Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et quae illic deinceps ab eodem acta referemus. Is audito Ferdinandi ad oppugnandam Budam apparatu, tanta celeritate longiffimum Bizantio in Hungariam iter emenfus fuit, vt paucis poft Rogendorfii difceffum diebus, in ve.. teris Budae campis caftra explicuerit: hic ante omnia Mabometem Belgradi praefectum, quod obfeffis in tempore fuppetias tulerit, maximis laudibus, et donis excoluit: tum vero, vt tironibus fuis in Chriftianos faeuiendi audaciam infpiraret, Ferdinandeos `0mnes, qui oppugnationis tempore capti fu erant, eorumdem gladiis miferandum in modum concidi curauit: abhinc arcanas čum pur. puratis, de Hungaria fub iugum mittenda, de reginae, eiusdemue filio confulendi ratione, de Buda denique citra tumultum aftu aliquo occupanda, deliberationes habuit: alioquin fapienter praeuidebat, nullam vnquam Ottomannici in Hungaria dominatus ftabiliendi occafionem hac opportuniorem fibi oblatum iri : poftquam igitur haec omnia in fecretiore fe natu rite defcripta, conftitutaque fuerant Budenfi arce ea, quam inox narraturi fumus, ratione potitus fuit. Die XVI. Augusti mifit Solimannus ad reginam legatos cum muneribus, qui eam vna, ac pupillum infantem falutarent, id vna gratiae loco viciffim peterent, vt regius infans cum primoribus Budae tum praefentibus in caftra mitteretur, quo potentiffimus imperator eum, cuius tuendi caufa tantum iter confecerat, poffer intueri. Expalluit ad inopinatam eam petitionem regina, fed a Martinufio, ne vel relu

"

ctantem, vel benefactoris amicitiae diffidentem fe oftenderet, admonita, parituram fe libenter legatis refpondit: mittitur itaque in nutricum, et procerum F. Martinufii, Petri Petrouitfii, Valentini. Török ab Enning, Stephani Verbötzii, et Vrbani de Battyán comitatu regius princeps, beneuoleque a Solimanno accipitur: non multo poft, praeter So. limanni frugaliter admodum, et parce viuentis morem, copiofum, ac fplendidum apponitur conuiuium, in multam poftea noctem de induftria protractum. Haec inter praetoriani Turcae ad id aute inftructi, fpecie videndae vrbis, per Sabbathinam, feu Viennenfem portam pauci primum nullo ordine ingrediuntur: alii ex his, quafi curiofitati fuae facisfactum effet, redeunt, pluresque iterum fuccedunt, nemine e cuftodibus maleficii aliquid metuente, fic dum vltro, citroque commeando aliquot centuriae conueniffent, exarmatis vigilibus Hungaris portam occupant, fociosque ad decem millia in vrbem immittunt. Hi cum in foro in aciei formam difpofiti conftitiffent, Solimanni nomine promulgatum eft, qui falui effe cuperent, arma fua omnia Turcarum manibus confignarent, cui edicto poftquam omnes panico terrore correpti paruif fent, valida manu ad portarum omnium cuftodiam relicta, ceteri Turcae per domos fingulas diftribúti funt. Solimannus accepto, de Occupata fine tumultu arce, nuncio laetus, proceribus, ne feditionem commouere poffent, apud fe retentis, regium infantem mul

tis onuftum muneribus ad matrem remi

fit (a).

S. XV.

[ocr errors]

Illius cum fuis deliberatio de Hungaria. Ea re intellecta proceres attoniti, extremo metu perculfi funt, praefertim vbi purpuratos pofita iam larua fibi perfidiam exprobrantes, ac futuram deinceps feruitutem denunciantes audiere: praecipuus autem moeror ad Ifabellam reginam, quae domi remanferat, pertinebat, audito enim captae vrbis nuncio, pene exanimata, non fine lacrimis Turcarum tutelam deflebat, acerbe conquefta de miniftris, qui confilio fuo eam ab ineunda cuni Ferdinando amicitia abductam, ad Turcicum foedus perduxerunt; die poftero, vt fe a luctu collegit, miffo per internuncium libello fupplice, orauit Solimannum, vt gratiae tam liberaliter antea promiffae memor, liberam fibi Budam relinqueret, proceresque, quorum confilio continuo opus haberet, remitteret. Ea reginae petitio fuauiter affecit gloriae cupidiffimum Solimanni animum vfque adeo, vt licet Budam retinere, ceteramque Hungariam fub iugum mittere antea decre

(a) Iouius lib. XL.

uerit, rurfus tamen confultationibus ea de re habendis dies quatuor impendi voluerit. Purpurati in duas fere abibant fententias: Ruftanes imperatoris gener miti vir ingenio negabat, gloriae id ceffurum Solimanno, fi pupillo, quem in tutelam receperat, regnum eriperet, fuadebat igitur, Buda reftituta, honoris potius, quam vtilitatis habendam effe rationem at Mahometes Belgradi praefectus, qui geftis ab adolefcentia in Hungaria bellis, gentis indolem optime fibi perfpectam effe affeuerabat, minime dignos eo fauore contendebat effe Hungaros: vbi primum imperator Buda difceffiffet, futuros quam plurimos, qui facta ad Ferdinandum defectione, arma in Turcas conuertant: turpe item effe, vt Mufulmannorum Sultanus rem Chriftianorum tam fincero ftudio, nullo imperii fui commodo, procuret: quodfi etiam Ifabella, proceresque pupillo addicti in foedere Turcico perfeuerarent Ferdinandum cum reliquis Hungaris non quieturum, dum eam regno eiiciat, aut certe neceffe futurum, vc potentiffimus imperator in vnius feminae plorantis, et pueri vagientis gratiam, infanum BiZantio Budam vfque iter annis fingulis relegat: ad haec omnia incommoda vno velut ictu praecidenda, fuadebat vir barbarus, vt, Ifabella ad Sigismundum parentem in Poloniam remiffa, Ioanne Sigismundo filio Conftantinopolim abducto, Hungaria in prouinciae formam redigeretur, vt autem fecurior effet regni poffeffio, illud fibi imprimis neceffarium videri, vt magnates omnes, et quotquot ob

[ocr errors]

ftirpis fuae antiquitatem excelfae viderentur inter Hungaros indolis, necarentur, nobilium vero bona poffidentium familiae in Afiam traducerentur, fola plebe ad colendos agros in Hungaria relicta, vrbes aliquot fitu opportu .nas et moenibus, et copiofo milite muniendas monebat, ceteras autem arces, ne cuiquam receptaculo effent, folo aequandas, denique conftituendum Budae praefectum qui rem politicam aeque, ac militarem legibus Turcicis procuraret, quibus quid ad exftinguendum nomen Hungaricum accommodatius, atrociusue dici, aut cogitari potuit? et tamen vtcumque fyftema hoc deinceps a Turcis obferuatum fuit; vnde tot vetuftarum familiarum interitus ex parte repetendus eft.

§. XVI.

Ifabella cum pupillo Buda in Tranfiluaniam relegatur.

His magna contentione in vtramque partem difputatis, Solimannus ita demum imperii fui vtilitatem quaerendam putauit, vt ne gloriae, quam infigni clementia fibi hactenus comparaffe videbatur, iacturam pateretur. Itaque XX. Augufti arcem ingreffus, in aede B. V. Mariae, Mahometano prius ritu initiata, peractis patrio more religiomibus, monet regi

vt ex vrbe, Turcico deinceps cuftodienda praefidio, difcederet, Tibifcanae Hunga

A

« PreviousContinue »