Page images
PDF
EPUB

rum fideli obferuatione vadimonium in fe fufcipiant non folum Angli, et Hollandi, verum etiam Sueciae, Boruffiae, ac Poloniae reges cum Veneta republica. II. Tranf filuania ab auguftae domus Auftriacae poteftate fubtracta liberrimam retineat principes fibi deligendi facultatem. III. Pofonienfium comitiorum articulis antiquatis, hereditaria fucceffio praefenti tractatu in quaeftionem vocetur, atque decidatur, Andreae vero II. bullae aureae capita, et claufulae omnes priftino vigori reftituantur. IV. Copiae extra-neae e regno eliminentur. V. Palatini, bani, ceterorum regni baronum, nec non cancellariae Hungaricae autoritas, comitatuum denique, et regiarum ciuitatum iurisdictio falua permaneat, deinceps autem iuxta ladislai II. decreti IV. articulum X. et Ludo1518 uici II. decret. A. 1518. art. XXXIX. et XL. -fenatus regius e quatuor praelatis, octo baronibus, et magnatibus, ac duodecim nobilibus e fingulis regni partibus maturo iudicio delectis, Budae collocetur, caefari, qua regi Hungariae, a confiliis futurus. VI. Generales aliquot regni capitanei Hungari conftituantur, rem militarem fupremo poft regem imperio procuraturi. VII. Reftituto veteri thefaurariatus officio, redditus camerae veteri more, ac inftituto adminiftrentur, eorumdemque rationes femper genera libus regni comitiis examinandae confignen1526 tur, quemadmodum Ludouici II. A. 1526. art. III. IV. et V. fancitum erat. VIII. Sacrum regni diadema, quod Viennae iterum

afferuabatur, in Hungariam reductum, non iam Pofonii, fed in arce Murány conferuetur. IX. Ius armorum, quod Leopoldus introduxerat, quoque domini auita bona fua caefareis armis e feruitute Turcica vindicata repetentes, certa pecuniae fumma fifco numerata, fumtus a caefare in bellum profufos ex parte farcire cogebantur, in perpe tuum aboleretur, ac id genus bona citra omne litrum ad veteres dominos redeant. X. Cancellarius regni alternis vicibus iam e facro, iam e feculari ordine conftituatur, additis aliquot Hungaris confiliariis, hos folos de rebus Hungaricis in confilium adhiberet caefar, hacque fola via decreta in Hungatiam expediret. XI. Tam ecclefiaftica beneficia, quam feculares regni dignitates folis Hungaris conferrentur, in fecularibus autem ad munia publica promouendis, nulla religionis, fed folius feientiae, virtutis, et habilitatis haberetur ratio. XII. Liberum fit Auguftanae, et Helueticae confeffioni addictis religionis exercitium, feuere praeterea interdictum fit, eos templis, fcholis, ac beneficiis, quae poffident, fpoliare. XIII, Iefuitae propterea, quod confoederatorum ftatuum, et ordinum regni conftitutionibus femet hactenus conformare neglexerint, e regno exulent, neque fine eiusdem regni confenfu, vllo vnquam tempore reducantur. XIV. Iuris ordo, octaualiumque iudiciorum celebratio veteri more obferuetur. XV. Bona iam inde ab Emerici Tökölii temporibus ob feditionis crimen in fifcum redacta,

