Page images
PDF
EPUB

1

care, in ceteris autem piiffimi eius voti partibus, effectui mandandis, adiutores fibi effe voluit praelatos, quos et facri canones, et decefforum regum decreta, nominatim S. Ladislai libri I. cap. VIII. Ferdinandi decreti XII. art. XIII. ad fedulam, indefellam, munificamque operam prouehendae facrofanctae religioni impendendam, fatis, fuperque obftringunt (a). Etfi dudum iam tam a Ferdinando I. quam huius nominis II. caefaribus libera de rebus mobilibus teftandi facultas praelatis conceffa, ac etiam vi conuentionis cum cardinale Kolonitfio Strigonienfi archiepifcopo factae, per Leopoldum caefarem roborata fuerit, quia tamen fifcus regius non raro grauem eapropter praelatis faceffiuerat moleftiam, ftabili deinceps lege, et memorata Kolonitfiana conuentio, et liberum teftandi ius ftabilitum fuit, ea tamen conditione, vt praelati teftandi facultatem praeuie fibi a principe impetrarent (b). Cum multi ex Hungaris, illuftri etiam loco nati, perfectioris vitae ftudio varios religioforum ordines ingrederentur, nonnullique eapropter vereri inciperent, ne per locupletiores candidatos immenfae opes, non fine graui fratrum, aut propinquorum iactura, monafteriis inferrentur, ne canale hoc feculari ordini iufto plus facultatum in perpetuum

(a) Caroli VI. decret. I. art. LX. et decret. II. art.

(b) Caroli VI. decreti I. art. XVI.

decederet, ftatutum, ne ordinem aliquem ingreffuri feu viri, feu feminae ex auitis bonis plus, quam decimam hereditatis fuae, non tamen vltra quinquaginta florenorum inillia aeftimandae, partem, eamque aere parato fecum auferre aufint: de aquifitis nihilominus libera difponendi poteftas parentibus eft relicta (a). Quia vero plurima iam in Hungaria cleri iunioris feminaria, aut nobilis, pauperioris praefertim, iuuentutis contubernia antiftitum potiffimum munificentia erecta, atque dotata, poft reftitutam domi pacem maiore numero frequentari, florereque coeperant, ne pia haec inftituta a fundatorum voluntate aliquando deflectere, labefactarique poffent, Carolus VI. pro fuo apoftolici regis munere fibi foli eadem infpiciendi, rationes exigendi, ac, vtrum fundationi fatisfiat, inueftigandi ius referuatum voluit (b). Quod ad acatholicos demum attinet, vt hi quoque pacis domi reftitutae fructibus fruerentur, finceraque cum catholicis voluntatum confenfione in commune bonum confpirarent, liberum eis religionum fuarum exercitium, priftinaque iura legibus concella denuo ftabilita funt. Quem in fi. nem Leopoldi decreti III. art. XXV. et XXVI. item decreti IV. art. XXI. in genuino fuo fenfu porro etiam obferuari iuffi funt. Quod fi autem acatholici iura, libertatesque religio

[ocr errors]

(a) Ibidem art. LXXI. (b) Ibidem art. LXXIV.

nis fuae a quoquam opprimi, violariue deinceps fentirent, vetitum quidem fuit, ne eapropter communem caufam facerent, communique omnium nomine libellos fupplices porrigerent, data nihilominus eis facultas vt finguli laefi feorfim querimonias fuas fummo imperanti proponerent. Praeterea, vt finiftris fufpicionibus omnis praecideretur occafio, interdicta eis, citra caefaris affenfum, quaeuis conuentuum, fynodorumque in pofte fum celebratio (a). Haec fere funt, quae Carolus caefar primis comitiis in ipfo regni aditu celebratis, in facrae non minus, quam ciuilis reipublicae vtilitatem prouide, fapien terque decreuerat,

§. IV.

Primi belli Turcici origo.

