Page images
PDF
EPUB

pter nouum Hungaris indulgentis animi fui argumentum daturus, abolito gubernatoris magiftratu, Georgium Szeleptsényium locumtenentis dignitati poftliminio reftituit. Haec clariffimi viri in priftinam dignitatem reftitutio bonos omnes laetitia affecit, fpeque meliorum temporum compleuit propterea, quod paulo prius praecipuus aulae adminifter Lobkouitzius procul ab aula relegatus fuerit, cuius vnius confiliis quia caefar ad eum diem vfus erat, Hungari eum, vt capitalem gentis fuae hoftem, ac calamitatum omnium. autorem oderant. Caefar quoque cum multa fibi a miniftro fuo fuggefta peffimos exitus habuiffe, experimento didiciffet

ac

praeterea propemodum omnia, quae in fecretiori confilio agitabantur, incertum cuius perfidia, Grammonuillio Gallico Viennae oratori per plures iam annos detegi confueuiffe comperiffet, paucos admodum, eosdemque maturo iudicio delectos viros, in arcanorum fuorum confcientiam adfciuit, immo etiam grauioris momenti negotia per fe ipfum examinare, expedireque coepit.

S. XIII.

Varia ad feditionem comprimendam adbibita

remedia.

Confilio reapfe opus erat, vt feditio, quae in fuperiore Hungaria idemtidem erumpebat, comprimeretur. Certe caefarearum copiarum duces, praefertim Koppius, in cogendis ad ob

[ocr errors]

fequium coniuratis plurium annorum fpatio oleum, et operam perdebant: feuere in o mnes, ad quos coniurationis fufpicio pertine bat, animaduertebatur, quotquot capti, militarique iudicio de feditione conuicti erant, vario fupplicii genere vitam finiere, alii artuatim diffecti, in crucem acti alii, nonnulli palis infixi, aut rota fracti miferando ceteris fpectaculo fuere. Verum ea Koppii feueritas adeo nihil profuit, vt exulceratis ipfa fuppliciorum acerbitate animis et numerus, et ferocia coniuratorum in dies augeretur, qui fi quem e caefareis militibus, aut praefectis forte interceperant, confimilibus plane fuppliciis eosdem afficiebant. Ea mutuo in fe faeuiendi licentia comperta caefar vehementer exhorruit, praefertim cum complures e Germanis illuftri genere natos crudelem in modum necatos accepit. Seueriffimis igitur mandatis ad Koppium, ceterosque militares duces datis, continuatam ad eum diem fuppliciorum acerbitatem damnauit, atque prohibuit. Suftulit etiam militare iudicium, nouumque tribunal partim Caf fouiae, partim Eperiefini conftituit, ex ciuilis ordinis viris, ac potiffimum Hungaris conflatum, quorum fententiis coniurati aut abfoluerentur, aut damnarentur. Sed cum neque hac caefaris cautione Koppius ab inftituta in coniuratos atrocitate quidquam re. mitteret, ex Hungaria fubinde reuocatus fuit. Illud quoque non fatis caueri potuit, ne gre garius miles, dum exhaufto aerario bellico per plures etiam menfes ftipendio carebat,

