Page images
PDF
EPUB

lere coepit. Longa annorum ferie mos inualuerat, vt arcium, fortalitiorumque praefecti militares ea emolumenta, quae regalia dicimus, vt funt educilla, macella, naula, et alia his fimilia, ciuitatibus, aliisue dominis ablata fibi affererent, lucraque inde ve. nientia in priuatam vtilitatem fuam conuerterent: incaffum eapropter querelae, praefertim fub Leopoldo caefare, ad tribunal bellicum deferebantur propterea, quod in fummis aerarii publici anguftiis idmodi lucra ftipendiorum, praefectis militaribus debitorum, vicem obirent. Carolus ius fuum cuique tribuere certus, beneficia ea omnia fine mora fuis dominis reftitui, iacturamque reddituum annuorum militaribus fortalitiorum praefectis ex aerario publico farciri iuffit (a). Porro cum ii, quibus dudum iam negotium datum erat, vt modum, rationemque reperi. rent, qua legionarius miles citra gentis Hun garicae incommodum ftabiliter deinceps in regno degeret, nondum opus fuum abfoluiffent, rogatus caefar fidem dedit, fe primo quoque tempore fiftema militare defcripturum, quo coercita militis licentia, inueteratis querimoniis optatus finis imponeretur. Neque fecus praeftitit, edito die VI. Apri1730 lis A. 1730. diplomate, ac per vniuerfum regnum promulgato. Cetera inter conftitutum,. vt donec fingulis in comitatibus aedes militum habitationi deferuiturae erigantur, prae

(a) Decreti II. art. XXI.

fecti militares cuiuscumque demum ftirpis, aut dignitatis rufticis domibus fibi per ma giftratum comitatenfem affignatis contenti fint, neque propria autoritate fua ftationem mutare, minus autem nobilium caftella, curias, parochias, fcholas, aliasue publicas aedes pro habitatione fua deligere audeant, definita fingulis ftipendia, lignorum icem, foeni, auenae, ceterarumque rerum neceffariarum quantitas, quarum loco, vt ante fieri confueuerat, paratum aes a colonis extorquere nefas effet. Quodfi feu milites gregarii, feu eorumdem praefecti plus, quam a caefare praefcriptum erat, a quoquani exegiffe conuincerentur, illatum damnum perfoluto aere compenfare iuffi. His, aliisque legibus circumfcripta militum licentia, non iam foli fecuritati regni, verum etiam tranquillitati domefticae opportune profpectum fuit, vt adeo intolerabile illud prius legionariae militiae in regno alendae onus non facilius modo, verum etiam vtiliffimum incolis euaferit, quod tributa non fola pecunia, verum etiam induftriae fuae fructibus poffint perfol uere, milites quoque ipfi praefcripta fibi forte contenti, manus deinceps ab inferendis iniuriis abftinere coeperunt (a). Legionariae

(a) Caroli VI. fiftema militare nouis legibus partim correctum, partim innouatum fuit per Mariam Therefiam auguftam diplomate die XXVIII. menfis Decembris A. 1747. edito, quod vide in codice inris patrii ad calcem partis IL,

huius militiae ad communem fecuritatem in perpetuum deinceps e publicis regni tributis alendae onus his quoque comitiis ftabilitum fuit, quod vt inter omnes comitatus, comitatuumque incolas fingulos ex aequo diuidi poffit, noua totius regni confcriptio ad mentem caefaris inftituenda, noua item portarum, quo nomine integra olim feffio colonicalis veniebat, partitio decreta fuit (a). Vt autem ftipendiorum militarium e tributis tam colligendorum, quam distribuendorum ratio recto procedat ordine, in quatuor regni plagis totidem commiffarii, quos prouinciales vocant, inftituti funt, quibus vnus e magnatibus directoris nomine praefectus eft (b). Denique cum nobiles, ceterique nobilium iure gaudentes Hungariae ordines, non folum a legionarii militis intertenendi obligatione, verum etiam a quouis tributi pendendi genere, confirmatis veteribus praerogatiuis, porro etiam immunes a caefare pronunciati fint, congenitam fibi pro principis, patriaeque defenfione infurgendi, militandique prouinciam publica comitiorum conftitutione pariter in perpetuum ftabilitam voluerunt, quoties principi vifum fuerit, arma correpturi (c).

(a) Caroli VI. decreti II. art, LXIII. et LXVII.

(b) Ibidem art C.

(c) Ibidem art. VI.

§. XIII.

Res oeconomica ordinata.

Camerae quoque, et regiorum facrae coronae prouentuum adminiftratio, nec non communis toti regno oeconomiae reformatio isdem in comitiis in quaeftionem vocata fuit: quia vero caefar in fuperiori conuentu fidem dederat, fe habita cum adminiftris fuis, Hungarisque deliberatione, certas leges, quibus camera regia ftabiliter deinceps vteretur, defcripturum, maiorem in modum ab ordinibus regni exoratus fuit, vt, quod promiferat, quantocyus perfici procuraret (a). Quod vero ad publicam regni oeconomiam pro communi omnium, et priuata etiam fingulorum vtilitate in meliorem, quam vnquam antea, ordinem reuocandam attinet, cum opus id et longiorem moram, et multas oeconomiae peritorum confultationes exigere videretur patribus, neque generalia regni comitia tamdiu poffent protrahi, confilio regio negotium datum, vt eiusdem fiftema diligenter elaboret, caefarisque iudicio poftea examinandum fubfternat (b). Neque tamen caput hoc ita tum praeteritum fuit, vt non aliqua in communem patriae vtilitatem facientia fint perlata. Frequentia olim in Hungaria oppida, et pagi cum alias, tum

(a) Caroli VI. decreti II, art, XVI.
(b) Ibidem art. XV,

vero poftremis tam ciuilibus, quam Turcicis bellis, metu dilapfis incolis, in triftem abiere folitudinem: reftituta nunc feliciter pace, cum coloni priftinas fuas fedes repeterent, nonnulli domini terreftres, qui defertorum eorum locorum terras omnes in vtilitatem fuam conuerterant, adeo duros fe fe praebuerant, vt eos poftliminio reduces a natali fuo folo prohibere fint connifi quo facto cum publico etiam aerario non leuis tributorum, ab idmodi locis olim pendi folitorum, portio decederet, lege publica cautum, vt fuae colonis priftinae fedes redderentur, comitatenfisque magiftratus fedulo inuigilare iuffus, ne tam hi, quam alii etiam fubditi vltra vrbarii praefcriptum a dominis fuis premerentur (a); praeterea fub diuturna feruitute Turcica, multis Hungaricarum prolium millibus quouis anno in ditiones Ottomannicas translatis, continuis item duorum propemodum feculorum bellis exhaufto, diminutoque populi numero, foeda vbique fuccefferat folitudo, vt vnius, aut plurium etiam dierum itinere vix pagus aliquis confpiceretur. Tot igitur defertis Hungariae plagis frequentiam procuraturi regni ordines Tanxere, vt nouae coloniae e diuerfis praefertim Germanici imperii regionibus euocatae in Hungariam deducerentur: id quod vfque adeo ratum habuit Carolus, vt etiam nouos colonos fexennio integro a cuiusuis

tributi

(a) Ibidem art, XVIII,

« PreviousContinue »