Page images
PDF
EPUB

cipis annutu, delecti, ad publica regni munia tempeftiue poffint admoueri. Magnatum autem filiis ampliffimus difcendi campus apertus eft, cum poteftas eis facta, praeftito praeuie iuramento, confilii regii de republica confultationibus absque voto affiftendi (a). Erat quiddam adhuc, nec leue illud, quod Hungaris de pacis domefticae perpetuitate folicitis cordi tum erat: cum enim optime meminiffent magnatum filios olim in regum Hungariae aula educari confueuiffe, morem hunc non minus vtilem, quam genti fuae honorificum porro etiam obferuari, nobiles ex aduerfo adolefcentes ad primorum regni magnatum domos affumi, ibidemque ad publica negotia tractanda erudiri optabant: fagaciter nempe hi perfpiciebant, inueteratam illam duorum prope feculorum diffidiis principes inter Auftriacos, et Hungaros diffidentiam non alia facilius via tolli, eradicarique poffe, nec quidquam certius futurum exiftimare poterant, quam vt adolefcentes magnates in aula regia educati, fincerum in principem fuum amorem, fidemque condifcerent, ac ipfi fubinde ad magiftratus, dignitatesque euecti, nobilium viciffim animis infpirarent (b). Qua in re et Carolum caefarem magnatibus, et hos nobilitati fauif fe exploratius eft, quam vt probari oporteat

(a) Ibidem art. LXX. CV. et CXI.

(6) Ibidem art. CV.

His fere legibus res Hungariae politica ad meliorem ordinem reuocata, perpetuam regno fpondere poterat ftabilitatem.

S. XI.

Iudiciorum ratio innouata.

Quae olim apud Hungaros tribunalium, et iudiciorum ratio obtinuerit, quoties ea variata fit, fat perfpicue a nobis iam alibi explicatum eft (a) Sub Auftriacis principibus inde a Ferdinando I. etfi et iudicia octaualia, et tabula regia haberentur, haec tamen tribunalia ob crebra cum Turcis bella, aut ob domefticas feditiones, aut aliis interdum de caufis impedita, paulo diutius nonnumquam filere cogebantur: vt adeo annofae lites plurimae a patribus ad filios, nepotesque transmitterentur, quin vnquam optatum fortirentur exitum. Malo huic fane quam grauiffimo, quo illuftres olim, locu pletesque familiae ad vltimam redactae erant egeftatem, dum iniqui poffeffores interea ad maximas opes, potentiamque eluctabantur, efficax praefentibus in comitiis remedium allatum fuit, tribunalibus, iudicibusque per regnum multiplicatis. Praeterquam enim,

(4) Notitiae parte I. pag. 136.

fii,

quod fua nobilium iudicibus, comitatuum item, ac regiarum ciuitatum magiftratibus iudicandi autoritas relicta fit, ad eas caufas, quae olim per protonotarios cognofcebantur, dirimendas, tabulae diftrictuales, praefide, et quatuor iudicibus conftantes, pro quatuor regni plagis inftitutae, atque Tyrnauiae, GinEperiefini, Debrecinique collocatae funt (a). Pro Dalmatiae, Croatiaeque regnis banalis tabula, cui banus ipfe, vel certe is, qui eius locum tenet, praeeffet, porro etiam ftabilita (b). His omnibus altius forum non tam recens introductum, quam ad certam, derminatamque formam redactum fuit, quod tabulam regiam appellamus. Haec conftanter deinceps, excepto feriarum, lege praefcriptarum, tempore (c), confidere, caufasque ad iuris patrii placita decidere iuffa, ea cum cautione, ne perfonalis praefentiae regiae in iudiciis locumtenenti praefidi, nouem iudicibus e cleri, baronum, et nobilium ordine delectis, pauciores vnquam pro tribunali affifterent (d). Supremum denique regni tribunal, quo caufae omnes per appellationem deuolutae, decretoriam demum acciperent fententiam e iuris peritiffimis feptemviris fuperiorum comitiorum voluntate cogi iam coeptum, vt eo facilior, fecuriorque

(a) Caroli VI. decreti II. art. XXX. XXXI. et XXXI. (b) Ibidem art. XXXVII. (c) lbidem art. XXIX. (d) Ibidem art. XXV.

[ocr errors]

effet iuftitiae adminiftratio, nouis octo iudicibus augeri placuit: quem in finem duo e clero, totidem e magnatibus, quaterni ex equeftri nobilium ordine prioribus additi funt iudicibus, ftabilique lege fancitum, vt palatino, locumtenente, aut iudice curiae praefidibus, vt minimum iudices vndecim confiderent (a). Vtrumque hoc poftremum tribunal Peftini collocatum, poftquam fexaginta annos ibidem exegit, eodem cum confilio regio locumtenentiali, camera regia tempore, pro habendis menfe Augufto iudiciis in vrbem Budenfem commigrauit. Quae porro fiue in litium tractandarum ordine fiue in poenis, mulctisue irrogandis, feu denique in vniuerfa re iudiciaria e veteribus legibus antiquata, nouaque tum introducta, ftabilitaque fint, ex ipfis comitiorum conftitutionibus lectores noftri nullo negotio arbitrari poterunt. Quia vero patribus quam

maxime cordi erat caufarum acceleratio, quotidiniaque docuerat experientia, aduocatorum potiflimum artibus, multiplicatis exceptionibus vltra modum prolixis, atque a fcopo faepe aberrantibus difceptationibus mutuis caufas non fine partium fumtibus protelari, feuere praeceptum, vt non alii aduocati, quam iureiurando prius obftricti, caufas agerent, praecifis omnibus verborum ambagibus fuccincte, ac breuiter legibus, rationibusque legi conformibus pugnarent, ne

(a) Ibidem art. XXIV. et XXVI.

que tribus plures, easdemque ratione nixas exceptiones facere permitterentur (a).

S. XII.

Res militaris correcta.

Res militaris non optime ad eum diem conftituta, ac publica etiam regni oeconomia nouam Caroli curis formam coepit induere. Saepius in opere noftro meminimus atrocium fimultatum, quae ciuilem inter, ac militarem ordinem intercefferunt, ac toto fere Auftriacae periodi tempore perdurauere, vt adeo vix quodpiam comitiorum decretum reperias, quod non querimoniis, legibusque aduerfum militem feu legionarium, feu confiniarium latis, fit refertum. Inueterati huius odii, feliciter fublati, gloria feruabatur piiffimo principi Carolo; is enim, cum fapienter perfpiceret, numquam ftabilem in regno quietem, tranquillitatemque obtentum iri, nifi ciuilis ordo intima amicitia, voluntatumque confenfione cum militari coniunctus in commune bonum confpiret, vt erat iuftitiae cultor eximius, poftquam totius gentis querimonias veritate niti comperiffet, annofarum diffenfionum caufas radicitus euel

(a) Ibidem art, XXXVIII.

« PreviousContinue »