Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

licet futurorum praefagus caefar, vt optime comparatus opulenti iuuenis animus per crebram cum maleuolis confuetudinem corrumpi, ac in transuerfum agi poffet. Verum poftquam Carolinam Amaliam, Caroli Haffouanfridenfis Landgrauii filiam coniugem accepit, aegre demum facultatem impetrauit, ad bona fua in fuperiore Hungaria fita, ad tempus decedendi: ea tamen adiecta lege, vt iis perluftratis, reque oeconomica in or dinem redacta, illico Viennam remigraret, ibi deinceps, quamdiu caefari vifum fuerit, vitam acturus. Dederat praeterea nonnullis militiae Germanicae, in fuperioris Hungariae partibus hybernantis, ducibus, atque praefectis clam in mandatis, vt crebro officii fpecie eumdem adirent, in omnia eius confilia, factaque intenti effent, ac peculiari denique ftudio in id incumberent, ne eorum, qui de fidelitate fufpecti viderentur, confuetudine corrumperetur. Nihil coniuratis hoc Rakotzii in Hungariam aduentu opta. bilius euenire potuit, adeunt itaque gene rofae indolis principem, proftratas per cae. farem gentis praerogatiuas, atque liberta tes, quaeue olim Georgius I. Rákotzius, eiusdemque filius Tranfiluaniae principes Hungariae in libertatem afferendae caufa bella, et quanto cum fucceffu contra Auftriacos caefares gefferint, copiofe explicant, Tranffiluaniae principatum, quem nomine folo Michael iunior Apafi, re autem ipfa cae far plena cuor poteftate teneret, ipfo nafcen di iure ad eum fpectare: complura Rákotzia

<

nae domus in Hungaria bona in fifci adhue elle manibus, idemtidem ingerunt, quo fic priuatarum etiam iniuriarum commemoratione, mobili alioquin animo principem vindictae ftudio accenderent, concludunt denique et munus, et gloriam gentis Hungaricae in priftina iura reftituendae ad eum vnum a maioribus effe transmiffa, dudum iam illum, abfentem licet, vnanimi coniuratorum fuffragio ducem effe conftitutum. Exhorruit ad haec principio Rákotzius, et optimae inftitutionis, quam a tutore cardinale Kolonitfio acceperat, et paternae, qua eum caefar hactenus complexos erat, beneuolentiae memor. Verum cum haec, aliaque rationum momenta pene quotidie auribus Rákotzii ingererentur, inconfulta gloriae apud vniuerfam gentem fuam confequendae cupiditate correptus, fluctuare iam animo, ac in exitium ruere coepit, vt non iam de coniuratione amplectenda, verum potius de modo eiusdem cum fucceffu exequendae cum fuis deliberationes habere inciperet. Nihil tum coniuratis facilius videbatur, quam caefarem debellare, regnique Hungarici poffeffione deiicere: aiebant, vbi primüm fparfis vbique libellis Rákotzium coniurationis effe caput vulgatum fuerit, Hungaros omnes, etiam eos, qui caefareis partibus adhaerere viderentur ad eius figna confluxuros: Tranffiluaniam Rakotzianae domui alioquin hereditario iure obnoxiam, eidem velut hereditario fuo principi principatum vltro delaturam. Ludouicum XIV. Galliae regem propenfiffi

1

:

