Page images
PDF
EPUB

1

ftabilis, conftansque deinceps domi effet ad belli, pacisque onera fupportanda, copiarumque neceffariarum intertentionem neruus, ad falutem, fecuritatemque publicam omnino pertinere, vt obferuata partium regni omnium, ac viciffim Hungariae ad ceteras prouincias proportione, perpetua contributio introduceretur : neque hoc titulo plus ab Hungaris exigere caefarem, quam

vt

tertiam tributorum, ac vectigalium, ceteris hereditariis prouinciis imponi folitorum partem annue dependant. Haec cum caefaris nomine in conuentu explicata fuiffent, plerique attoniti haefere, vltra modum ancipites, quid eo rerum articulo refponderent. Vt fe fe a ftupore collegerunt, in eam complures abiere fententiam, vt fibi aliquot dierum induciae concederentur, quarum opportunitate, fingula fibi propofita puncta paulo diligentius per otium expenderent; tanti enim effe momenti fyftematis, per feptem iam fecula in Hungaria religiofe obferuati immutationem, vt in primo hoc, eodemque vnico confeffu nihil de ea certo poffit conftitui. Quod cum impetratum fuiffet, Paulus Szétsényi Colocenfium archiepifcopus caefarem acceffit, ac tam difficultates, quae tam fubitae annofi fiftematis euerfioni obmouendae effent, quam fecutura incommoda, et futuram eapropter apud vniuerfam gentem animorum confternationem, nouamque a caefare alienationem, neruofa oratio

et voce, et fcripto explicuit, diferteque affirmauit, etfi primores regni Viennae

tum

[ocr errors]

tum congregati caefaris votis fubfcriberent, minime tamen impetratum iri, vt a tot aliis nobilibus per regnum fparfis ea re formatio accepterur. Nec denique fibi ei tempori confentaneum videri, id Hungariae transformandae confilium, ne feditioforum magnis caefaris curis, et laboribus recens ad quietem reuocatorum animi nouam inde .criminandi, resque nouas moliendi occafio nem arriperent. Haec, aliaque per archiepifcopum propofita cum caefar fedato ani mo expendiffet, fecurum eum effe iuffit, non effe fibi propofitum, vt congregatos in conuentu primores ad voluntati fuae parendum vi adigeret: fed cum ex fide digna re latione fibi conftaret, non paucos elle ex Hungaris, quibus ea reformatio, vt toti re gno vtilis, probabatur, fe eam conuentui proponi curauiffe, relicta omnibus feu affentien di, feu diffentiendi libertate. Hanc caefaris adeo aequanimem, clementemque declaratio nem cum Paulus Szétsényi ad fuos retuliffet, in proximo confeffu negocium omne, velut iis temporum, rerumque rationibus minime accommodatum, potioribus fuffragiis ad fauentiora tempora reiectum fuit, caefare nullam eapropter animi indignationem aduerfus Hungaros praefeferente: alioquin imminente iam bello fucceffionis Hifpanicae nihil magis fibi curandum videbat caefar, quam vt gen tem Hungaram in quiete conferuaret.

.

.

[blocks in formation]

§. XXVII.

Rákotzianae coniurationis femina, et progreffus.

Etfi haec, quae caefar ad ftabilem gentis Hungaricae tranquillitatem, felicitatemque procurandam prouide excogitauerat, minime tum in effectum deduci potuerint, aliqua tamen ex iis, quae ad publicam fecuritatem quam plurimum facere videbantur, porro étiam caefar fibi diligenter curanda, stabiliendaque putauit. Sic copiae Germanicae eo, quo licuit, numero non modo per Tranf filuaniam, verum etiam per Hungariam distributae: multae priuatorum dynastarum arces, quae Tökölianis olim afylum praebuerant, folo aequatae, aliae opportuno fitu pofitae ad omnem firmitatem inftauratae funt, omnibus autem fortalitiis Germanicus miles praefidio impofitus, cui ne vnquam neceffaria deeffent ftipendia, et ftabilia tributa, et annonam, ceteraque necellaria ex publico per regnicolas praeftari oportuit. Hae militum exterorum per regnum fparforum excubiae, eorumdemque ftabiliter deinceps, citra omnem generalium regni comitiorum autoritatem alendorum onus aliquam fortaffe nonnullis, ab Auftriaca domo dudum iam alienatis, praebuit querulandi materiam. Multi veteris moris, et confuetudinis etiam cum patriae 1687 damno tenaces, iam inde ab A. 1687. comitiis, Pofonii celebratis, tacite fremebant,

