Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tibus Transfiluanis Ioannem Sigismundum infantem regem Hungariae proclamarunt, vt. que matrem eo facilius ad senteptiam fuam pertraherent, folenni fenatusconsulto caue. runt: tutores quidem interea rempublicam curaturos, verum vbi primum puer adoleuiffet , illam aequato cum filio imperio regnatu,

fancitum ad haec, vt cuiusuis generis moneta , atque literae publicae, reginae vna, ac filii insignibus, et nominibus lignarentur; iidem hi triumviri certi, ne latum qui. dem vnguem Ferdinando cedere, Stepbanum Verbötzium cancellarium cum Ioanne Elze. ki Quinqueecclesiarum episcopo Bizantium oratores nisere, Solimannum precaturos, vt. ne clientis a le tantis curis defensi pupillum, quem ipfi iam in regno successorem elegis. sent, patrocinio suo fouere, atque contra Ferdinandum tųeri dedignaretur. Haec aduersus folennia , ac vtriusque partis iuranien. to firmata

pacta, aduersus Hungariae falutem acta, vsque adeo multis cordatis viris displicuere, vt contiņuo multi ad Ferdinandi par. tes transierint: quos inter fuit F. Franciscus de Frangepan Colocensis archiepiscopus, Stepbanus Ratkai, Franciscus Bebek , et Petrus de Perény (a). Atque fic respirans iam Hungaria trium honinum fcelere iterum in ruinam impulsa fuit , qui tamen finguli meritas perfidiae suae poenas non multo poft dedere.

() De Bethlen lib. III. pag. 119.

[ocr errors]

S. XII.

quae

.

Ferdinandi conatus irriti ad recuperandani

ex pacto Hungariam. Ferdinandus vt erat rara moderatione , et inligni humanitate praeditus, et tempus humando regio corpori Zápolyianis , et spatium lus gendi mariti obitum isabellåe reginae reliquit, nil dubitans fore, vt ea omnia , solennibus tabulis comprehenfa erant , vltro ab aduersa parte fibi cederentur. Diebus aliquot elapsis, cum nil nuncii Buda acciperet, Nicolarum comitem a Salm oratorem eo mifit, maiorem in modum obtestans reginam , vt, quoniam fublato rege coniuge, nil fine ipti, fiue filio amplius iuris erat , facrum regni diadema, Budam, reliquamque cum Tranffiluanis partibus Hungariam fibi legitimo do.

mino beneuole restitueret, ac quemadinodum 1538 pace A. 1538. cautum erat, amplissimo mari.

ti patrimonio, bonis dotalitiis, ac insuper ducatu Scepufienfi contenta viuere, in animuni induceret, fecus fibi necessitatem impofitum iri, iura sua armis vindicandi. Orabat praecerea reginam, ne fe maleuolorum hominum confiliis induci pateretur ad implorandum Turcarum patrocinium, qui ea opportunitate certo certius abusuri ellent, ad Hungariam penitus fubiugandam : videret itaque, ne se calamitatum omnium, quas gens vniuersa perpessura erat, ream faceret. Haec vbi regina ex oratore intellexisset , minime alienum a concordia praefetulit animum, nil

tamen certi respondebat, quod, quo animo legationem a triumviris Bizantium millam Solimannus accepiffet , adhuc ignoraret. At poftquam inde nunciatum eft, Sultanum viduae, et pupilli tutelam libenter admittere, prolixeque auxilia , 'ad ftabiliendam Ioanni Sigismundo successionem polliceri, aperte negauit, fe quidquam ditionum a marito fibi relictarum ceffuram, armisque Ferdinandi suas, et Turcarum vires fortiter oppofituram. Haec Isabella regina non tam ex suo, quam F. Mar. tinusii, et, quod mirandum est, Sigismundi Po. loniae regis confilio Ferdinando tum renunciari curauit(a).

S. XIII.

Bellum ab eodem contra viduam improspere

gestum. Turpiter se a regina , eiusdemue miniftris delulum aegre ferens Ferdinandus, priusquam Turcarum auxilia in Hungariam aduenirent, bello fortunam experiri decreuit, ac eius. dem anni 1540. aeftate Leonardo Velfio in 1540 mandatis dedit, vt Budam expugnare fatageret: verum is imprudente prorsus confilio longiore "mora in®Villegradi oppugnationę

4

(«) louius lib. XXXIX. Bethlen lib. II.

[ocr errors]

extracta , nonnig XX. Octobris Budam peruenit, paucisque poft diebus, quod hyems i

imminebat, re infecta inde disceffit. Anno 1541 insequente 154r. oppugnationem Budae in

ftaurauit Rogendorfius, verum irrito tum et.
iam conatu, quod interea et nouis propugna-
culis, ec valido militum praesidio arx egre-
gie communita fuerit. Cum itaque vis non
fuccederet , Franciscus de Reua copiarum
Hungaricarum ductor, ad artes conuersus,
Paulum Bornemisza de Arthand loci praeto-
· rem oblata illi per folennes tabulas arce sua de
Szklabina, et Blatnitza, in partes fuas clam
traduxit : fic autem eos inter' conuenerat : vt
portula .prope aedem B. V. M. flumentanam
ciuitatem versus aperta relinqueretur, per
quam Reuaius cum delecto milite Hungaro
per noctis tenebras, admillus, portam vrbis,
quam Viennenfem dicimus, occuparet, eaque
reserata reliquis copiis aditum patefaceret.
Id vbi Rogendorfio explicatum fuit, que quod
Reuaii fidem suspectam haberet , fiue fucurae
eius gloriae inuideret , stratagematis auto
rem cum Hungaris feuero imperio in caftris
remanere iussit, tum vero quatuor Germa-
norum cohortes ad conftitutam portulam prae-
mifit, aditum tentaturas : intromillae eae sunt,
vt conuentum erat , at cum idiomatis Hunga-
rici ignari milites, nec illius diei telleram
militarem, nec modum progrediendi edoce-
ri poffent, ac idcirco nullo ordine quaqua-
uerfum in vrbe oberrarent, ex vestitu , vo-
ceque proditi, a praesidiariis vndique con-
currentibus circumdati, multis fuorum amif-

[ocr errors]

fis, aegre demum per eamdem, qua venerant, portulam falutem repererunt. Bornemisza, qui supplicii certo certius sibi irrogandi metu ad caftra euaferat , adeo male rem actam dolente, Reuaio autem ob amitlam ducis imprudentia tanti momenti victoriam fremente, Hungaris denique omnibus Rogendorfium a. maro sale traducentibus. Ex eo die orta duces inter in caftris difcordia, peflime cede. bant omnia ; quibus cumulum adiecit clades in exiţu accepta: a Mabomete enim Belgra

praefecto, qui valido cum exercitu obsellis auxilio venerat , maxima copiarum Ferdinandi pars, aut aquis Danubii haufta , aut gladiis concisa interiit , caftra, et impedimenta omnia sunt amilla. Dux ipfe copiarum, ex vulnere tum accepto, paucis poft diebus Comaromii vitam clausit (a).

S. XIV.

Solimannus infigni astu Buda potitur. Profligatis tam prospere Ferdinandi copiis laeti Zapolyiani, incredibili cum ftrepitu fe. ftos dies Budae egere: at inconsultam eam laetitiam mox interrupit Solimanni aduentus,

(a) Iftuánfius lih, XIV. Petrus de Reya de monar

chia, et de S. corona centuria VI, ...

« PreviousContinue »