragiorum libertati admodum no xius porro ferperet, fub poena infamiae interdictum, ne quis comitiorum tempore quid, quam doni a quoquam adnitteret(a.Cum militis extranei in Hungaria commoratio et incolis gra uis, et plerisque inuifa effet, pro recepta iam inde ab A. 1608. confuetudine iterum fancitum, vt exterae copiae omnes intra tri ennium emigrarent, neque aliter, quam confentientibus regni ordinibus easdem reuocare liceret (b). Ne autem difcedentibus e re gno legionibus. Germanicis fecuritas quoque omnis inde exularet, praeter praefidiarios, limitaneosue milites Hungaros, dudum iam, e gentis aerario ali folitos, polliciti funt ordines regni, fe pedites, equitesque certo, ac determinato numero conferipturos, qui bus dimidium ftipendii ex oftiario plebis tributo, dimidium autem e propria praelatorum, baronum, ac nobilium crumena ftatis. temporibus accurate dependeretur onere hoc ad futura vfque comitia duraturo; neque enim moris tum adhuc fuit, vt aut ve ctigalia, aut militis ftatuendi onus effet, perpetuum: hoc enim pro neceffitatis ratione ad certum, ac determinatum tempus per co

[ocr errors]
[ocr errors]

(a) Decreti 1. art 44.
(6) Decret. IV. art. 19.

« PreviousContinue »