hereditariam mafculini fexus fucceffionem

publico comitiorum fuffragio introductam: diris deuouebatur illud imprimis, quod Andreae II. bullae aureae art. XXXI. abroga tus ibidem fit; fublato enim, vt ipfi iactabant, hoc quafi propugnaculo, nihil iam obftiturum, , quo minus gens Hungara antiquis fuis praerogatiuis, atque libertatibus fenfim exueretur: minime nempe hi tum in mentem reuocabant multiplicia bella, calamitatesque toti patriae fuae communes, quae ex articuli huius finiftra interpretatione toties ad eum diem profluxerant. Illud

etiam, quod mirere, crimini dabatur caesari, quod infciis, inconfultisque Hungariae ordi nibus, Carlouicenfem pacem cum Turcis fanciuerit, qua tamen nihil Hungariae optabilius euenire poterat. Criminabantur infuper, videri iam in perpetuum abrogatum effe comitiorum generalium vfum, ac omnia iam fere illa, quae veteri more, et inftituto per regni ordines vna congregatos perferri folebant, fola iam Leopoldi caefaris autori tate decerni, eiusdemque vnius arbitrio, et mandatis gentem Hungaram gubernari. his itaque, aliisque, quas fuperuacaneum foret hic recenfere, caufis nonnulli inquie ti primam nouandarum rerum occafionem arripuerunt, tamque occulte rem agebant, vt delufa praefectorum militarium vigilantia, caefareque nihil finiftri ominante, e praeci puorum octuaginta virorum capitibus coniu ratio in fuperiore Hungaria coaluerit: cuius magna ex parte autorem fuiffe Ludouicum XIV. euidenter conftat, non modo e dete.

Ex

[ocr errors]

cto fubinde coniuratorum cum miniftris Gal. licanis literarum commercio, verum etiam ex liberalibus fubfidiis, quae famigeratae il. li Rákotzianae feditioni fat longo tempore poftea ex Gallia fubminiftrari confueuerunt. Decreta iam, defcriptaque coniuratione, id modi dux defiderabatur, qui ceteris in re gno locupletior, propriis etiam facultatibus res coniuratorum poffet fuftentare. Nemo

ad prouinciam hanc cum fucceffu obeundam magis idoneus videbatur Francisco Rákotzio, omnium, qui tum in regno florebant, ma gnatum ditiffimo. Erat hic Francisci I. Rá kótzi praematuro, vt alibi diximus, fato erepti, et Helenae Zriniae filius, quem Sophia Báthori auia, futuras aliquando tempeftates mature diffipatura, ac nepotis ipfius fecuritati profpectura, caefaris curae moriens commendauerat; hunc caefar vix pueritiam ingreffum paterno prorfus affectu complexus, Leopoldi cardinalis Kolonitfii tutelae tradidit: cuius cura in pietate, literisque quam optime inftitutus, fidem quoque in caefarem principem fuum apprime condidicit, vt et tutor Kolonitfius, et caefar ipfe eum et vtilem patriae ciuem, et fidiffimum aulae clientem aliquando futurum non fperarent modo, verum etiam certo confiderent. Vbi ad maturam aetatem peruenit Rákotzius, duo erant, quae eidem difplicebant: primum, quod caefar feuere vetuerit, ne fe infcio, et inconfulto coniugium iniret; alterum, quod eidem in bonis fuis Hungaricis domicilium fi gendi facultatem denegauerit, nolebat fei

[ocr errors]
« PreviousContinue »