incolas rapinis affligeret, vnde odia enata, mutuasque militum, et incolarum caedes facile quisque intelliget. Tantam fanguinis profufionem, et regni totius conuulfionem miferatus caefar, de imponendo calamitatibus fine, priftinaque tranquillitate in Hungariam reuocanda cogitationem fufcepit. 1676 Hune in finem Viennam A. 1676. euocatos Hungaro um primores, de modo patriam ad quietem reuocandi, fuam fingulos fententiam candide iuffit expromere. Confilio huic intereffe voluit Ladislaum Tsáki Tranfiluaniae principis apud fe legatum, cuius prudentiam, aequanimitarem, et fincerum erga auguftam domum ftudium multis perfpexerat argumentis. Et Ladislai Tsáki, et ceterorum, qui praefentes aderant, vnanimis fententia fuit, vt fublata feueritate, animum ad clementiam fecteret caefar, cunctisque coniuratis, ad obedientiam redire volentibus communem, plenamque erratorum venian offerret: Hungaram nationem eius effe indolis, vt principibus fuis, a quibus fincere fe diligi, aeftimarique fenfit, obfequen tiffima femper fuerit, eorumque caufa difficillima quaeque generofe agere, aut perpe. ti in lucris pofuerit. Quod vero durioribus remediis exafperetur potius, quam in officio contineatur, vel ex iis, quae actu in fuperiori Hungaria agerentur, caefarem abunde poffe intelligere. Porro cum inuidia, qua iam laborabat caefar, et diffidentia in immenfum creuerit, in id incumberet, vt euulfis omnibus fufpicionum radicibus, de fin

cera fua ad regni felicitatem procurandam voluntate, vniuerfoš regni ordines facto ipfo conuinceret: hoc porro facile obtentum iri, fi palatino reftituto veterem regiminis formam vna reftitueret. Ac iftud quidem vt fiat, vel ideo conueniens effe, quod Ferdinandus I. rex, ac per eum augufta domus Auftriaca obtentam a morte Ludouici II. Hungariae coronam non alteri, quam eius aetatis comiti palatino Stephano de Báthor in acceptis referre debeat. Tributa ad haec, quae praelatorum, baronum, nobiliumque poffeffionibus autoritate fua impofuerat, antiquaret militaribus praefecturis, aut camerae muniis Hungaros etiam ad id idoneos admoveret fineret ex Hungaris iterum, vt olim, ftipendiarias confcribi copias, tuendis praefidiis, et finibus deferuituras: quorumuis criminum, ac etiam perduellionis reos ordinariis regni indicibus e legum praefcripto diiudicandos relinqueret, ac vt alia praetereamus, exterum militem, cuius rapiendi licentia multorum annorum confuetudine roborata coerceri amplius non poffit, ex Hungaria educeret. Ad pleraque inclinabat caefar, verum copias Germanicas porro etiam in Hungaria conferuari oportere pronun ciauit propterea, quod repullulante idemtidem feditione ad fuam, regnique fecuritatem eius praefentia quam maxime tum effet neceffaria, ceterum fi Hungari fincera vo luntate ad quietem redierint, neque vllum, fiue feditionis commouendae, feu belli Turcici apparuerit periculum, fe milites exteros,

fatis alioquin aerario fuo graues, quam libentiffime e regno euocaturum. Denique fpeciatim fidem dedit caefar, fe in comitiis quam proxime habendis, palatini dignitatem poftliminio reftituturum. His in conuentu Viennenfi actis, proceres Hungari optima cum fpe domum funt dimiffi. Verum cum caefar ea, quae cum Hungaris egerat, ad fecretiorem minifterii fui fenatum retuliffet, potior eorum pars duce barone Hacker aulae caefareae cancellario (a) interceffit, grauiffimisque rationum momentis eum ad conftantiam in coepta contra Hungaros feueritate retinendam hortari non deftitit. Negabant hi, reftituta etiam in integrum priore regiminis forma, aut quauis clementia adhibita, Hungaros fincere ad obedientiam redituros, ac quo magis frena eis laxarentur, eo facilius iugum excuffuros. Infifteret modo diutius coepto tramiti, futurum certo certius, vt impofito fibi iugo demum affuefcerent. Sic cum alia Hungari primores, miniftri item. alia fuaderent, ac partis vtriusque rationum momenta grauia effent, diu animo fluctuans caefar negotii decifionem in dies procraftinabat, vfquedum Emericus Tökölius et Gallicis, et Turcicis foederibus tumidus, fopitam propemodum in Hungaria feditionem paulo vehementius concitauit. Cum itaque caefar atrociorem fibi incumbere videret tem.

(a) Confule fragmenta Hift, Hung, ad A, 1678.pag.56

« PreviousContinue »