Page images
PDF
EPUB

tributi onere exemtos fore pronunciauerit. (a) De eo etiam folliciti fuere patres, vt Hungaria artibus mechanicis, ciuili focietati hoc potiflimum refurgentis regni tempore neceffariis, quamprimum excoleretur. Qua in re, ita eorum votis fauit caefar, vt mechanicos exteros domicilium in Hungaria fi gere volentes, annorum XV. a tributis im munitate donauerit, ea tamen lege, ne id modi artificibus fundi, terraeque concede rentur, ne per harum culturam a fuis opifi ciis auocarentur (b). Vnum adhuc deerat quo publica non minus, quam priuata Hun garorum rés oeconomica in immenfum crefceret, quoue exterorum populorum opes, ac diuitiae domum deriuarentur, ficque pacis, bellique neruus ftabili fluxu aliunde ac cerferetur, cum vicinis nempe, remotisque populis rerum in Hungaria nafci, aut induftria parari folitarum commercium. Multa iis in comitiis eum in finem de vario quae ftu inftituendo, de maximis regni fluuiis per canales nauium capaces coniungendis, de exteris mercibus, quibus ipfi abundamus, a regno prohibendis, aliisue fimilibus acta funt: at cum vniuerfalis commercii, eiusdemque patriae vtilis fiftema, opus paulo difficilius appare ret, eius elaborandi prouincia confilio regio commilla fuit (c). Equidem Carolo VI. cae

(a) Ibidem art. CIII.

(b) Ibidem art. CXVII.

(c) Ibidein art. CXVI, CXVII, CXIX: CXXI. et

CXXII.

PALMA P. III

*,i,,,,,,

I i

fari nihil aeque in votis fuit, ac vt rem commercialem quae hactenus Auftriacae monarchiae defuit in ditionibus fuis erigeret, atque conftabiliret: nam et longa decefforum, et fuamet propria didicerat experientia, domefticos prouentus, tributa item, ac vectigalia e folo fubditorum labore, fudoreque collecta numquam bellis gerendis fuffeciffe, vt adeo, fi diuturnius bellum fuit, aes alienum contrahere, veteraque debita nouis accumulare oportuerit. Itaque quamprimum pace Raftadienfi, die VI. Martii A. 1714 1714. fignata, Belgii Hifpanici poffeffionem adiit, Oftendanum portum quaeftui faciendo aperuit, mercatoriamque focietátem autoritate fua ibidem conftituit, quae paucorum annorum fpatio ad eam potentiam peruenit, vt et quaeftus magnitudine, et nauium bellicarum copia Hollandicae reipublicae vmbram facere coeperit; qua de caufa grauiffima Hol1719 landos inter, et caefarem A. 1719). diffidia funt enata. Quo tempore, cum Galli, Angli, et Hifpani minime fibi admittendum putan tes, vt augufta domus Auftriaca maritimis ditefceret commerciis, Hollandorum partes tuerentur, Carolus VI. ne fe difficili bello implicaret, Oftendanum portum maximis fuis ingratis occludere, florentemque iam non fine aerarii fui emolumento mercatoriam focietatem diffoluere coactus fuit. Hunc in modum iniectos tum commercio Auftriacc compedes difrumpere, interceptosque aui fui Caroli VI. conatus magno animo noftra aeta te renumere coepit Iofephus II, augustus,

cui optatiffimos ea in re perficienda fuccef fus ex animo vouemus. Tergeftinus quoque portus fua Carolo debet initia, in quo con ftituendo Venetos cumprimis aduerfarios expertus fuit, quod hi pariter toto ftudio pro hibere niterentur, ne domus Auftriaca vllam in commerciis, toti prope Europae commu nibus, partem haberet; verum caefar Ve netorum molimina parui pendens, coeptum opus magnis fumtibus profecutus eft, fuccefforibusque fuis viam commonftrauit ad tentanda paulo grandiora, ac ad ea adiumenta monarchiae procuranda, per quae illa non fola iam virorum, armis gerendis idoneorum, multitudine floreret, verum etiam certifli mo belli neruo locupletaretur.

