Page images
PDF
EPUB

.

dae fpem adimebant; Pofonienfium enim comitiorum autoritate abolita, antiquataque hereditariae fucceffionis conftitutione, decretum fuit, folium regni Hungarici vacare, nec cuiquam aliquid in illud effe iuris (a): Hungariam omni deinceps rege carituram ac Hollandorum, Heluetiorumque imitatione, ad liberae reipublicae formam redigendam: gubernandam illam per fenatum e baronibus, magnatibus, nec non e comitatuum, et regiarum ciuitatum legatis conflandum: Auguftanam, et Helueticam confeffionem iisdem cum Catholica religione iuribus, et praerogatiuis fruituram. Quia vero non ignorabant confoederati praelatos, barones, atque

(a) Deteftando huic fenatusconfulto folenni fcripto publico interceffit Paulus $. R. I. princeps Efzterházi regni palatinus, euidentiffimisque rationum momentis ex iure patrio petitis oftendit, Iofephum I. verum, legitimum, ac hered tarium effe Hungariae regem, et dominum. Interceffioni huic adfcripta erant nomina praelatorum, baronum, magastum, nobilium, ac liberarum, regiarumque ciuitatum legitimi principis fui partes tuentium : fuere autem in hac ferie praeter Strigonienfem, et Colocenfem archiepifcopos, confecrati epifcopi octo,non confecrati duodecim,barones regni vndecim, magnates quadraginta, canonicorum capitula sex, Liberae, et regiae ciuitates tredecim,ac denique Dalmatiae, Croatiae, et Salauoniae banus cum praedictorum trium regnorum praelatis, baronibus, magnatibus, atque nobilibus. Ex quibus perfpicuum fit, non omnes Hungaros Rákotzianae coniurationi fuiffe impliciJos.

nobiles, qui auguftae domus Auftriacae para tes magna conftantia, et fortitudine ad eum diem defenderant, nouae huius reipublicae inftitutioni, patriaeque fuae euerfioni totis viribus obftituros, eo audaciae procefferunt, vt Paulo principi Efzterházi regni palatino, Ioanni comiti Pálfi Dalmatiae, et Croatiae bano, ac praecipuis tam e facro, quam e feculari ordine viris Iofepho addictis, perpetuum e patria exilium dictauerint, quafi vero laefae maieftatis crimen fuiffet intememeratam legitimo regi fuo fidem feruauiffe. Decreta haec, et alia his confimilia poftquam propalam recitata funt, multi non acatholici minus, quam Catholici nobiles iisdem intercefferunt, quos inter cumprimis memorandi funt Melchior Rákoufzki, et Chriftophorus Okolitsányi, qui et voce, et fcripto Turotzienfis comitatus nomine conuentui oblato, ceffandum demum a bello ciuili, velut patriae perniciofo, ac ad legitimi principis toties oblatam gratiam, et obfequium redeundum effe, grauiffimis rationum momentis contenderunt: quod optimorum virorum ad pacem reuehendam ftudium adeo nonnullos fui impotes in rabiem egit, vt vtrumque e comitiorum loco eiectum, multis conciderint vulneribus, ac ille quidem continuo ibidem animam egit, Okolitsányius autem etfi lethaliter faucius, haud diu fuperftes fore vide batur, triduo tamen poft propalam carnifiçis manu obtruncatus fuit (a). Ceteri demum

(4) Caroli VI. decreti. I. art. XLVI,

faniorum confiliorum autores, aut confcii cuftodiae dati, vel in carceres coniecti, bonis omnibus ad aliquid pro communi falute deinceps loquendum, aut agendum animos ademerunt. His Onodini actis, Rákotzium adegere confoederati, vt in Tranffiluaniam, cuius princeps a factiofis quibusdam electus fuerat, fe conferret, plenamque prouinciae illius poffeffionem adiret. Verum confilium hoc peffimum exitum habuit, Rákotzius enim per Germanum militem, Tranffiluanosque caefari adhaerentes eodem adhuc anno tota ea prouincia eiectus, profligatusque fuit.