aut etiam aliis donata, prioribus dominis, vel eorum heredibus fine diminutione, reftituantur. XVI. Literae donationales, priui. legiales, infcriptionales, ac aliae huius ge neris praeter vfitatum olim morem, fub Leopoldo caefare cuicumque demum datae, irritae, atque inualidae declarentur.. XVII. Moneta cuprea per confoederatos ad duos milliones flor. procufa eodem, quem ei in diderant, valore, porro etiam fuum cur fum obtineat, elapfis aliquot annis per aerarium regium redimenda. XVIII. Cum pax Carlouitzenfis Hungaris conditionum ibidem fancitarum ignaris conclufa fuerit, deinceps nulla pacis cum Turcis tractatio iniri poffit, faltem citra palatini, et fenatus, feu confilii regii fcitum. XIX. Confoederati Hungari, qui arma in principem fuum corripuerant, nullo, vnquam tempore eapropter in quaeftionem vocentur: quae bello durante e rebus mobilibus cuicumque rapuerant, impune retineant, ac bona etiam, quae interea ex Rákotzii donatione aquifiuerant, libere, ac in perpetuum poffideant, yt adeo coniuratio lucro potius cuiuis, quam fraudi fit, ii vero, qui inteme ratam ad eum diem principi fuo fidem feruauerant, iniurias, et damna fibi illata patienter ferant. XX. Sententia in Franciscum 1703 Rákotzium et Nicolaum Bertsényium A. 1703. per Leopoldum caefarem lata, nulla, et ille gitima fuiffe pronuncietur, quin potius pro curis, et laboribus ciuili eo bello toleratis praemia vtrique decernantur. XXI. Nobi

lium

[ocr errors]
[ocr errors]

lium regni, Cumanorum item, ac lazygum priuilegia, et quidquid demum in liberis regni comitiis fingulo triennio celebrandis decretum fuerit, illibate obferuetur. XXII. Cunctae gentis leges, conftitutiones, pacta conuenta, regiis diplomatibus roborata illaefa permaneant, neque tributa vlla fiue nobilibus, fiue rufticis, citra comitiorum affenfum, poffine imponi, XXIII. De his capitibus fi caefarem inter et confoederatos conuentum fuerit, tabulas concordiae Anglus, et Hollandus oratores qua arbitri, et vades calculo fuo roborent, tum vero magnates, ac nobiles, qui caefaris partibus hactenus adhaerebant, dignitatibus, et magiftratibus publicis ad eum diem geftis fe fe abdicent: confoederatorum ftatuum, et ordinum comitia, eademque liberrima celebrentur, horum fuffragiis noui regni barones, et magiftratus eligantur, atque tum demum de regni reformatione, nouisque conftitutionibus edendis deliberetur. Haec vbi Iofepho caefari relata fuiffent, animaduertit illico fagaciflimus princeps, confoederatos, foederis Gallicani fiducia fretos, minime fin cero ad pacem ferri animo, ac nonnifi temporis compendia quaerere, quo ea, quae ad bellum profequendum ipfis adhuc deerant, clam poffent apparare: vt tamen Iofephus palam faceret, nil a fe defideratum fuiffe quo minus Hungariae fua rediret tranquilli tas, ad fingula confoederatorum capita feripto refpondit, nonnulla ex illis probauit, alia ad generalem regni conuentum per fe

PALMA P. III.

D d

:

indicendum relegauit, cetera denique, quae fummi imperantis maieftatem, autoritatemque penitus fufferebant, atque ad funeftam cuiuis ciuili focietati anarchiam in regnum introducendam tendebant, falua principis dignitate, et communi ciuium regnicolarum falute, concedi non poffe, euidenter demonftrauit, qua occafione et per pacis arbitros, et per legatos fuos paterne plane confoederatos hortatus eft, vt diffidentia, et fufpicione omni abiecta, ad fincere fecum de pace tractandum inducerent animum, experturi quam clementem, gentisque Hungaricae amantem in fe nacti eflent principem, cui hactenus non voluntas, fed fola animi fui fenfa palam faciendi defuiffet occafio. Verum inania tum quoque fuere Iofephi, et mediatorum Anglorum, Hollandorumque vota. Quamprimum, quae commemorauimus, caefaris 1706 refponfa die XII. Iulii A. 1706. confoederatis funt tradita, omnibus poftulatis fuis minime fubfcriptum effe, aegre ferentes, fexto poft die, milfo ad arbitros fcripto, pacis impeditae inuidiam a fe amoliri, caefarique allinere funt conati, nec mora, foluto conuentu vtriusque partis deputati, et arbitri re infecta difcefferunt.

« PreviousContinue »