Page images
PDF
EPUB

poris imperitiae tribuunt (a). Nos eam Numinis, cuncta fuo arbitrio moderantis, prouidentiae adfcribere malumus.

LEOPOLDVS M.

REX XLVI.

A. C. 1657.

S. I.

Leopoldini regni initia,

Poft Ferdinandi III. obitum, fceptro potitus Leopoldus, futurae iam tum praelufit magnitudini; profligato enim, ac ad pacem ineundam adacto Carolo Guftauo Sueciae rege, Ioanni Cafimiro Poloniam reftituit, quamuis pluribus iam tum mutilatam prouinciis: nominatim Pruffiam a coronae Polonicae iuris, dictione in perpetuum exemptam electorali domui Brandeburgicae cedere oportuit, ea folum adiecta lege, vt domus haec aeterno foedere Polonis coniuncta, aduerfum quosuis hoftes reipublicae fuppetias ferret: quae

(a) Vide notas ad Mellenium pag. 223. lit, d

་་་་

omnia per pacem Velauienfem A. 1658. funt 1618
conclufa. Eodem anno Leopoldus Francofor,
tum profectus, imperii Romano-Germanici
diadema fufcepit. In Hungaria ob proftra-
tam dominantis in Tranfiluania domus Rá-
kotzianae, quae facile turbas ciere poterat,
potentiam, quieta fuere omnia, nifi quod
praecipua quaedam futurorum regem inter,

et

[ocr errors]

fubditos diffidiorum femina non multo poft, iaci coeperant quae quoniam illis, quae poftea, acciderunt,multum lucis affundunt,noftrum effe putauimus,paucis iam nunc commemorare. Vbi primum Leopoldus a negotiis imperii Germanici expeditum fe fenfit, quo ardentibus, Hungarorum votis fatisfaceret, comitia ad dieni XXI. Iulii A. 1659. Pofonium conuo- 1659 cauit, vt illic de animorum concordia, quie te domeftica, ac cum interna, tum externa fecuritate patriae procuranda in commune deliberaretur. Ante cetera omnia folenne diploma, quo Leopoldus XVII. conditiones, ad quas obferuandas femet in inauguratione fua obftrinxerat, complexus erat, propalam in comitiis promulgari, decretoque inferi pla euit (a), abhinc confultationes in quintum vfque menfem protractae initium accepere plurimae hic priuatorum hominum, ac fa miliarum lites, et querimoniae ventilatae, terminataeque funt: nec pauca tamen ad politicum ciuitatis Hungaricae fiftema fpectantia, maximis caefareae aulae miniftrorum in.

(a) Leopoldi decreti I. art. I.

[ocr errors]
[ocr errors]

1608 gratiis funt dictata. Iam inde ab anni 1608. comitiis, per quae regum autoritas non mediocriter conftricta fuit, illud fibi omni conatu efficiendum purauere Hungari, vt miles exterus omnis, cum ob alias caufas, tum vero quod eius licentia incolis admodum grauis, ac propemodum intolerabilis euaferat, ex Hungaria eliminaretur, neque nifi difficilis belli tempore, ordinibus regni confentientibus, induceretur: ex aduerfo autem tota patriae aduerfus quosuis hoftes tuendae gloria folius nationalis Hungarici militis fidei, et dextris crederetur; verum princi pes Auftriaci feditiofa Tranffiluanorum principum molimina, et Turcarum potentiam veriti,et ad fuam, et ad regni fecuritatem plurimum intereffe exiftimarunt, vt legionariae copiae Germanicae jufto femper numero in Hungaria excubarent: quapropter etfi Ferdinandus 1655 III. cum alias, tum vero in comitiis A. 1655. diferte cauerat, exteras copias caefareas triennii fpatio e regno emigraturas (a), promilla nihilominus explere ad obitum vfque diftulit; fed neque Leopoldus turbatis iam Turcarum factione vicinae Tranffiluaniae rebus, tutum putauit, militis externi auxilia regnum deftituere: praefertim quod vix fieri poffe apparebat, vt tempeftas, quae Tranf Gluanis incumbebat a Turcis, citra Hungariae incendium poffit diffipari. Quamuis haec

Ferdinandi III. decret. IV. art. 19.

caefaris confilia ad quietem, falutemque Hungariae directa erant, prohiberi tamen non potuit, quominus communi ordinum voluntate renouatis priorum comitiorum decretis exteri militis omnis intra triennium emigratio noua lege fanciretur (a). Ne autem aulae adminiftri fufficientem fecuritatem Hungariae deeffe, iure poffent conqueri, decretum fuit, vt ftabilis miles nationalis fiue in praefidiis, fiue in confiniis diftributus, nouis nationalium pariter tironum fupplementis per Hungariam, Croatiam, et Sclauoniam primo quoque tempore augeretur: in huius autem ftipendia, praeter confueta tributa per regnum colligi folita, dimidia pars reddituum tricefimalium cederet. Porro cum ad Bohe miae, ceterarumque ditionum Auftriacarum, ac ipfius adeo Romano-Germanici imperii falutem, et fecuritatem pertineret, vt Ot tomanni quantocyus ex Hungaria velut Chriftianitatis antemurali profligarentur, ne fubactis aliquando Hungaris, in ipfa Germa niae vifcera graffari inciperent, in id quoque confentire tum oportuit caefarem, vt Bohemia, ac imperii Germanici prouinciae, ftata pecuniae fubfidia quotannis in Hunga riam transmitterent, pro nationalis militis ftipendiis deferuitura (b). Illud etiam cautum, ne militem hunc domefticum, fi forte çaefari cum principibus Chriftianis bellum

(a) Leopoldi decreti I. art. 25.
(6) Ibidem art. 2. et 9.

4

effet, vllo vnquam tempore e ftatione fua euocari, ac ex Hungaria educi liceret, ne fic patria idoneo priuaretur auxilio(a). Quia vero Turcis iam in Tranffiluania faeuientibus, nationalis miles confiniarius minore quam periculi magnitudo expofcebat, futu rus videbatur numero, ac, fi Turcae bellum in Hungariam transferrent, neceffarium erat, vt ad propulfandam tempeftatem cuncta do. mi in promptu effent, ordines regni fincera in patriam caritate ducti, tributi, quod di tam appellant, loco, certum, ac determinatum militum numerum in biennium obru-> lere, cui ne fua deeffent ftipendia, a fingu lis portis integris X. floreni, a dedititiis autem, feu dominatui Turcico obnoxiis V.floreni funt decreti, ea lege, vt dimidiam huius fubfidii partem praelati, barones, ac nobiles è propria burfa, dimidiam coloni ipfi penderent (4). De annona quoque abunde profpectum fuit: vt nempe duo cubuli Cal fouienfes in fuperiore Hungaria, in inferiore autem fex metretae Tyrnauienfes a fin. gulis portis ad deftinata annonae promptuaria per biennium adminiftrarentur (c). Quodfi autem bellum Turcicum interea erumperet, vniuerfi ordines fe fe ad infurrectionem in 1635 comitiis A. 1635. art. 88. deforiptam obftrin

(a) Ibidem art. 73:
(b) Ibidem art 8.
(c) Ibiden art. 6.

« PreviousContinue »