Page images
PDF
EPUB

,

vt id, quod fiue in coronatione fua, fiue in poftremis A. 1659. comitiis, de milite 1659 Germanico intra triennii fpatium e regui fi. nibus educendo fe facturum receperat, effectui dederit, vt etiam nouis tironum fupplementis, ac aliquot legionum acceffione copias fuas augere neceffe habuerit. Has Mon tecuculus pro temporum, locorumue ratione non modo per ciuitates, oppida, atque pagos diftribuere, verum etiam interdum in ecclefiafticorum, nobiliumue aedibus, ac curiis collocare folebat: his, cum aerarium militare exhauftum fuit et ftipendia ab Hungaris numerari, et annonam gratuito praeftari oportebat; cumque aliquando accideret, vt militi huic et hyberna hofpitia, et annona per nonnullas ciuitates, aut comitatus negarentur, Montecuculus milites a deferendis fignis prohibiturus, poenarum terrore, aut vi etiam admota, neceffaria haec copiarum fubfidia extorquere cogebatur: atque hinc odia illa, quibus Montecuculus apud Hungaros deinceps laborabat fuum fumfere exordium. Haec cum ordines regni ferrent quam aegerrime, porrectis aliquoties libellis fupplicibus orabant caefarem, vt promiflorum memor, ab exteri militis oppreffione Hungariam liberaret, verum is Turcarum Hungariae imminentium cupiditati frenum tum maxime neceffarium effe exifti. mans, regni ordinum voluntati fatisfacere, etfi quam maxime vellet, non poterat, cumque plerorumque animos eapropter vltra modum irritatos. intellexiffet, comitia in ca

1

[ocr errors]

1662 lendas Maii A. 1662. Pofonium indixit, ratus fore, vt caufis, cur miles exterus in Hungaria retinendus effet, propalam explicatis, atque probatis, gens vniuerfa a querimoniis defineret. Quia vero id caefar intendebat, vt in iis comitiis non alia de re, quam de neceffario ad Hungariam contra Turcas defendendam belli apparatu, neruo, copiarumque domefticarum fupplementis deliberaretur, id praeuie fanxit, ne regni grauamina, priuatorum querimoniae, et lites ibidem proponerentur: iftud etfi impetrauerit, prohibere tamen non potuit, quin Hungari militis exteri emigrationem magnis vocibus vrgerent: fruftra fuere caufae omnes, quas caefarei miniftri in obuerfum voce, fcriproque adducebant; quin eo demum ordinum omnium querimoniae euafere, vt caefar communem gentis totius a fe alienationem prohibiturus, ad extremum fidem dederit, militem exterum primo quoque tempore e dis tionibus Hungaricis educendum, demto exiguo pro finitimis praefidiis neceffario, determinatoque numero: qui etiam intra tres anpos folum vertere cogeretur, deinceps autem et copiae exterae, et copiarum duces, quamdiu in Hungaria agerent, comitis palatini, ac ceterorum capitaneorum regni ex Hungaris conftituendorum imperio, et iurisdictioni fubeffent: nullo denique tempore fas effet militi fiue in ecclefiafticorum, fiue in nobilium aedibus hofpitia affignare (a).

[ocr errors]

(a) Leopoldi decreti II. art. 2. 7. 13.

Quia vero caefareae aulae miniftri eo potif fimum ex capite militis Germani in Hungaria neceffitatem euincere nitebantur, quod Hungari nec idoneo bellico apparatu, nee yiribus ad fe tuendos fufficientibus inftructi viderentur, quod copiae illae per infurrectionem ftatuendae adeo prompte, ac celeriter, vt periculi magnitudo pofceret, in vnum colligi nequirent, neque denique in militis tumultuarie coacti numero, ac virtute, neque in ducum Hungarorum militari fcientia tantum fpei collocari poffet, vt Ottomannis maximo, vt folent, exercitu irruentibus, caefar non modo de fuftinendo fortiter bello, verum etiam de victoria poffit confidere; ne vel hoc rerum articulo mi litis exteri neceffitatem agnofcere cogerentur Hungari, modum omnem ftatuendi per praelatos, barones, magnates, nobiles, ac li beras ciuitates tironis, infurrectionisque adornandae rationem generofe prorfus, ac liberaliter definiuerunt (a), ac cuncta infu per ad militis ftipendia difciplinam militaren, annonam, omnemque belli apparatum pertinentia copiofis legibus accurate defcripferunt (b), Multa praeterea alia iis in comitiis non fine temporis difpendio ad deliberandum affumta fuere, vt priuata. rum familiarum inter fe lites, proteftantium de ereptis fibi per Catholicos fcholis, et oratoriis querimoniae, nonnullorum denique comitatuum, ac dominorum de frugibus, et

(a) Ibidem art. 5. et 6.

(b) Ibidem ab art. 8. vfque 27.

vinis Hungaricis libere in ditiones Germanicas inferendis póftulata; at caefar nolens congregatos in quintum iam menfem patres nouis difceptationum, contentionumque fuctibus agitari, quo comitiis finem quantocyus imponeret, bono animo ommes, et fingulos effe iuffit, pollicitus haec fe poft conuentum, aut certe in proximis comitiis vberius, et diligenter cogniturum: quapropter praeter eas, quas commemorauimus ad rem militarem fpectantes conftitutiones, vix quid quam grauioris momenti in ciuili regni adminiftratione perlatum fuit. Hoc in genere illud aliquid habet nouitatis, quo fancitum legitur, ne fifco liceret illorum bona, facultatesque occupare, qui in flagranti aliquo crimine deprehenfi, extra regnum, per exteros iudices conuicti, damnatique ellent, quod horum quoque caufam per domefticos udes ad patriarum legum placitum cognofei, definirique oporteret (a). Aliquot demum exteri ad caefaris commendationem in numerum indigenarum funt relati, qua in re Leopoldus decefforum fuorum morem et tum, et deinceps diligenter fecutus fuit dum quamplurimos exteros genere, atque geftis muneribus illuftres viros, apud Hungaros ciuitate donari procurauit, quo fic fublato, quam leges patriae exteris ponebant, obice, eorumdem opera vtiliter aliquando in Hungaria vti poffet.

(a) Ibidem art. 4%

S. V.

Id emporis Hungarorum incenfum gloriae ftudium.

Erunt fortaffe aliqui, qui cum haec legerint, in eam illico delabantur opinionem, quafi Hun gari, quo nomine Dalmatiae vna, Croatiae que incolas intelligi volumus, non alia de caufa, quam ex alienarum a fua nationum o dio, copias Germanicas omnes tanta animorum contentione ex Hungaria eliminacum i. uerint; at enim eos, qui ita fentiunt, ve hementer falli mira fane eorumdem tempo rum ratio euidenter oftendit. Quamuis enim negari nequeat, militem exterum conniventibus nonnumquam ducibus, per rapinas, direptiones, multipliciaque alia iniuriarum genera (a) cuiusuis aetatis, et conditionis hominum animos vfque adeo a fe alienaffe, vt quem Hungari velut fecuritatis fuae vin dicem, et vitae, rerumque fuarum propugna torem diligere debuerant, eum hofte ipfo acerbius deteftarentur; id tamen minime tan ti apud vniuerfam gentem fuiffe credendum eft, vt imminente iam bello Turcico florentiffimas, ac inc armis egregia exercitas Germanicas peditum, equitumue legiones, quarum auxilium patriae non modo vtile, verum etiam eo temporis articulo prorfus peceffarium fore ignorare non poterant, ab

[ocr errors]

1

(a) Hue facit Leopoldi decret. III. art. 18. et 22,

« PreviousContinue »