Page images
PDF
EPUB

1

xere (a). Porro cum non deeffent, qui in
idmodi infurrectione parum, aut il praefi-
dii collocarent, quod vix fieri poffe exifti-
marent, vt promulgato infuerrectionis edi-
cto, miles idoneus, eo, quo oportebat, nu-
mero ad praeftitutum diem, et locum, omni
apparatu bellico inftructus conueniret, quo
hoc quoque dubium ex aulae miniftrorum a-
nimis euellerent Hungari, fuaeque et fidei,
et promptitudinis fpecimen darent, publica
conftitutione fancitum fuit, vt cum palatini
comitis in Hungaria, in Croatia vero bani
fcitu, fupremus comes, vel procomes annis
fingulis infurrectionem imperare poffit, at-
que tum vniuerfi eius comitatus, praelati,
barones, ac nobiles viritim ad conftitutum
locum, et diem armis apprime prouifi con-
uolarent, propalam illic luftrandi, pecunia-
ria poena in eos dictata, qui mandato huic
parere detrectarent (b). Denique cum ma-
gnates nonnulli opibus, potentiaeque fuae
confifi, enormia quaedam flagitia impune
committerent, magiftratusque comitatenfes
iure in eos agere vererentur, ne laxato le-
gum patriarum rigore quidquam communi
fecuritati hac quoque ex parte timendum res
ftaret, vnanimi voto decretum fuit, vt, fi
magiftratus comitatus idmodi facinorofos co-
ercere aut nollet, aut non poffet, comes
palatinus, peracta prius legali inquifitione,

(a) Ibidem art. 7. et 89.
(4) Ibidem art. 28.

[ocr errors]

eosdem ad tribunal fuum citaret, celebratoque extraordinario iudicio, de crimine conuictos poenis à lege praefcriptis fubiiceret (a). Haec funt, quibus Hungari fistemati fuo inhaerentes internae, externaeque fecuritati regni per domefticas copias profpectum voluere, quae quamuis omnia aulae caefareae adminiftris minime probarentur, caefar tamen illis regni fui initiis eadem calculo fuo roborauit.

§. II.

Turbae Tranfiluanicae curas caefaris exercent, Sub haec tempora turbis domefticis vltra modum diuexabatur Tranfiluania. Mahometes enim IV. Turcarum fultanus grauiter of fenfus propterea, quod Rákotzius contra diferta portae Ottomannicae mandata, Polonos bello, vt alibi iam meminimus, laceffiuerit, miffis in Tranffiluaniam legatis, non fine atrociffimarum poenarum comminatione praeceperat prouincialibus, vt exautorato homine fibi refractario, alium illico principem conftituerent. Rákotzius tempeftatem, quam fuperari tum non poffe videbat, declinaturus, comitiis Albam-Iuliam indictis, fafces

(4) Ibidem art. 18,

Francisco Redei ea lege tradidit, vt, fi arte aliqua ipfe interea cum Mabomete in gratiam rediret, pleno iterum iure eosdem reciperet. Ea Tranffiluanorum obediendi prompti tudine placatus Mabometes ab omni vlteriori vindicta abftinuit; verum Rákotzius cum nec precibus, nec muneribus Turcarum fauorem promereri poffet, priuatae vitae impatiens, armis fortunam periclitari conftitu it. Itaque valido exercitu ex dynaftiis, quas in Hungaria tenebat, congregato, in Tranf filuaniam irrupit, principatuque facile recuperato, eo infuper prouinciales pertraxit, vt renouata priftina fidelitate, fe illum totis viribus in principatu tuituros pollicerentur. Id vbi Bizantium nunciatum fuit, non iam Rákotzius folum, verum vniuerfi Tranffil. uani portae Ottomannicae hoftes declarati funt, decretumque, vt parte vna Tartari fociis Moldauiae, atque Valachiae populis, parte altera vezirius cum centum armatorum millibus in Tranffiluaniam irruerent, prouinciamque ferro et igne prius euaftatam, penitus fub iugum Ottomannicum mitterent, per Turcas deinceps ad ceterorum fubditorum populorum morem gubernandam.

Et vero lacrimis digna erat fertiliffimae alias prouinciae facies, hinc Turcis, inde Tartaris eamdem foedum in modum euaftantibus, nulli vt aetati, fexui, aut conditioni parceretur. Calamitate hac non immerito perculfi prouinciales, nec ad vim diutius fuftinendam fatis comparati, Acbatio Bartsai, pluribus. que illuftribus viris ad vezirii caftra miffis,

A

vltimum patriae excidium deprecati funt, cuncta, quae portae Ottomannicae placuiffent, facturos fe polliciti, modo nouum fibi Jegere principem, veterique inftituto, et legibus viuere porro finerentur. Vezirius non tam legatione placatus, quam quod caefareas copias duce Montecuculo Tranffiluaniae finibus appropinquare intellexerat, mitior redditus, veritusque, ne, fi generofae nationis preces reiiceret, illa in defperationem acta Leopoldi caefaris fe copiis coniungeret; ficque bellum haud paulo difficilius euaderet, tempori cedendum putauit, pacemque dedit petentibus ea conditione, vt futuris temporibus maius vectigal penderent, tum vero, vt, qui inter oratores erat, Acbatium Bartsai, cuius placido, mitique ingenio, ac ceteris animi, et corporis dotibus mirifice veziri us captus erat, principem legerent. Fecere imperata Tranffiluani, Bartsaiumque e. a. in proximis comitiis principem falutarunt; verum quia potior prouincialium pars adhuc adhaerebat Rákotzio, ea addita lege, vt, fi hic aliquando a Turcis in gratiam reciperetur, ille principatu vltro decederet, gubernatoris titulis decorandus. Ac reapfe nil intentatum reliquit Rákotzius, quo Turcas fibi redderet propitios: quamuis autem et Temefienfem praefectum, et Valachiae principem Michnam partim muneribus, partim pollicitationibus ampliffimis ad partes fuas pertraxerit, Bizantii tamen et fultani, et purpuratorum aures penitus iam fibi obtu

ratas

ratas fentiens, ad bellum imparibus licet viribus contra Turcas profequendum obfirmauit animum. A. 1659. fauentem fibi nactus 1659 fortunam, Turcis prouincia excedere coa ctis, Bartsaium tota fere ditione exutum, Cibinii arctiffima cinxit obfidione: verum anno infequente 1660. conferto die IX. Maii 1660 ad Claudiopolim cum Turcis infelici praelio, fuperatus, ex vulnere, quod fortiter dimicans acceperat, octauo decimo poft die Varadini deceffit aetatis anno XXXIX. Erat is forti, bellicofoque animo princeps, id vnice fatagens, vt victoriis inclarefceret, regnique fui fines alienarum ditionum rapinis augeret, non multum de belli inferen di aequitate, aut iniufticia follicitus, vnde factum, vt, cum nulla prouocatus iniuria, aduerfus fas oinne Poloniam armis fub iugum mittere connifus fuit, mira rerum humanarum viciffitudine fua omnia amiferit (a).

§. III.

Primi belli Turcici femína.

Quamdiu turbis, quas mox commemorauimus, Rákotzii caufa agitabatur Tranffiluania, Leopoldus copias Germanicas inde a

(a) Vide prae ceteris Ioannis de Bethlen Hiftor, lib.II. PALMA P. IIT.

V

« PreviousContinue »