Page images
PDF
EPUB

filuaniae cum XVI. millibus Turcarum in prouinciam irruperat, multumque Ludouico marchioni Badenfi, caefarearum ibidem copiarum duci, curarum faceffiuerat, vfquedum tota e prouincia feliciter eiiceretur. Sexennio poftea varia fortuna continuatum fuit bellum, quo etfi illuftres aliquot victoriae de Turcis fint relatae, nihil tamen, praeter Magno-Varadinum Hungaricis finibus acceffit, Diuturni huius belli nullo memorabili cum fucceffu gefti culpam plerique coniiciunt in Capraram ducem, qui cum pluribus annis caefareis copiis, in fuperiore Hungaria contra feditiofos rem agentibus, fumma cum poteftate praefuiffet, nunc Friderico Augufto Saxoniae electori, quem caefar vniuerfo exercitui Chriftiano imperatorem praefecerat, fubeffe, obtemperareque dedecori fibi ducens, crebris cum eodem fimultatibus fpes caefaris; et fumtus in bellum profufos inutiles reddiderit:

S. XXII.

Pacis Carlouitzenfis occafio, et conditiones: Ea Caefarei exercitus ceffatione, et fecundis aliquot fucceffibus vfque adeo creuere Turcis animi, vt in Hungariae poftliminio recuperandae fpem venerint, neque enim ignorabant; feruente adhuc bello Gallico; potiorem chefarearum copiarum partem in

nec

Germania, et Belgio abeffe. Ac reipfa hac eadem de caufa nihil magis in votis habebat caefar, quam vt honeftis, fibique vtilibus conditionibus pacem cum Turcis conficeret, quam vt eo fibi vtiliorem obtineret, per Turcas eam a fe peti cupiebat. Itaque copias ad mediocrem admodum numerum redactas Eugenio principi, Sabaudiae duci, moderandas tradidit, ea diferte adiecta lege, vt in caftris opportuno aliquo ad Petri-Varadinum loco fe, fuosque contineret quocumque demum praetextu decretorio cum Turcis certamine congrederetur. Haec inter Mustapha Turcarum imperator immenfo 1697 cum exercitu A. 1697. in Seruiam appulit, fpe Hungariae recuperandae tumidus. Habito hic militari confilio de belli adminiftrandi ratione aliquamdiu deliberatum fuit: purpurátis diuerfa fuadentibus, Tökölius fultano autor fuit, vt exercitum in banatum Temefienfem traduceret, fuperatoque fubinde Marufio ad Magno- Varadinum oppugnandum contenderet. Hoc ftratagemate id impetratum iri, vt caefarei, quo laboranti Magno-Varadino fuccurrerent, defertis ad Petri-Varadinum caftris, procul a Danubio in interiora Hungariae remigrare cogerentur, vbi ab immenfo Turcarum exercitu facile circumueniri, vincique poffent : vel certe, fi Petri-Varadini porro etiam remanere eligerent, id euenturum, vt Magno-Varadinum, vicinaeque aliae arces, idoneis fuppetiis deftitutae, nullo negotio in Turcarum veni ant poteftatem. Haec Tökölii fententia prin

cipio a purpuratis reiecta fuit, traductisque per Tibifcum copiis ad Szegedinum oppugnandum fultanus properauit. Verum cùm Eugenius hoc Turcarum itinere minime moueretur, vt e caftris fuis Petri-Varadinenfibus pedem efferret, celebrato iterum purpuratorum militari confilio, Tökölii confilium praetulit, decretaque Magno - Varadini oppugnatione, ftrato ad Szentam oppidum fuper Tibifco ponte, fuos in aduerfam banatus Temefienfis ripam coepit traducere. Eugenius, qui ex baffa quodam per huffaros intercepto, omnia hoftium confilia didicerat, ac tam locorum in Hungaria fitum quam etiam Turcarum pugnandi morem, non fatis adhuc ad bellicas artes exactum, longo plurium annorum vfu exploratum, perfpectumque habebat, cum delecta tam Germanorum, quam Hungarorum militum manu citatiffimo itinere Szentam prouolat, ac inclinante iam in occafum die XI. Septembris e. a. rupto machinarum bellicarum impetu ponte, peditatum Turcicum, qui potiori apparatus bellici parte, et equeftri milite omni in aduerfam ripam traducto, folus re. manferat > magna vi vndique aggreditur, tantamque edit ftragem, vt ante folis occafum pene omnes ad vnum fint concifi. Vezirius ipfe eo praelio occubuit, pars equi tum, quae laborantibus peditibus fubuentura Tibifcum natando fuperare nitebatur, aut fiftularum ictibus, aut aquis hauíta interiit ferunt XXX. Ianitsarorum millia eo praelio occubuiffe. Mustapha fultanus, qui cladem

[ocr errors]

$

fuorum ex aduerfa ripa aliquamdiu fpectauerat, ignominiae impatiens, cum tribus equitum millibus fuga fe Temefuarinum fubduxit, indeque accelerato itinere Bizantium redux, de pace potius deinceps, quam de inftaurando bello cogitare coepit. Ex eo tempore cum Turcae rurfum finiftra fe premi fortuna fentirent, miffis plus fimplici vice ad Eugenium nunciis, inducias petiere, quarum opportunitate delecti vtriusque partis arbitri de pacis conditionibus transegerunt. Neque difficilem ad id fe praebuit Leapoldus: quamuis enim per Rifuicenfem pa1697 cem die XX. Septembris A. 1697. Carolo XII.

rege Sueciae arbitro conclufam, Europa ad quietem reuocata, ipfe quoque cum Gallis concordiam die XXX. Octobris e. a. ini. erat, quia tamen occulta Ludouici XIV. ad excludendam a fucceffione Hifpanica auguftam domum Habsburgicam confilia, atque moliminia fubodoratus erat, ac filiorum fuorum alterum Carolum archiducem Hifpanis regem imponere cupiebat, nil aeque in votis habuit, quam vt, pace cum Turcis compofita, Hungariam quoque quietam conferuaret. Quapropter vtriusque partis oratores Carlo uitzii conuenere, pacemque in XXV. annos his fere conditionibus fanxere: Leopoldus, quidquid bello occupauerat, retineret: Tranf filuania a quauis Turcarum fubiectione, et clientela immunis in caefaris, qua regis Hungariae fide, vna cum principe fuo Michaele Apafi perfifteret: Turcis Temefienfis ditio certis limitibus definita relinqueretur,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »