Page images
PDF
EPUB

firmarique flagitarent. Caefar prouidas deftipationes fuas per Hungaros fponte fua occupatas effe vehementer gauifus fuit, ea maxime de caufa, quod filiarum fuarum in regno Hungarico fucceffionem, quam maxime firmam, ftabilemque fore confidebat, vt cui nullis pollicitationibus, aut minis circumuenti, fponte, ac libere affenfum praebuiffent Hungari. Quapropter non fine intimo vold ptatis fenfu finceram hanc eorum in fe voluntatem, vt petebant, ratam habuit, autoritateque fua roborauit. Firmata iam hunc in modum feminina domi fucceffione, cogitationes fuas tranftulit caefar ad fponfum primogenitae filiae fuae Mariae Therefiae deligen. dum. Diuerfi e regnantibus per Europam domibus occurrebant principes, ac, vt erant aulae miniftrorum ftudia varia, ita confiliis quoque differebant. Ad extremum ii praeualuere, qui fereniffimae domus Lotharingicae in Auftriacos principes meritorum rationem habendam fuaferunt. Lotharingiae quip pe duces, longa annorum ferie Habsburgicae domui foederati, vtiliffimam femper praefertim contra Gallos bello nauauerant operam, nullisque feu promiffis, feu calamitatibus fibi per Gallos illatis adduci vnquam poterant, vt defertis Auftriacorum partibus Parifinae aulae fe fe confociarent. Recens praeterea erat Caroli Lotharingi, ducis inuictiflimi memoria, cui Viennam a Turcarum obfidione liberatam, Hungariam a diuturna duorum prope feculorum feruitute vindicatam, ficque vniuerfam hereditatem Auftriacam partim reftitu

tam, partim feruatam in acceptis referri oportere, a nemine in dubium reuocari poterat. Sed et ipfa ducum Lotharingiae familia, et dignitate, et generis antiquitate fpectata, tanto connubio digniffima videbatur, vt quae iam inde a dimidio feculo vndecimo hereditario iure Lotharingis praefuit, fanguinis, affinitatis, et foederum, communione maximis caefaribus, et Europae regibus copulata (a). His itaque, aliisque ad perpe tuam Auftriacae monarchiae felicitatem facientibus de caufis, Carolus VI. Leopoldi Lotharingiae ducis filios principes Franciscum, et Carolum Viennam acciuit, in aula fua, fe moderatore ad fcientias, artesque principibus dignas erudiendos, ac in auguftarum nuptiarum fpem educandos.

(a) Vide fpecimen progonologico - genealogicum au guftae domus Habsburgo-Lotharingicae, quod Vindobonae A. 1774. typis Tratnerianis edidimus in folio. Vnde lectores noftri et genealogiam dueun Lotharingiae fumma fide, et exactitudine concinnatam, et res ab eis praeclare gestas, fuccincta narratione ad noftram vfque aetatem deductas diicere poterunt.

[ocr errors]

S. X.

Nouum fiftema introducitur in politica regni adminiftratione.

Haec eadem comitia, quibus feminini sexus generatim, fpeciatim autem Mariae Therefiae auguftae in Hungaria fucceffio definita, roborataque fuit, maximam praeterea celebri tatem, ac ad pofteros memoriam confecuta funt eo ex capite, quod multis veteribus legibus, moribus, placitis, confuetudinibusque per eam occafionem abrogatis, nouam gubernatio Hungarica, eamdemque longe vtiliorem formam vnanimi caefaris, ordinumque regni confenfione acceperit: ex quo intelligas, eius aetatis patres patriae maiores noftros multarum, quibus olim firmiter inhaerebatur, rerum in ciuitate Hungarica innouandarum neceffitatem clare perfpexiffe, atque idcirco finceriffimae Caroli VI. ad veram, perpetuamque felicitatem procurandam voluntati auxiliatrices manus vltro porrexiffe: quo quidem exemplo fuo palam demonftrabant, mutatis temporum, et rerum rationibus, cum nempe euidens patriae vtilitas id exigit, a veteribus moribus, placitisque tuto poffe recedi. Quam in rem in promptu funt complurium Europae populorum exempla, qui cum vicinorum principum fe ambientium monarchias, aliam a priore diuerfam, fibique formidabilem faciem pedetentim induere viderent, tam communis domefticae vtilitatis, quam etiam fecuritatis

[ocr errors]

caufa, mature obuiam fibi eundum, et res fuas in meliorem ordinem redigendas putauere: nihil nempe in humanis ita perfectum eft, vt labente aetate nihil ei amplius addi, demiue poffit. In celeberrimis itaque his comitiis, illi, quibus volente ita caefare, 1715 fuperiorum A. 1715. comitiorum decreto noui fiftematis politici, militaris, et oeconomici elaborandi prouincia demandata erat, nec non illi, qui leges municipales, iudiciorumque rationem corrigendam fufceperant, ea, quae diuturna, maturaque plurium annorum deliberatione mutuis confiliis priuatim defcripferant, ordinum regni iudicio examinanda, ac caefaris fubinde calculo probanda, propalam exhibuerunt. Sed neque illud filentio praetereundum eft, cum caesar maiorem in modum Hungaris fub ipfa iam regni initia, ac nunc etiam commendaffet, vt quidquid pro gentis Hungaricae cultura, commodo, atque gloria facere videretur candide fibi, tamquam patri, proponerent, certosque vna feciffet, quidquid ipfe calcu lo fuo femel confirmatfet, perpetuum, fanctum, ftabileque fore, multi multa iis in comitiis propofuerunt, ex quibus infignem illorum in principem fuum fidem, finceram in patriam charitatem, et futurorum prouidentiam licet intelligere. Haec, quae hucvfque aliquanto diffufius praefari necelle habuimus, vberius ex ipfis comitiorum horum conftitutionibus poffunt intelligi, quae quidem omnia longum, ac fuperuacaneum foJet recenfere: praecipua itaque folum capi

ta

ta, in ordinem digefta, hic loci commemorabimus, atque ab iis, quibus res regni politica nouam accepit formam, ordiemur. Haec inter primum fibi vendicat locum principis illius in regno fenatus, quod confilium regium locumtenentiale appellatur, erectio, qua in re Carolus Diuum Stephanum monarchiae Hungaricae conditorem imitatus fuit, a quo fenatum regalem e grauiffimis vtriusque ordinis viris conflatum, regi femper praefo futurum, inftitutum fuiffe fuo loco me minimus (a). Senatus huius pro rerum, temporumue ratione, pro regum item, ac ordinum regni arbitrio, varia fors fuit, ac imperante quidem Vladislao II. adeo illius autoritas iam euiluerat, vt primores regni eidem vel affiftere dedignarentur. Ludouico II. autem rerum potiente, cum monarchia Hungarica tota in ruinam inclinata efficacibus adminiculis iuuanda, fuftentandaque videretur, idem hic fenatus regius Batfienfium comitiorum decreto reftitutus (b), mox per cladem Mohátfienfem diffipatus fuit. Ex eo tempore etfi primores regni crebrius Pofonium conuenirent, de república confilia ha bituri, id tamen nulla ftabili lege, neque conftanter fiebat, vt adeo in triftiffima hac regum periodo, paffim conquererentur Hungari, numquam fe a principibus fuis in con

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »