Page images
PDF
EPUB

Frangepanibus fupplicium fubiere, alii, qui
imminens fibi discrimen declinaturi folum
verterant, cum citati non comparerent, bo-
norum publicatione, et infamia notati sunt,
Non pauci tamen amicorum interuentu gra-
tiam ab irato caesare impetrarunt, atque hos
inter fuit Franciscus I. Rákótzi , qui vitae,
bonorumque gratiam matris fuae Sophiae Bá.
thori apud caefarem meritis, precibusque
debuit, multo tamen aere in coniurationis
poenam mulctatus fuit, quod caesar ad in.
Itauranda vrbis Callouienfis moenia iuflit oop
uerri.

1

S. XII.

Regiminis Hungarici forma innouatur.
Comprella , vel fopita potius feditione ,
XXX. millia militum Germanorum in Hun-
gariam infudit caesar, per quos non modo
ciuitates, et fortalitia omnia , verum etiam
priuatorum dynastarum arces, et caftella,
quae fpeciem aliquam munimenti referebant,
occupari iuflit , tributa ad haec toti regno
imperauit , eorumdem ftipendiis deseruitura.
Iuuat praecipuam decreti caesarei die XXI.
Martii anno 1671. Viennae editi partem huc 1671
transferre , fic autem habet: Leopoldus &c.

Per victoriosa arma noftra caesareo regià,
nefandam compreffimus rebellionem, cui

[ocr errors]

» runt, vlterius quoque eiusdem sint daturi

praecipuae coronae Hungaricae columnae „, implicatae ceteros etiam ftatus ad idem sce

lus concitarunt, vt loca milite noftro mu, nita aggredi, ec militi ad fopiendos motus millo fe fe obiicere praesumerent, atque

adeo in partem , autoritatemque maiesta, ris noftrae inuolarent, vtpote poteftatem

armorum, exactionum, seu contributionum, „ conuocationem conuenticulorum, ac alia id „ genus temere vsurpando. - militem condu„ cere, aeraria nostra spoliare, prouincias excursionibus inuadere pararent,

mi. liti itidem poftro cui custodiam regni

commifimus, neceflaria ad victum media „ denegarunt.

eapropter vi absolutae poteftatis, et dominii nostri, mandauimus contributionum ad militem intertenendum repartitionem fieri, experimentum factu.

ri, an qui adeo grauiter in nos delique,, runt, illi tạinen hoc obedientiae fpecimine,

debitum penfàre cupiant : illi vero, qui
in fide Deo, et nobis debita perfeuera-
documeprum. Haec ex plenitudine
absolucae regiae poteftatis mandamus, et

iabemus. ne contra innatam nobis , clementiam asperioribus remediis aduersus refractarios vti cogamur ..

Seuero huic edicto aliquamdiu intercessere Hungari, porrectisque variis libellis supplicibus irari caefaris animum flectere funt conati : verum cum is nullis precibus, aut rationury momentis a proposito dimoueri vellet , viderentque praeterea ab extero milite fe fe yn

[ocr errors]

dique obfessos teneri , ad extremum summi imperantis voluntati paruerunt. Tricena militum exterorum millia per omnes regni par, tes dispersa ad continendos in officio fubdi. tos minime fuffectura videbantur. aulae cae. fareae miniftris, nifi ipfa regiminis Hungarici forma penitus immutaretur. Principio id agebatur, ve Hungaria in plures prouin. cias divisa, ordinis Teutonici equitum fidei, ac moderationi crederetur , qui opportunis in ftationibus copioso cum milite constituti publicae tranquillitati , fecuritatique inuigi. larent. Verum non deerant ex ipfis aulae Viennensis adminiftris, qui id consilii caesari dissuadebant, Hungarorum quoque primores nonnulli, qui intemeratam ad eum diem fidem caefari feruauerant , ac ob id magna apud eum pollebant gratia , inexspectatam hanc reram Hungaricarum conuersionem et voce, et fcripto deprecati funt (a). Ceffit denique plurium precibus Leopoldus , certus tamen nouam regiminis formam in regnum introducere, ante omnia palatini dignitatem in perpetuum abolere decreuit, aliorum quo. que regni baronatuum , ac supremorum magiftratuum autoritatem et iurisdictionem arctioribus circumscripsit limitibus. Militiae ex aduerfo ducibus, atque praefectis, fortalitiorumque capitaneis paulo plus, etiam in

[ocr errors][ocr errors]

(a) Lege, fi placet, Pauli Szétsényi Colocensis archi

episcopi literas ad Leopoldum caesarem datas apud Razi Histor, Huag. Tom. II. lib. X. pag. 103

ciuilem regni adminiftrationem iuris, et po. rettaris conceflit, vt adeo hi cum alias, tum vero, fiquis de feditiofis confiliis accufaba. tur, tribunalibus aut affifterent, aut etiam praefiderent , nec quidquam iis ignaris, aut inconsultis in regno agi poffet. Denique Georgium Szeleptsényium regni primatem , Strigonienfem archiepiscopum , quem aliquamdiu confiliis fuis contrarium senserat,

locumtenentis regii dignitate, quam ab an. 1658 nò 1668, com laude gefferat, iuffit decede

re, totique regno suprema cum poteftate die 3673 XXII. Martii anno 1673. gybernatorem prae.

fecit Ioannem Casparem Ambringen S. R. I. principem , ord. Teutonici, magistrum (a), Hunc Pofónii sedem figere, Hungarosque deinceps moderari juflit, addico illi copioso fenatu ex Hungaris, Germanisque conflato, quorum confiliis in rerum Hungaricasum ad. miniftratione vteretur. Geflit ille gubernatoris magiftratum triennio non integro, ob afperam cum quibusuis agendi rationem, to. ti genti admodum inuifus: id evim in quoti. dianis de republica consultationibus familiate habebat , vt fiqui, etiam constante in caesarem fide conspicui, illius opinioni non fatis quandoque rerum, temporumue rationi. bus accommodatae aduerfarentur, concinuo eos propalan in fenatu, caefari perduelles pronunciare non erubuerit. Vnde id mali fecutum fuit, vt plerique senatores regii, ne

(*) Ibidem pag. 147.

tam acerba cenfura per gubernatorem feri-
ri poffent , pertinaciter filerent, ac, quid.
quid illi collibuisset, perferri finerent. Quo
tempore per gubernatorem, rerum Hungari.
carum non fatis peritum , quaedam acta, iin.
perataque funt, quae caesar ipse tamquam
reipublicae non fatis accommodata improbare,
atque etiam retractare debuit. Quapropter
cum vehementer abs se alienatos senatus re.
gii affefforum animos in vultu eorumdem quo-
tidie legeret, atque diutius ferre non pof-
fet, veniam e gubernatoris magistratu, et
Hungaria ipfa difcedendi a caelare periit, ac
etiam anno 1675. impetrauit, id quod Leo- 1675
poldus eo libentius admifit, quod gubernato-
ris officium vsque adeo toti genti inuisuni
euafille intellexerat , vt noua iterum feditio
praefertim in vicinis Transliluaniae, Poloni-
aeque comitatibus in apertum eruperir, le.
gationesque in Poloniam, ac praefertim in
Galliam ad Ludouicum XIV. missae fuerint,
quibus fuppetias fibi ad excutiendum Leopol-
di iugum tempeftiue submitti coniurati Aa.
gitabant, Ac reapfe Ludouicus XIV, cupi-
de eam augustae domui Austriacae nocendi
opportunitatem arripuit, ac non modo pe-
cuniae, militum, quoue maxime opus erat
coniuratis, militiae peritorum ducum auxi-
lia addixit , verum etiam pollicitus fuit, fe
Ioannem Sobieszki Poloniae regem eorum-
dem partibus conciliaturum. Haec cum agi-
tari caesar intellexillet , ne fe difficili bel.
lo domi, forisque implicaret , aliquid de
fummo iure remittendum putauit. Quapro.

A

« PreviousContinue »