mo effe ad iuuandos Hungaros ftudio, quodque et faepius pollicitus erat, et reapfe etiam hactenus praeftiterat, liberalia ftipendia, architectos militares, et bellicae artis peritiffimos duces magno numero fubmiffurum. His adminiculis Germanicam militiam tam in Tranffiluania, quam in Hungaria nullo ne gotio fuperatum, profligatumque iri propter. ea, quod Leopoldus grauiffimo bello Hifpa nicae fucceffionis caufa cum Gallis, pluribusque praeterea imperii principibus breui inuoluendus, minime amplius poffet, aut auxiliares copias, aut noua tironum fupplementa eo, quo oporteret, numero in Hungariam tranfmittere, neque enim prudenter existimari poffe, vt Leopoldus caefar Hungariae totis viribus edomandae caufa, a bello cum Gallis abftineat, ac tam illuftris, vt Hifpania eft, monarchiae iacturam perpeti velit. Talibus igitur rationibus in fpem victoriae erectus Rákotzius literas, coniuratorum nominibus fignatas, ad Ludouicum XIV. confici curat, quibus belli in caefarem fufcitandi tempus, modum, rationemque complexus, opportuna et pecuniae, et praefectorum militarium fubfidia Hungaris fubmitti flagitabat, communique omnium nomine fidem dedit, Hungaros non prius, quam cum Ludouico XIV. e re vifum fuerit, pacem cum caefare inituros. His A. 1700. actis, atque confti- 1700 tutis, literae Parifios deferendae Longueuallio legionis Badenfis in Sarofienfi prouincia hybernantis centurioni, e Leodienfi ditione oriundo, tum recte priuatorum negotiorum cau

fa in patriam proficifcenti, confignatae funt: hic enim adeo fe in Rákotzii, praecipuorumque coniuratorum familiaritatem penetra re nouerat, vt omnia eorumdem arcana edidicerit; verum feu vere, feu ficte ille tum Rákotzio adhaeferit, fidem nihilominus fummo imperanti debitam priuatae anteha bens amicitiae, cum per Auftriam iter ageret, ex condicto interceptus, coniuratorum confilia omnia clam caefari patefecit. Caefar inexfpectatam eam feditionem in ipfo ortu praefocaturus, Longueuallium libere Parifios cum literis proficifci fiuit, tum vero fecretiffimis mandatis ad militiae in fuperiori Hungaria praefectos datis, praecipua cone iurationis capita intercipi, ac in vincula connici iuffit. Multi cum Bertsényia male fibi confcii, caefareae militiae motus fubodorati, praecipiti fuga in vicinam Poloniam euaferunt: multi tamen funt intercepti, quos inter Franciscus Rákotzius, in arce fua Sá rofia noctis filentio oppreffus, propriaeque rhedae impofitus, Neoftadium in carcerem deductus fuit. Verum haec praeda, graue paulo poft incendium excitatura, die IX. No1701 uembris A. 1701. praeter omnem fpem e caefaris minibus elapfa fuit: Lebmanni enim centurionis, natione Pruffi, qui excubiis prae erat, multo auro corrupti conniuentia, Rá hotzius e cuftodia, et ciuitate egreffus, per conftitutos, coniugis fuae cura, veredarios pariter in Poloniam profugit. Centurio enormem eam perfidiam exquifito plane fuppliciorum genere expiauit, eius autem cogną,

ti XXX. millia florenorum a Rákotzio fubinde acceperunt. Denique, quod vnum reliquum erat, Rákotzii abfentis caufa exami. nata, die XXX. Aprilis A. 1703. perpetuae 1703 infamiae, exilii, et bonorum publicationis fententia promulgata fuit.

§. XXVIII.

Funeftum inde Hungariae incendium.

Sed fera iam fuit ea tribunalis Viennenfis fententia: Rákotzius enim biennio, quo in Polonia egit, legati Gallici ibidem commorantis opera, dudum iam ante coeptum cum Ludouico XIV. bellum tum pro Philippo nepote fuo totis viribus contra Auftriacos in Hifpania gerente, foedus ad exitum adduxit, optatiffimaque et pecuniae, et ducum militarium fubfidia impetrauit: praeterea per occultos nuncios, et literas tantuni in Hungaria coniuratorum numerum ad partes fuas traduxit, vt parem fe iam bello contra caefarem gerendo exiftimaret. Itaque aeftate A. 1703. Hungariam fubiens, aliquot armatorum, fubditorum fuorum potiffimum, millia in ipfis regni limitibus fibi praeftolantia offendit. Ex eo die ingens ad Rákotzii figna quotidie concurfatio fieri coepit, praefertim poftquam peracerbo fcripto in caefarem, eiusdemque gubernandi rationem inuectus. omnes, et fingulos ad patrias libertates, et confuetudines, proteftantium autem religionum exercitium, armis fe duce vindicandum

1703

« PreviousContinue »