Page images
PDF
EPUB

candide, fideliterque lectoribus noftris explicare conati fumus, praecipua funt innouari, ac in meliorem ordinem reuocati fiftematis Hungarici, in cuius diuerfis partibus elaborandis, commiffiones ex Hungaris vtri1715 usque ordinis conflatae iam A. 1715. publi. ca autoritate inftitutae pluribus annis operam fuam locauerant, quaeque in praefentibus comitiis per ordines regni anni vnius fpatio fumma diligentia, et accuratione examinata, accedente Caroli VI. affenfu publicae, perpetuaeque legis autoritatem funt confecuta. Quae omnia etfi prouide, fapienterque ef fent difpofita, quia tamen et piiffimus caefar, et ordines regni optime perfpectum habuerunt, ad fummi imperantis, fubdito. rumque fecuritatem, et falutem, fola humani ingenii, et prudentiae confilia minime fufficere, nifi Dei fupremi populorum omnium moderatoris fauore. et auxilio protegan tur: idcirco diuorum Hungariae regum imi tatione conatibus, inftitutisque fuis caele ftem benedictionem procurandam cenfuerunt. Hunc in finem lege fancitum, vt religiofi ordines, feu olim, feu recenter in regnum admiffi, in fignum gratitudinis, et pietatis finguli XII. facrofanctae miffae facrificia pro fuae maieftatis facratiffimae, et fuccefforum Hungariae regum, regnique buius apoftolici incolumitate, incremento, et profperitate fin gulis annis, et in perpetuum dicere, et celebra re, moniales autem celebrari facere teneantur

(a). Repetitis toties facrificiis diuinam placari maieftatem, ac tam principi, quam populo propitiam reddi, quis eft, qui in du bium reuocet?

S. XV.

Quae inde in patriam commoda.

Celeberrimis his comitiis, quae fiftematica
audiunt, die XIX. Iunii A. 1723. abfolutis, 1723
poftquam illa, quae fapienter conftituta funt,
biuis in vfum deduci coepere, nouam mox
Hungaria, eamque meliorem formam induit.
Sublatis feliciter veterum odiorum, et fecef-
fionum caufis, euulfa ex animis funefta prin-
cipem inter, et fubditos diffidentia, fui, re-
rumque fuarum fecuri Hungari studia sua non
ad priuatam tantummodo felicitatem, verum
etiam ad communem patriae fuae falutem,
et gloriam procurandam conuertere.
politica duorum prope feculorum agitationi-
bus labefactata, in pulchrum reuocari ordi-
nem, fraudes, inueterati abufus, et noxia
ciuili focietati crimina corrigi, omnia deni-
que innouari, atque reuiuifcere. Crefcebat

(a) Ibidem art. XCVI.

Res

[ocr errors]

pedetentim apud Carolum Hungarorum exiftimatio, qui per tot dicafteria, et tribunalia, velut totidem theatra, diftributi, luculenta fidei in regem, ingenii item, fapientiae, ac prudentiae edebant fpecimina, cum antea plurimi et natalium fplendore, et opibus confpicui, ab omni reipublicae adminiftratione exclufi, domi in otio torpefcerent, vitiisque inde nafci folitis vacarent. Iuuentus Hungarica nouis tot muneribus, et officiis a Carolo inftitutis, et palaeftram, in qua pro communi bono operam nauaret, et laborum fuorum praemia fibi propofita videns, alacrius iam, diligentiusque in difciplinas, bonasque artes, quibus vtiles patriae ciues formantur, incumbere coepit, vnde plurimi illuftres, clariffimique viri prodiere, quorum intemeratam fidem, et operam rebus confiliisque fuis vtiliffimam et Carolus VL et, quae eum in regno excepit, augufta Maria Therefia funt experti, quorum nomina huc adf ribere fuperuacaneum cenfemus, quod eorum memoria etiamnuin omnium ore celebretur. Obliterato fenfim exterarum nationum odio, Hungari cum ceteris Auftriacae domus populis finceram colere amicitiam fummaque voluntatum confenfione totius corporis monarchici falutem, et gloriam quaerere fuum effe putauerunt. Inter militarem ordinem, certis legibus coercitum, et incolas concordia reftituta, et copiofior legionarii militis numerus, et conftans illius in regno praefentia experebatur, quem ante hofte ipfo acerbius oderant, ad quem ex o

[ocr errors]

mnibus regni finibus exterminandum, iam inde a Ferdinandi I. temporibus ad fangui nem vfque interdum decertatum fuit. Reflorefcente hunc in modum Hungaria, potiffima laetitiae pars ad Carolum VI. perti nebat, vt qui prudentia, clementiaque fua paucorum annorum fpatio eam rerum in gubernationis forma commutatio nem apud Hungaros introduxit, et ftabiliuit, quam maiores fui nullis artibus, nullaue etiam vi adhibita, vnquam in effectum deducere poterant, tamque folida, innouati a fe regni Hungarici iecit fundamenta, quae numquam deinceps funt labefactata. rerum Hungaricarum pofitu, vt quanti gen tem fibi chariffimam faceret, illuftri aliquo fpecimine declararet, demortuo Nicolao e comitibus Pálfi ab Erdöd, Francifcum Stephanum Lotharingiae, et Hetruriae ducem, deftinatum iam generum, cum ampliffima locumtenentis fui poteftate A. 1732. eidem 1732 praefecit, quo ille in optime iam conftituta re Hungarica dirigenda difficillimam gubernandi artem, fe duce moderatoreque, condifceret.

[ocr errors]

Hoc

S. XVI.

Belli Italici improsper exitus.

Gloria, quam Carolus a profligatis olim ex Hungaria Turcis, a reftituta Hungariae tranquillitate, ac tota denique monarchia Auftri

[ocr errors]

aca optime conftituta, non immerito collegerat, non leuiter deinceps obfcurari, imminuique coepit. Bellum illud, cui Stanislaus Letfinfzki a Polonico folio exclufus, ac in eiusdem locum Fridericus Auguftus ele ctor Saxoniae caefareis armis fuffectus A. 1733 1733. occafionem praebuerat, cum potentiffimis duobus hoftibus Hifpanis, et Gallis fucceffu non optimo in Italia gerebatur: Hifpano Neapolim, et Siciliam fecundo genito filio fuo Carolo, Gallo autem Lotharingiae, et Barri ducatum, cui iam a feculo, et amplius omnibus artibus inhiabat, coronae Gallicae afferere cupientibus. Ac reipfa vterque demum voti damnati funt, pace Vien1738 nae A. 1738. die XVIII. Nouembris conclufa, atque fubfcripta. Eius hae praecipuae fuere conditiones: Neapolis, et Sicilia Carolo infanti Hifpaniae pleno iure cederet hie viciffim Parmam, Placentiam, ac infu7 per tam fuum, quam genitricis fuae Elifa. Lethae Parmenfis ius omne in magnum Hetruriae ducatum Carolo VI. caesari tranferiberet. Ducatus Lotharingiae, et Barri Stanislao Letfinfzki, exuli Poloniae regi, ad obitum vfque relinqueretur, hoc exftincto, ad Galliae dominatum deuoluendus. Haec auitarum, ac a feptem feculis poffeffarum ditionum iactura vt fereniffimae domui Lotharingicae farciretur, iisdem tabulis cautum fuit, vt poft Ioannis Gaftonis poftremi magui ducis obitum Lotharingi duces Hetruriae poffeffionem hereditario iure adirent.. Denique fanctio illa pragmatica, qua Caro

« PreviousContinue »