Page images
PDF
EPUB

riae, et Tranffiluanis partibus imperatura, folenni tamen iureiurando, et diplomate pollicitus, fe Budam Ioanni Sigismundo, vbi primum adoleuerit, redditurum. Proceres deinde libertati reftituit, retento in vinculis, incertum qua de caufa, Valentino Török ab Enning, qui decennio poft Bizantii in carcere obiit. Eodem die Hieronymum Laskium, qui deferto Ioanne rege ad Ferdinandum defecerat, ac huius nomine orator eodem anno Bizantium miffus erat, e vinculis, quibus toto itinere conftrictus ducebatur, exemtum libere abire fiuit, pace tamen, quan ille petebat, denegata. Ifabella non fine lacrimis, et gemitu Ottomannicam accufans perfidiam, durae neceffitati paruit, gazaque diuite fecum ablata XXVI. Augufti A. C. 1541. iter cum pupillo in Tranffiluaniam iniit. 1541 Abiere vna F. Martinufius, et Petrus Petrouitfius pupilli tutores, fed triftes, futurorumque exfpectatione fufpenfi (a). Sic princeps illa regni Hungarici vrbs, tot regum incolatu confecrata, perfidorum hominum fcelere in Turcicam delapfa fuit feruitutem, CXLV. annis alieno fub iugo gemitura.

(a) Bethlen lib. III.

[ocr errors]

S. XVII.

Solimannus magnam Hungariae partem fub-
iugat.

Solimannus interea dies adhuc non paucos re-
bus ordinandis Budae infumfit, Chriftianis
ciuibus, qui in vrbe remanferant, praetorem
conftituit Stephanum Verbötzium antea regni
cancellarium, qui multas a Turcis perpeffus
iniurias, eodem adhuc anno contracto ex moe-
rore animi morbo in Catholica religione ad
extremum vfque fpiritum conftans obiit (a),
Budam denique X. millibus Ianitfarorum fir-
matam Solimanni Baffae fidei, ac fortitudini
tuendam commifit; coepit mox Hungaria o-
mnis fentire triftiffimos clientelae Ottomanni-
cae fructus cum enim Ferdinandus nec per
Laskium, nec per Nicolaum a Salm oratorem
pacem a Solimanno impetrare potuiffet, con-
tinuum deinceps feralis belli theatrum euafit
Hungaria: praeter quotidianas populationes,
hominum, pecorumque abactiones per Bu-
denfes Turcas exercitas, triennio poft, Soli
mannus iterum in Hungariam redux, Valpo
ne, Siklofino, Quinqueecclefiis, ac Strigo-
nio potitus, Albam etiam deditione accepit,
fenatoribus, et primoribus ciuitatis omnibus,
contra datam fidem, interfectis: fubfequen-
tibus

(a) De Verbötzii fatis vide Cl. Wallafzky differta-
tionem,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tibus autem annis Temefia, Lippa, Villegra dum, Neogradum, innumeraeque aliae arces Turcarum iugum fubiere: fic crefcente in dies Solimanni dominatu, nil fere Ferdinando reliquum fuit, praeter aliquot vicinos Auftriae, Styriaeque comitatus, et montanas fuperioris Hungariae partes, cum non magna Illyrici portione. Dalmatiam enim Veneti, ac Turcae inter fe diuiferant, Tranf filuaniam vero ad Tibifcum vfque Isabella obtinebat, Cum itaque vehementer diminu tae iam domi effent vires, nec a Germania ciuilibus difcordiis flagrante idonea fubmit terentur fubfidia, Turcae ex Hungaria profligari amplius non poterant: vt adeo tacite iam damnarent confilia fua illi ipfi, qui, ne clementiffimo Ferdinandi imperio fubiiceren tur, Turcas in auxilium euocauerant.

§. XVIII.

Ferdinandi conatus ad recuperandam Tranf filuaniam.

Poft multa cum fuis agitata confilia, Fer dinandus hanc vnam Turcas e regno eiicien di inueniebat viam, fi Ifabella regina qui buscumque demum pactis induceretur, ad refignandam fibi reliquam Hungariam cum Tranf filuania: fic enim vnitis iterum totius gentis viribus, fi exterorum principum auxilia acsederent, optati fucceffus fpes nou modica ap

PALMA P. III.

D

parebat: quia vero vnum F. Martinufium cuncta pro arbitrio fuo moderari non ignorabat, 1548 iam A. C. 1548. hominem fibi conciliare ftuduit opera Alberti de Peregi: mox anno in fequente apertius iam agendum ratus, per Nicolaum comitem a Salm et Sigismundum baronem ab Herberftein, vacantem tum per Pauli de Varda obitum Strigonienfem ecclefiam, et cardinalitium galerum eidem offerri curauit. Martinufius non tam fortaffe ge minae illius dignitatis fulgore, quam patriae, confiliis fuis in exitium praecipitatae, rurfus erigendae defiderio captus, fincero animo pollicitus fuit, fe nil operae, ac induftriae omiffurum, quo Tranffiluanos primum proceres, tum vero Ifabellam ad Ferdinandı V ta flecteret: id vnum orabat, vt aliquo prae. textu excogitato Caftaldus bellidux valido cum exercitu in limitibus Hungariae collo-, caretur, fibi vltimam tragoediae fcenam acturo auxilio futurus; neque fidem datam fefellit, vt poftea narrabitur, Martinufius; haec clam agitata vbi ad Petrouitfii aures peruenere, vt erat omnis Germanicae focietatis ofor, autor fuit Ifabellae, vt Martinufium cunctis aulae muneribus, ac praefertim aerarii publici praefectura deiiceret, fimul autem coniuratione tota Bizantium nunciata, Solimanni patrocinium imploraret. Martinufius cognitis reginae confiliis, vt erat expedito arduis in rebus ingenio, rem iam proditam propalam deinceps agere, accelerareque conftituit, priusquam Turcarum auxilia poffent adelle. Ante omnia praetorianam militiam

[ocr errors]

nouis Siculorum, ftipendio publico autoratorum, fupplementis vltra modum auxit, quorum in fe fide, ac virtute tutus, non modo impotentis reginae minas omnes rifit verum etiam A. C. 1550. Budenfem praefe- 1550 ctum, Solimanni iuffu in Tranffiluanian delecta cum manu properantem, internecione deleuit, Indictis poftea autoritate fua Marof uásárhelyinum comitiis, Martinufius tanto rationum pondere, et eloquentiae vi calamitates e Turcica tutela hactenus ortas, ac deinceps fecuturas ob oculos omnium pofuit, vt plerosque in Turcas odio, finceroque in Ferdinandum ftudio compleuerit. Communia ordinum regni vota vbi intellexit Ifabella, pronam ad refignandum honeftis conditioni bus Ferdinando regnum declarauit voluntatem, verum a Petrouitfio iterum in tranfuerfum acta eo proceffit, vt paucorum conuentu Enyedini celebrato, Martinufium perduellem, hoftemque reipublicae pronunciauerit; at enim et tunc vanae fuere fine viribus irae poftquam enim Albam Iuliam vbi gaza omnis regia afferuabatur, per Martinufium oppugnari, ac Caftaldum infuper magno cum exercitu in Tranffiluaniam irru piffe audiit, metu correpta, vltro in gratiam rediit cum Martinufio, fortemque fuam eiusdem arbitrio permifit.

[ocr errors]
« PreviousContinue »