Hungariae ad meliorem ordinem reuocandae curas intercepit bellum Turcicum, cuius hae fuere caufae: Veneti Auftriacae domus bello, paceque foederati, quos tractatu Car1699 louitzenfi A. 1699. fub Leopoldo inito, comprehenfos fuo loco meminimus, quod Tur cas, pyraticam exercentes pro eo, ac par erat, caftigaffent, denunciato fibi praeter o

(4) Ibidem art. XXX. XXXI. et CVXV.

mnem exfpectationem ab Achmete III. bello, multisque in Peloponnefo locis, et ditionibus vno impetu amiffis, non mediocriter perculfi, praeter ceteros Chriftianos principes, Carolum quoque caefarem ad ferendam fibi ex foedere opem interpellarunt. Ipfe Clemens XI, pontifex Italiae, totiusque reipublicac Chriftianae faluti tempeftiue profpecturus, Venetorum caufam Carolo maiorem in modum commendauit. Caefar pro eo, ac par erat, foederatos protecturus, Anfelmo Fleischmanno fuo apud portam Ottomannicam oratori negotium dedit, vt Achmetem Turcarum imperatorem tractatus Carlouitzenfis admoneret, Iponderetque fimul, fi Veneti iniuriae aliquid imperio Ottomannico intuliffent, caefarem ex aequo arbitraturum, offenfasque, et damna omnia ex affe farciri procuraturum: quodfi Turcae id abnuerent, foederis Venetos inter, et auguftam domum Auftriacam initi pacta, armorum quoque focietatem exigere denunciaret. Haec oratoris caefarei denunciatio, vt inopinata, ita etiam permole. fta accidit portae Ottomannicae, quod Vene tos iam ad ictum deftinauerat, certoque fibi perfuaferat, durante tum adhuc Gallos inter, et Carolum VI. bello, nobiliffimam rempublicam caefareis auxiliis deftitvtam facili negotio debellandam. Quapropter A. 1715, 1715 miffus fuit Viennam Torabimus Aga, qui praeter alia arcana mandata, vulgo tum incognita, in id toto ftudio incumbere iuffus fuit, vt peculiaribus Veneti belli caufis rite expofitis aulam Auftriacam et firmae pa

cis fponfione, et aliorum emolumentorum fpe oblata, ab omni auxilio Venetis ferendo abftraheret. Verum caefar, hortante cumprimis Eugenio principe, in propofito firmus reiectis pollicitationibus omnibus, Ibrahimo aperte edixit, fe cum Anglis, et Hollandis tractatus Carlouitzenfis, quo Veneti pariter comprehenfi erant, vadem effe, fe proinde arbitro, lites omnes amice componerentur fecus fe ex foederis religione coactum iri, vt totis viribus laboranti reipublicae fuccur reret. Eo refponfo accepto Ibrabimus negauit fibi, litis cum Venetis Viennae componendae poteftatem factam, nouorumque hunc in finem mandatorum fibi Bizantio fubmittendorum praetextu, diutius Viennae moras agere coepit: qua tempeftate ex literis quibusdam cafu interceptis, nunciisque allatis refcitum fuit, nuncium Ottomannicum e maxime de caufa Viennam fuiffe ablegatum, vt caefaris vires, apparatumque bellicum per otium diligenter exploraret. Quam ob rem cautius deinceps cuftoditus Ibrabimus non multo poft ad fuos remiffus fuit. Interea Turcae fiue quod caefarem diutius adhuc bello Gallico detinendum putarent, feu ex Ibrahimi, aliorumue relatione, milite, belli. coque apparatu non fatis adhuc inftructum crederent, monitis, comminationibusque caefaris proterue contemtis, praeter omnium opinionem bellum in Venetos terra, marique profecuti, vniuerfam Moream e. a. fub iugum miferunt, ac palam iam declararunt , quanti foederis Carlouitzenfis fanctitatem facerent.

« PreviousContinue »