§. IV.

Noua caefaris, ad pacem procurandam ftudia.

Iofepbus caefar de Onodienfis conuentus decretis rite edoctus, datis ad omnes regni comitatus literis, luculentiffima fua in regnum Hungaricum iura egregie tuitus, omnia ibidem contra maieftatem fuam, regnique fui falutem, et libertatem acta, atque conclufa pro fummo iure fuo profcripfit. Nouum ex aduerfo peculiaris fuae in gentem Hungaram beneuolentiae, atque clementiae fpecimen edidit, dum confoederatos omnes ad haben1708 da anno infequente 1708. generalia regni comititia Pofonium ad diem XXIX. Februarii inuitauit, fide regia fancte pollicitus,

[ocr errors]

fe omnibus, quae hactenus fubditos a principe diuiferant, diffidiis fontem obftructurum. Aderant ibi ad praeftitutum diem cum palatino Eszterházio partium caefaris antiftites, magnates, atque nobiles magno fane numero, quin tamen vllus e confoederatis aduenerit. Caefar comitiorum nomine Pofonium inuitatus geminos fui loco deftinauit commiffarios, qui vna cum regni ordinibus per plures menfes Rákotzianos incaffum poftea exfpectarunt, vfquedum funefta peftis contagio pluribus Hungariae locis graffari incipiens, comitia folui coegiffet. Multae nihilominus de ordinanda, ac ad meliorem ftatum redigenda vltra modum perturbatae, ac labefactatae iam gubernationis Hungaricae forma, difceptationes per id tempus habitae funt, plurimaeque leges defcriptae, quae fubinde comitiis A. 1715. Pofonii terminatis 1715 normae inftar deferuiuere: neque paucae tum de exftinguendi belli ciuilis ratione, deque confoederatorum animis caefari conciliandis inftitutae fuerunt deliberationes. Cetera inter illud caefari maiorem in modum commendatum fuit, vt datis ad belliduces fuos mandatis, feuere interdiceret, ne confoederati bello capti, aut in carceres coniicerentur, aut fuppliciis afficerentur, quin potius ea prorfus illorum, quae alterius nationis militum captiuorum, ratio haberetur: quod ipfum Eugenius quoque caefari fuadebat, atque vna autor erat, vt, fi quos e belliducibus Germanis ob inhumanitatem in Hungaros aliquando exercitam, genti inuifos ha

beret, ab adminiftrando in Hungaria bello fine mora remoueret. Qua in re cum IoSepbus recte monentibus morem geffiffet, multi ex confoederatis ea clementia permoti, caefareis partibus fauere coeperunt. Neque parum huc contulit clades die III. Augufti 1708 A. 1708. confoederatis ad Trentfinium illata, vbi trigefies mille Rákotziani a fex millibus caefareis foedum in modum profligati caftris, impedimentisque omnibus fpoliati funt. Sub idem tempus, Clemens XI. Romanus pontifex de Hungariae fe ipfam atterentis calamitatibus edoctus, breue die XVII. 1709 Augusti A. 1709. fignatum ad Chriftianum Auguftum Saxoniae ducem Hungariae primatem dedit, in quo eum exhortatur, vt confoederatos, praefertim ecclefiafticos, ac religiofos ad legitimi regis fui obedientiam re1 uocare fatageret, fententiamque excommunicationis in eos promulgaret, qui a confoederatorum focietate nollent difcedere. Quae pontificis mandata cum primas diligenter executus fuiffet,multique facerdotes ea de caufa Rákotzianis, nifi confoederationem ex animo deferere vellent, facramentalem abfolutionem denegaffent, plurimis Catholicis religio iniecta fuit, vt praecipui quique cum Rákotzio ipfo concordiae cum caefare ineundae vias omnes, follicite circumfpicerent.

« PreviousContinue »