Page images
PDF
EPUB

concitauit. Multi ob parentes, aut propinquos tribunalis Eperiefinenfis fententia fupplicio affectos, vindictae ftudio accenfi, alü praedandi, opesque fuas alienis damnis augendi cupidi, proteftantes omnium, quae ad eum diem amiferant, recuperandorum fpe animati, Rákotzium funt fecuti: plurimi tamen, ne quid diffimulemus, copiofi, et illuftres viri a coniuratis domi fuae ex improuifo obruti, vt intentatam fibi mortem declinarent, Rákotzianas partes amplecti funt coacti. Quapropter breui tempore adeo creuit coniuratio, vt Rákotzius XX. armatorum millia in caftris numeraret. Deliberatum poftea fuit de belli gerendi ratio. ne, communique omnium confenfione Rȧkotzius confoederatorum ftatuum dux declaratus fuit, qui vt erat flexili, mitique admodum ingenio, ne arte aliqua ad amplectendam aliquando caefaris gratiam poffet per moueri, folenni iuramento cauere debuit, fe nihil vnquam, citra confoederati fenatus confenfum, cum caefare acturum, neque pacem initurum: quem in finem lecti ex omni coniuratorum numero quatuor fupra viginti viri, qui deliberationibus omnibus intereffent, literas ad Rákotzium datas, aut ab eo mittendas diligenter prius examinarent: quae res poftea et Rákotzio ipfi optatam quietem faepius fufpiranti, et tam Leopoldo, quam Iofepho I. caefaribus maximas obiecit difficultates, quo minus pax toties tentata confieret. Proxima poft Rákotzium autoritas Nicolao Bertsényio data, vi

[ocr errors]

Sic

ro indolis praeferuidae, neque fatis rei mi litaris perito, cuius coeco impetu non raro res confoederatorum funt proftratae. adumbrata apud confoederatos republica, bellum geri coepit incredibili cum fucceffu, irreparabili femper cum afflictae patriae damno. Breui temporis fpatio non Caffouia modo cum vtraque Tibifci regione, verum etiam montanae vrbes omnes in confoederatorum venere manus, vt, fi pauca quaedam fortalitia Germanico munita praefidio demas, tota propemodum fuperior Hungaria Pofonium vfque in Rákotzii venerit poteftatem.

S. XXIX.

Caefaris eapropter curae.

Ferali hac procella nihil acerbius Leopoldo euenire poterat: demortuo enim absque he rede Carolo II. Hifpaniae rege, fublata Caroli V. caefaris pofteritate, Hifpaniae regnum, ad fe hereditario iure deuolutum, totis viribus Carolo archiduci fecundogenito afferere cupiens, robur copiarum partim in Hifpaniam, partim Neapolim dimiferat, vt adeo eo temporis articulo, Hungaros quietem colere, illius quam maxime interfuerit. Miles Germanicus per fortalitia potiffimum diftributus non tanto erat numero, vt aperto Marte immenfae Rákotzianorum multitudini poffet refiftere. In Hungarorum fibi ad eum

را

diem fideliter adhaerentium auxiliis non multum fpei collocari poterat, Rákotzius enim dimiffis in omnem partem agminibus, quotquot nobilitate, opibus, ac dignitatibus confpicuos nouerat, in curiis, caftellisue fuis comprehendi, intercipi, ac, fi vehementius refifterent, etiam in vincula coniici, atque fic ad figna fua fequenda adigi curauit, vt adeo plurimi, quo Rakotzianorum manus euaderent, bonis fuis direptioni relictis, Vi ennam fe recipere cogerentur. Sola Croatia a feditione immunis fuit, et fponte fua, et Ioannis C. Pálfi Illyrici bani exemplo in fide erga caefarem confirmata. Hic cum effet rerum caefaris ftatus, crebra de fuftinendo aduerfum coniuratos bello confilia Viennae agitata funt, nec pauca iis temporum ratiouibus perquam accommodata conftituta; fic decretum fuit, vt dux Rabutinus cum nouis tironum fupplementis citatiffimo itinere in Tranfiluaniam properaret, atque ibidem omni conatu, vigilantiaque in id incumberet, ne Rákotzius eam prouinciam poffet occupa

In Hungaria autem Germanicarum copiarum duces in arcanis habuere mandatis, vt fortalitia omni apparatu bellico, et annona prouifa tenerent, eademque contra Rákotzianos, haud fatis oppugnandi peritos, ad extremum vfque fpiritum tuerentur, decretorio autem certamini nonnifi, vbi certa appareret fpes victoriae, fortunam committerent. Etfi enim non ignorabat caefar, Rákotzianos femper numero praeualituros, multum tamen in veteranorum ducum fuorum

virtute, et militum fortitudine fpei collocabat. Denique fuo Bizantii oratori nego tium dedit, vt portam Ottomannicam in cu ftodienda pacis Carlouitzenfis fide omni ftu dio conferuaret. Ac reapfe illud et domui Auftriacae, et Hungariae faluti fuit, quod Turcae nullis pollicitationibus toto eo bello permoueri potuerint, vt cum Rákotzio foedus inirent, id ingeminantes: infelicis illius belli, quo Hungariam amiferant, non aliam fuiffe caufam, quam quod inducias cum caefare olim initas in Emerici Tökölii gratiam violauerint, ficque Diuinae vltionis fe reos fecerint.

§. XXX.

Rákotziani oblatam fibi a caefare gratiam refpuunt.

Hic igitur tum fuit ex parte caefaris ad bellum apparatus, quo tempore firmiter apud fe conftituerat, eam tempeftatem fuftinere fortiter tamdiu, dum Gallis deuictis bel lum Hifpanicum conficeret, euectoque ibi dem ad auitum folium filio, victrices copias omnes in Hungariam poffet traducere, quarum virtute coniuratos debellandos, per. petuoque deinceps iugo fubiiciendos minime dubitabat. Spes caefaris crefcebant ex eo, quod Anglos, Hollandosque foederatos ter

[ocr errors]

ra, marique fibi tam in Hifpania, quam in Italia vtilem nauaturos operam confidebat. Verum non deerant, qui ob concitatos per Ludouicum XIV. in auguftam domum Auftriacam complures Germaniae principes, bellum Hifpanicum paulo difficilius euafu. rum, opinioneque diutius duraturum prae. fagiebant, ac ideo caefari autores erant, vt Hungaros oblata gratia, ac cum aliqua et iam maieftatis fuae iurium diminutione, ad arma ponenda reuocare fatageret. Hos inter fuit Eugenius dux, qui bellum aduerfus Gallos in Italia adminiftrabat, qui datis ad caefarem literis, pacem qualibet honefta-conditione cum Hungaris ineundam Yuafit, ac fpeciatim monuit, vt feuere prohiberet caefar, ne Germanicae militiae praefecti Hun. garos, forte bello captos, inhumanius haberent, inconfultaque hac feueritate exulceratos alioquin eorumdem animos paulo vehementius exafperarent. Iofepbus ipfe iam rex Hungariae, cam difficilibus, et multiplicibus belli tempeftatibus auguftam domum vbique premi recogitans, meritoque metuens, ne pater moriens, fe bellorum potius, quam regnorum heredem relinqueret, multis egit precibus, vt, fufpenfo per inducias bello, leniora remedia probarentur. Annuit filii voluntati Leopoldus, ac Paulo Szétsényi Colocenfi archiepifcopo per literas die 1704 II. Ianuarii A. 1704. exaratas negotium dedit, vt feu per literas, feu, fi id magis e re videretur, ipfe per fe cum Rákotzio de reftituenda pace tractaret : fpeciatim autem iuf

« PreviousContinue »