Page images
PDF
EPUB

tur, ac ad damna, quae inculerant, compenfanda adigerentur. Vt porro iuftitiam per Turcas eo celerius adminiftrari, caefarisque poftulatis fatisfieri impetraret Schmetauius Belgradi gubernator, ab vrbis, arcisque moenibus demoliendis operas tantisper fufpendit, negauitque fe coeptum laborem profequi permiffurum, nifi Turcae ad ea, quae pace conftituta erant, quantocyus, et fideliter in effectum deducenda, manum admouerent. Verum etfi orator Gallicus ea, quae per Turcas agebantur, ab aequitate aliena, caefaris autem poftulata pacis articulis omni ex parte conformia effe, aulae Ottomannicae * miniftris non vna vice demonftrauerit, neque ipfi caufae caefaris aequitatem diffiterentur, incertum tamen, quibus ex caufis, litium cognitionem, negotiique tractationem ftudiofa quadam procraftinatione in dies differebant, nouasque idemtidem difficultates, quominus optata pax effectui daretur, obiiciebant, vt adeo illis, quae fat copiofe, et liberaliter confecuti erant, minime contenti quaecumque ipfis collibuerant, non tam fibi dari peterent, quam imperarent. Iuuat hic vnum idmodi fpecimen adducere: eft e regione Belgradi infula, quam Vellika Oftroua appellant, quae licet geometrarum iudicio caefareae ripae vicinior erat, quam Turcicae, atque ideo vi articuli VII. iure omni caefaris effe debuerat, hanc nihilominus Turcae fibi cedi ferociter poftulabant, non alia de caufa, quam quod permoleftum fibi fore dicerent, ex arce Belgradenfi Ger.

manos in vicina illa infula degentes quotidie intueri. Eiusdem minifterii Ottomannici clandeftinis molitionibus factum eft, vt miffi vtrinque ad definiendos limites commiffarii, plures menfes inter inutiles altercationes, nulla re gefta exegerint. Sed neque tum, cum rafis iam moenibus, tradito Turcarum manibus Belgrado, caefareus legatus comes 1740 blefeld die XI. Augufti A. 1740. Conftautinopolim appulit, res in melius commutatae funt, etfi legatus, vt erat vir ingenio per fpicaci, excelfo, fortique animo, ac in negotiis tractandis infigni prudentia, dexteritateque praeditus, nulli induftriae, diligen tiae, fumtibusque parceret, vt diremptis ex aequo litibus, optatae pacis negotium in éffectum demum deduceretur. Quapropter nemini mirum effe debet, difficultates a Turcis fufcitatas ad obitum vsque Caroli VI. perduraffe.

§. XXI.

Caroli I. obitus.

Has inter pacis Belgradenfis ad exitum per ducendae curas, Carolus VI. lethali morbo oppreffus fuit, quem cum in dies ingrauefcere fentiret, Ioannem comitem Pálfi Dalmatiae, et Croatiae banum, virum conftante in auguftam domum fide, rebus item bello,

paceque praeclare geftis prae ceteris confpicuuni, ad fe accerfiuit, eiusdemque fidei confiliis, et fummae, qua apud fuos pollebat, autoritati, per eum autem toti genti Hungaricae vnicam ditionum fuarum omnium heredem inftitutam Mariam Therefiam (a), quam mox ab obitu fuo non leuibus obiectum iri tempeftatibus praefagiebat, omni ftu dio, totisque viribus tuendam commendauit. Confectis demum vltimae voluntatis fuae tabulis, folitisque morientium facramentis ex ecclefiae Catholicae ritu procuratus, die XX. Octobris A. 1740. ad immortalem vitam abi. 1740 it, aetatis anno LV. Rexit imperium Romano-Germanicum annis XXIX. totidem fere Hungariam, et Rohemiam: Hifpaniam, auc potius eius titulos geffit annis XXXV. Quantus auguftam coniugem Elifabetham Brunfuicenfem, Mariam Therefiam, et Mariam Annam filias, aulam caefaream, vrbem, et prouincias omnes luctus occuparit, facilius quisque ex iacturae magnitudine intelliget, quam vt verbis poffit defcribi. In Hungaria quidem nemo antiftitum, magnatum, ceterorumque regni ordinum fuit, qui non vulnus hoc Hungaricae cumprimis genti quam acerbiffimum effe putaret: dolebant nempe ereptum fibi patrem optimum cui vindicatam

(a) Huc quadrant ea Virgilii Aeneidos libro V.
Filius huic fato Diuum, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta eft:
Sola domum, et tantas feruabat filia fedes.

e feruitute Ottomannica patriam, redditam regno tranquillitatem, abfterfam pedetentim folitudinem, reuocatam ad meliorem ordinem gubernationis priftinae forniam, abs fe omni iure deberi, grati agnofcebant, quo imperante pacis, et fecuritatis domefticae, inde a clade Mohatfiana domo exulantis, dulcedine fe frui coepiffe meminerant. Ob quae omnia monumentum aere perennius in animis Hungarorum confecutus fuit Carolus VI. principum ex Habsburgica domo imper. antium poftremus,

§. XXII.

Eius memoria,

Ex iis, quae fparfim hactenus commemorauimus, pronum erit cuiuis de excelfo Caroli VI. ingenio, animi in aduer fis aeque, ac profperis conftantia, fapientia, aequitate, et religionis facrofanctae ftudio arbitrari. Ifta quidem omnia in eo fumma fuiffe, ne inuidi quidem inficiari poterunt: quae autem illius ad feram vfque aetatem me moriam tuebuntur et plurima funt, et maxi1714 ma. Pace Raftadienfi A. 1714. Neapolim cum Sicilia, ducatum Mediolanenfem Belgium denique Hifpanicum auguftae domus fuae iuribus afferuit. Primus ex Auftriacis principibus curas fuas ad commercium

ac

introducendum, ftabiliendumque porrexit, aperto Oftendano portu, erectaque ibidem negotiatorum focietate, quod opus non tam voluntate fua, quam inuidorum factione adactus abrupit. Primus item condito portu Tergeftino, faciendo per mare Adriaticum quaeftui viam referauit. Primus denique eo cogitationes fuas tranftulit, vt fubditi fui commercia paulo ampliora fecundo, et aduerfo Danubio cum Turcis, ac Perfis ipfis exercere affuefcerent, cuius centrum elfe voluit Belgradum, ad quod muniendum, augendum, ornandumque maximos fumtus profuderat. Huc fpectabant viae publicae improbo plurium annorum labore per ditiones Auftriacas, ac ipfam adeo Valachiam conftructae. Nec parum eius gloriam illuftrant aedes aliquot publicae ad omnem magnificen tiam eductae, quo in numero funt: Viennae bafilica Diui Caroli Borromaci memoriae confecrata; Palatina bibliotheca ab artis praeftantia, codicum numero, et pretio celeberrima; pars item aulae Viennenfis, et fchola equeftris: in Hungaria demum fuperba illa aedes, quam emeriti militis vfibus Peftini collocauit. Principio fecundis vbiuis bello, paceque fucceffibus vfus, finiftram deinceps vbique fortunam experiri coepit,cuius culpam non tam Carolo, quam aulae adminiftris, quos paulo tardius infaufto confilio in priorum locum fubftituerat, attribuendum effe plerique fentiunt. Neque illud diffimulant, vbi primum Eugenii confiliis, et opera vti defiit Carolus, res omnes in peius abire coe

« PreviousContinue »