Page images
PDF
EPUB

1

1

Tabulae pacis die XXV. Ianuarii A. 1699. 1699 funt fignatae. Die poftero Poloni, et Vene, ti pariter de pace cum Turcis tranfegere.

§. XXIII.

Quorum opera Hungaria e feruitute vindicata ? Hunc habuit exitum diuturnum illud per annos XVI. geftum bellum, quod alieniffimo plane tempore ad opprimendam Auftriacae domus potentiam, fubiugandamque fibi penitus Hungariam Turcae, pofthabita induciarum fide, fufcitauerant, Deus autem praeter omnium exfpectationem ad Hungariam e triftiffimae feruitutis fqualore vindicandam, remunerandamque Leopoldi caefaris pietatem conuerterat, vt intelligeremus, Hungaros libertatem, falutemque fuam Deo primum victoriarum largitori, cum vero Leopoldi caefaris non tam fortitudini, quam pietati debere. Meminiffe nos deinde non fine gratitudine oportet infignis munificentiae Innocentii XI. P. M. qui durante eo bello plus vicies centenis aureorum millibus Legpoldo transmififfe perhibetur, hortatuque, ac exemplo fuo Georgium Szétsényium Hungariae primatem, ceterosque regni praelatos ad fuas, ecclefiarumque fuarum opes in tam pium opus profundendas excitauit. Gratia fit facri Romani imperii principibus, qui

laboranti Hungariae copiis fuis fubuenerunt: nominatim autem Friderico Augufto Saxoni, et Maximiliano Bauaro electoribus, quod rei Chriftianae adiuuandae ftudio incenfi, pluribus annis in difficili hac arena verfari, capurque fuum difcrimini obiicere non refor midauerint. Gratia fit maioribus noftris, regni magnatibus, atque nobilibus, qui par tim aere fuo conductum militem per tempus belli ad caftra caefarea fubmittebant, partim ipfi praefentes aderant: quorum alii generofe occumbendo, vincendo alii refurgenti patriae manum porrexerunt. Denique qui praecipuas in expeditione partes egit, cuius aufpiciis melior nobis fortuna afpirare coepit, immortales gratiae fint, inuicto heroi Carolo V. Lotharingiae duci, cui praeter alias illuftres victorias, folutam Viennae obfidionem, Budam regni Hungarici metropolim recuperatam, abfterfam acceptae olim fub Ludouico II. ad Mohatsium cladis memoriam, Tranfiluaniam perpetuo foe ere Hungariae copulatam, Hungariam denique ipfam a diuturna duorum prope feculorum feruitute vindicatam in acceptis debemus non fine fauftiffimo omine, futurum aliquando, vt ditionibus his omnibus eius posteri dominentur.

§. XXIV.

Quando introducta bereditaria fucceffio man
Sculina ?

Haec quidem Lotharingicae domus in Hungaricis, Auftriacisque fucceffio paulo ferius euenit, fed cui iam tum Leopoldus caefar viam complanauit: poft Budam, pluresque alias vrbes, et prouincias receptas, cum Turcicum in Hungaria imperium vehementer iam in ruinam impulfum, haud procul ab interitu diftare videret, maximorum fuorum in Hungariam meritorum probe confcius, in fpem venit confilii illius, quod maiores fui necquicquam toties tentarunt, exequendi. In ipfo igitur victoriarum curfu, A. 1687. ad diem XVIII. Octobris vni- 1687 uerfos Hungariae, Dalmatiae, Croatiaeque ordines ad generalia regni comitia Pofonium conuocauit. Aderat Leopoldus ipfe ad praeftitutum tempus, propófitisque ante omnium oculos cum decefforum fuorum, Auftriacorum principum, tum vero fuismet ad liberandam Hungariam curis, laboribus, atque fumtibus, id petebat, vt Hungari in fuae viciffim gratitudinis teftimonium, antiquato quocumque electionis iure, regni Hungarici coronam pofteris fuis mafculini fexus, iisdemque primogenitis, in perpetuum transcriberent, his autem forte deficientibus, alter, qui in Hifpania tum adhuc regnabat, virilis Habsburgicae ftirpis ramus fuccederet. Hungari tot, tantoruinque beneficiorum recor

[ocr errors]

datione ad aliquod graci animi fpecimen red. dendum concitati, citra omnem dubitationem vnanimi confenfu clementiffimi caefaris poftulato fubfcripferunt: duo tamen orabant fupplices, primum, vt fi ftirps Auftriaca in virili fexu aliquando deficeret, priftina rediret regem quacumque e domo eligendi libertas, alterum, vt qui hereditario deinceps iure fucceffuri effent primogeniti principes, inaugurationis fuae tempore confuetum de conferuandis, quemadmodum in Andreae II. decreto expreffae funt, immunitatibus iusiurandum coram ordinibus regni nuncuparet. Primum liberaliter annuit Leopoldus: alterum ita temperauit, vt et formula iuramenti, maioris claritatis caufa, interiectis aliquot verbis interpolaretur, et infuper diferte inde excluderetur Andreae regis art. XXXI. in quo regnicolis facultas permittebatur, regi fuo, fi promilla violaret, citra infidelitatis notam contradicendi ; articulo enim hoc male intellecto, multorum ambitionem, et auaritiam abufam, ciuilibusque bellis occafionem oblatam fuiffe, longa docuerat experentia (a). In hoc quoque caefaris voluntati aquieuere Hungari, articulusque ille, velut fummi imperantis digni tati, regnique tranquillitati, atque faluti iniurius, vnanimi voto in perpetuum antiquatus fuit (b).

(a) Recole hic ea, quae Parte I. pag. 621. Nota (4) de articuli huius fenfu explicuimus.

(b) Leopoldi decreti IV. art. IV.

[ocr errors]
« PreviousContinue »