A

§. XIV.

Res ecclefiafticae.

Has inter pro patriae tranquillitate, et feli citate curas, religionis quoque facrofanctae ad priftinum fplendorem reuocandae, cultusque Diuini inftaurandi ratio habita: quem in finem praelatis, ac beneficiatis vniuerfim omnibus publica conftitutione fub graui re giae animaduerfionis comminatione praece ptum, vt ad legum facrarum praefcriptum, finguli in dioecefibus, ecclefiisque fuis, nifi publicis fummi imperantis, aut regui offici

is impediantur, conftanter refideant: vt ibidem pro muneris fui ratione verbo, et ex. emplo difcolos quidem ad rectam frugem re ducere, probos autem ad Chriftianarum vir tutum exercitium efficaciter excitare fata. gant. Ex eadem refidentiae caufa vetitum, ne cuiquam plura, quam vnum, beneficia con ferantur, nifi idmodi perfona fit, cui iuftis, grauibusque de caufis plurium beneficiorum collatione neceffario effet profpiciendum. Quemadmodum autem praelatis porro etiam canonicatus diftribuendi poteftas ftabilita fuit, ita priuatis pariter dominis ius patronatus, legitimo titulo aquifitum, ea lege affertum fuit, vt ad vacantia beneficia perfonas idoneas, bene meritas, neque alteri alicui ec clefiae obftrictas praefentent (a). Quo paro. chorum, qui in animarum fibi creditarun cura dies, noctesque defudant, a quorum potiffimum inftitutione recta po puli fides, moresque Chriftiani immediate dependent, congruae fuftentationi efficaciter profpicere. tur, tam epifcopis, quam ecclefiarum patro nis impofitum voluit caefar, vt ea omnia, quae eisdem per parochianos pendi, prae berique debent, exacte, et fideliter prae ftari procurent: quem etiam in finem vbiuis locorum decimarum fedecima, octaua autem, vbi eius vfus hactenus viguit, Catholicis parochis iuxta leges patrias eft confirmata. Eliminatis iam feliciter e tota Hungaria Tur

(a) Caroli VI. decret, H. art. LV.

cis, praelati dioecefibus, bonisque fuis reftituti, non leùe onus adiere, cathedrales ec. clefias, aedesque fuas epifcopales, partim temporum iniuria, partim hoftium furore fo

10

aequatas, poftliminio reftaurandi: qua in re pro ecclefiae incremento, fuccefforumque commodo aggredienda, profequendaque fi qui fegniores effent, rogatus fuit caesar, vt qua fummus ecclefiarum Dei patronus negligen. tium eiusmodi beneficiatorum prouentus autoritate fua fequeftrari, ac in aedium, vel ecclefiarum inftaurationem conuerti procuraret (a). Quae de capitulis, conuentibus, quorum fidei inftrumenta literaria funt cre dita, ad communem iurium fecuritatem funt praefcripta, quae feu circa cuftodiam inftru mentorum, feu circa eadem extradandi rationem, feu denique circa relationes per exmiffos capitulares faciendas leges hac tem peftate perlatae funt, fuperuacaneum foret ac lectoribus ipfis taediofum hic loci explicare id aliquid refert nouitatis, quod cum ante nonnifi procuratorias in rebus, caufisque fuis propriis capitula, et conuentus dare confueuerint, praefentium comitiorum decreto plenipotentiarios quoque pro fe conftituendi poteftatem obtinuerint, ea tamen conditione, vt plenipotentiales fuas literas nonnifi coram aliis locis authenticis poffint reuocare (b). Haec, quae quinque capitibus

(a) Ibidem art. LXXI. (b) lbidem art. XCI,

« PreviousContinue »