Page images
PDF
EPUB

S. V.

Optatus belli fucceffus.

Ea re commotus Carolus nouum eum Venetis infequente anno 1716. foedus iniit, fo- 1716 lennesque tabulas die XIII. Aprilis fignauit. Foederis huius fama poftquam Bizantium peruenit, adeo exiguam eius rationem habuere Turcae, vt caefareum oratorem pro gentis fuae more in carcerem coniicere non dubitauerint, atque illico hoftilitates in limitibus exercere coeperint, quo tempore Achmetes fultanus Mahometem armis fuis propitium redditurus, inhumano prorfus, ac barbaro voto fe obftrinxit, ad Chriftiana mancipia per vniuerfum imperium Ottomannicum occidenda, fi ex imminente bello de Venetis, et caefare victor euaderet, a cuius tamen voti obligatione, maximo Chriftianorum commodo, per Eugenium principem poftea abfolutus fuit. Haec cum in oriente agerentur, caefar quoque nihil eorum, quae ad apparandum fumma celeritate bellum facerent, defiderari paffus fuit, principique Eugenio, fauftiffimo plane omine, bellum adminiftrandum fummo cum imperio, plenaque pro arbitrio agendi cum poteftate commifit, qui exeunte vere eiusdem anni Futakinum quo Chriftianas copias omnes conuenire iuf ferat delatus, tanta ducum, militumque laetitia, atque fiducia acceptus eft, tamquam fi captiuam campi dominam fortunam' fecum ad caftra deduceret. Luftrato ibidem exer

1

citu, cum Turcas fuperato Sauo ad PetroVaradinum oppugnandum tendere comperif fet, ipfe pariter traiecto Danubio copias eodem traduxit, ac in eius vrbis vicinia caftra, vallis communita,die III. Augufti fubiit. Paucis poft horis adfuit et vezirius, occupatisque noctis beneficio proximis collibus, immenfas CC. millium copias, et Eugenii caftris, et vrbi circumfudit, tantaque fuit de futura victoria vezirii praefidentia, vt literis faftu, et arrogantia plenis mox in vrbem datis, Löffelboltzio gubernatori deditionem imperarit, internecinam obfeffis omnibus cladem comminatus, nifi prius, quam bellica machina in Turcarum caftris folueretur vrbem dederet. Superba ea denunciatio vbi ad Eugenii aures peruenit, vezirio renunciari iuffit, fe eiusmodi refponfum poftridie redditurum, quod Bizantini ipfi exaudituri fint. Nec fecus euenit, die enim V. Augu fti orto iam fole, figno dato, principe Wirtembergia, et Ioanne Pálfio ducibus, tanta vi in Ottomannos inuectae funt caefareae copiae, vt ruptis fulminis inftar hoftilis a. ciei ordinibus, poft atrox, cruentumque certamen hoftes multa cum caede in fugam egerint. Vezirius defperatis iam rebus, cum fugientes fuos nee minis nec precibus fifti amplius poffe cerneret, concitato in confertos noftrorum ordines equo illatus, multa edita ftrage, dimicans occubuit. Praeter hunc, ianitsarorum Agam, et XV. primi nominis purpuratos, XXX. Turcarum millia eo die cecidiffe perhibentur. Praeda victo

[ocr errors]

ri exercitui ceffit immenfa: V. caudae equi nae, praecipuum exercitus Ottomannici decus, ligna militaria CLIX. L. millia tentoriorum, CXXXIX. machinae bellicae, pul ueris nitrati, et globorum vis ingens, cameli bis mille, bubalorum plures greges, fabarum denique Turcicarum, vulgo Coffe immenfa copia in victorum venere poteftatem. Terminata feliciter pugna, Eugenius vaftiffimum, ditiffimumque vezirii tabernaculum cireiter meridiem ingreffus, inter militares concentus, tormentorumque fragorem, plau dente victore, exercitu, victoriarum largi. tori Deo immortales egit gratias, tum vero praecipuos belliduces lauciffimo acceptos prandio, meritis quemque laudibus excolu it. Victoriae eo die partae magnitudinem auxit captum eodem anno die XIII. Octobris Temesuarinum poft menfis vnius, et XII. dierum oppugnationem, cui vrbi cum caefo ad Petro Varadinum vezirio alteroque exercitu Turcico, quem Belgradenfis gubernator obfeffis auxilium laturas adduxerat virtute Eugenii internecione deleto, nihil amplius fuppetiarum a Turcis fubmitteretur, praefidiarii commota feditione praefectum ad faciendam deditionem adegerunt.

Duo

decies mille Turcae vrbe egreffi, ac fuis cum facultatibus fine armis, fignisque militaribus difcedere permifli, currus mille quibus tam nobiliores, quam aegri, fauciiue Belgradum deportarentur, Eugenii humanitate accepere, armis, machinis, omnique apparatu bellico in vrbe relictis. Te

[ocr errors]

mefuarini capti fructus fuit, ampliffima ea ditio, quae Marufio, Tibifco, Danubio, nec non Tranfiluaniae, et Valachiae limitibus intercepta, Temefienfis banatus nomine veniebat, regni Hungarici finibus reftituta, atque tum primum regnum Hungariae Turcicam penitus exuit feruitutem. Regio haec ex eo tempore peculiari adminiftratio nis forma, diftinctisque ab Hungaria legibus gubernata, multis nouis coloniis eodem de1778 ductis egregie exculta fuit, quam A. 1778. augufta Maria Therefia regni Hungarici finibus, iurisdictionique poftliminio reftitui, ac in comitatus diuidi curauit. Cuius operis, non fine communi patriae vtilitate ad exitum deducti, gloriam iure fibi vendicat Chriftopho rus C. Nitzki, vir a praecipuis in regno magiftratibus, grauiorisque momenti negotiis praeclare geftis confpicuus, primus poft cladem Mohatfianam comitis Temefienfis titulis, et dignitate exornatus, hodie tavernicorum regalium magifter, et excelfi confilii locumtenentialis regii actualis praefes.

[blocks in formation]

Noui vtrinque ad bellum apparatus, et Belgra di oppugnatio.

Quamuis bellum tanta cum gloria coeptum felices fucceffus fpondere poterat, Eugenius tamen exercitu opportunis locis per hiberna

[ocr errors]

difpofito, Viennam reuerfus, vt prouidum oportebat ducem, autumnum, et hyemem omnem nouis tironum fupplementis vbiuis per hereditarias prouincias confcribendis, apparatuique bellico copiofe comparando impendit. Achmetes pariter Turcarum imperator fuperiore clade perculfus, in id primum incubuit, vt opera Gallici oratoris aulam Parifinam a pace abstractam ad bellum contra caefarem profequendum permoueret. Verum cum Gallicus orator pacis cum Anglis, Hollandis, et caefare tractationem eo iam adductam affeueraffet, vt faluo regis Galliae honore, et commodo abrumpi amplius nequi ret, neque fpes vlla appareret, vt caefar in medio victoriarum curfu a, bello defifteret, honeftasque pacis conditiones concederet, ipfe quoque hyemem totam bello apparando infumpfit. Ex Afia, Aegypto, Syria, Macedonia, ceterisque vaftiffimi imperii angulis milites feueris mandatis fub figna euocati: erectae pro Bizantii portis equinae caudae, legendis tironibus figno futurae: prouinciarum praefectis, fubiectisque dynaftis vectigalia folito maiora imperata: Alba Graeca, fiue Belgradum, vbi Chriftianorum fortuna allidi poterat, XXX. millium praefidio, sexcentis machinis bellicis, omnique apparatu quam copiofiffime communitum fuit. Has inter belli vtrinque apparandi curas Carolus caefar, quemadmodum Chriftianum decebat principem, animo reputans, nec in fola ducum feu peritia, feu felicitate, nec in copiarum multitudine ita vnice fpem victoriae

« PreviousContinue »