Page images
PDF
EPUB

gianam vocant, ceterae omnes vfque ad Vn. nae cum Sauo confluentem fine vllo diferimine iuris erunt reginae Hungariae. Porro cum ad infulam Pauirzam difficilis fit verique parti Danubii traiectus, mutua volunta te conuentum eft, vt porta Ottomannica lo cum aliquem in ea infula affignaret, in quo fereniffimae reginae fubditi nautae quindecim in pace, fecuritateque poffint degere (a). Haec fuere conuentionis inter comitem ble. feld, et magnum vezirium Conftantinopoli conclufae capita, iuxta quae cum deputati vtrinque commiffarii limites decreuiffent, fublatis demum litibus paci Belgradenfi fuprema manus acceffit, neque ex eo die Ma ria Therefia toto diuturni regiminis fui tempore hoftile quidquam a Turcis experta fuit. Cum Ruffis quoque negotiatio ad exitum fe liciter perducta fuit: poftquam hi in Affo uienfis fortalitii demolitionem; Turcae au. tem ad concedendos fummis Rufforum im. perantibus imperialis maieftatis titulos, vltro confenfere

(e) Conuentionem hane vide apud Logier histoire de negotiations pour la paix conclue a Belgrad. Tom H. pag. 372.

S. IV.

Mariae Therefiae peculiaris in gentem Hungaram fiducia.moji

Prouide fane ditionibus Hungaricis ab ori ente fecuritas procurata fuit; mox enim nubes per Europam cogi coeperunt, in atrocif fimam tempeftatem defiturae; praecipui enim quique principes variis ex caufis, mutuo foedere inuicem confociati, ad diminu endam Mariae Therefiae hereditatem interea confpirauere. Primus clafficum fuftulit Ca.. rolus Bauariae elector, vniuerfas prouincias Auftriacas cum regno Hungariae (a) ad fe pertinere contendens: huius exemplo excitati comes palatinus Rheni, et Auguftus elector Saxoniae, aliquam finguli relictae hereditatis partem fibi afferere cupiebant. Philippus V. Andegauenfis rex Hifpaniae, reginae coniugis Elifabetbae Parmenfis inftigatione, Parmam, et Placentiam tertio genito filio fuo vindicare conftituerat. Aula Parifina id

(a) In Hungariam quidem nil prorfus iuris effe pot erat, Bauaro, exftincta enim virili ftirpe Habsbur gica, Hungari fui iuris effecti, plenam regis qua, cumque e domo eligendi habituri erant libertatem, nifi ipfi hereditariam apud fe fucceffionem, iam A. 1723. nanini totius gentis confenfu, in Caroli VI. filiam Mariam Therefiam eiusdemque pofteros, vltro, ac beneuole tranftuliffent. Vt videre eft generalium regni comitiorum anni eiusdem decreti art. I. et II. in codice iuris patrii

tum tantummodo in votis habebat, vt electori Bauariae cum imperatoria dignitate Bohe miae quoque coronam procuraret. Frideri cus Boruffiae rex exercitu in Silefiam traducto, ducatus eius aliquot, vt iam alibi me. minimus, fibi cedi petebat. Carolus denique rex Neapolis, atque Siciliae, et dux Mucinenfis fua intereffe putauerunt, vt in communi ea direptione ipfi quoque res fuas in Italia augerent. Tot hoftibus ad partiendam inter fe Caroli VI. hereditatem animatis, non erat iam integrum, caufae aequitatem fola voce, fcriptisque defendere, armis, exerciti. busque opus fuit. Et vero res militaris numquam peiore, quam tunc, effe poterat loco, confecta enim ad Belgradum pace, veterani militis, qui adhuc fupererat, pars potior ex- autorata fuit, aerarium regium diuturna cùm Hifpano, Gallo, ac porta Ottomannica bella ad fundum vfque exhauferant, vt Carole diem fuum obeunte nihil fere aeris, vnde nouus belli apparatus procurari, nouaque tironum fupplementa confcribi poffent, fit relictum. Hoc rerum fuarum ftatu, id ante omnia fibi agendum putauit Maria Therefia, vt nobiliffimae gentis Hungaricae, cuius vnanimi confenfu Hungariae coronam hereditario iure obtinuerat, ftudia voluntatesque paulo arctius fibi obftringeret, quo eiusdem fide, fortitudine, dextrisque eo fidentius deinceps ad fe, resque fuas tuendas vceretur. Quare cum primum aufpicatiffimo partu optatiffimum regnis omnibus heredem dedit Iofephum, vniuerfos regni ordines ad diem

XXIV, Maii A, 1741. Pofonium pro haben. 1741 dis generalibus comitiis conuenire iuffit. Ad. fuere illi non vifa multis retro temporibus frequentia, et fplendore, hereditariae reginae fuae quantocyus inaugurandae defiderio exciti. Die XXV. Iunii e. a. facrofanctum regni diadema fumma omnium laetitia, et gratulatione eius vertici impofitum fuit (a), His in comitiis vt Maria Therefia haberet, cum quo gubernationis curas partiretur, volenti corregens datus eft fereniffimus eiusdem fponfus Franciscus Lotharingus, nouae buius dignitatis officiis, iuribus, limitibusque accurate definitis (b). Eadem occafione maxima ordinum omnium confenfione palatini dignitatem obtinuit Ioannes e comitibus Pálfi ab Erdöd, ab exftincto olim per pacem Szath marinenfem ciuili bello, de augusta domo Auftriaca, et patria infigniter meritus. Leges tum perlatae et paucae funt, et nihil fere praefeferunt nouitatis partim quod res Hungarica ad meliorem ordinem fub Carolo VI. reuocata nullis adhuc remediis indigeret, partim vero, quod imminentia Mariae Therefiae capiti pericula regni ordinum voluntates, a priuatis fuis commodis procurandis auocatas, ad tuendam auguftae principis fuae hereditatem tranftulerint, Nam cum fub

(a) Ritus in coronatione hac obferuatos vide in collectione fcript. Hungariae Schuantneriana edit. Vienn. in folio Tom U. pag. 594.

(b) Vide Mariae Therefiae decreti L. art. IV.

idem tempus bellum pluribus locis erupiffet, ac elector Bauariae XL. millibus Gallorum adiutus, occupata fuperiore Auftria, cuncta ad Viennam Auftriacae monarchiae metropolim quantocyus oppugnandam praepararet, copiae autem noftrae in Silefia fucceffu minus profpero cum Friderico Boruffiae rege decertarent; Maria Theresia periculi, in quo ver. fabatur, magnitudinem regni ordinibus vna congregatis fcripto explicuit, atque omnes, et fingulos ad prifcam gentis Hungaricae vir tutem exerendam, armaque contra fuos, he reditariorumque regnorum fuorum inimicos capienda appofitis verbis cohortata, facram perfonam fuam, auguftasque regias proles fidei, confiliis, dextrisque Hungarorum tu. endas fumma cum fiducia commendauit. Neque multis tum opus erat Hungari enim optatiffimum fibi tempus adueniffe rati, quo fincera fua in hereditariam reginam ftudia orbi vniuerfo teftata facerent, Martio quodam igne perciti, fe vitam, et fanguinem pro ria Therefia impenfuros vnanimi voce con clamarunt (a).

Ma

(a) Citati decreti art. LXIII.

« PreviousContinue »