Page images
PDF
EPUB

qui illius acta, et inftituta non commendaret. Eadem imperante, defiit vetus illa Hungarorum querimonia, in negotiis Hungaricis folos exteros ad confilia adhiberi, gentemque Hungaram a fecretioribus. confiliis remoueri. Vt autem illi, qui conftante in principem fide, rebusque in ciuili ordine praeclare geftis magis prae ceteris confpicu os fe fe reddiderant, publicum etiam acciperent meritorum fuorum praemium, infignem ordinem equitum S. Stephani primi regis Hungariae apoftolici A. 1764, inftituit, quem 1764 non folum Hungari, verum etiam quamplurimi exteri fummi fubfellii viri, in equitum numerum cooptați nobilitarunt, quo tempo. re appofite de infignis huius ordinis inftitu tione ad regni ordines, tum in comitiis Pofonienfibus congregatos, perorauit Adamus e L. B. Patachich de Zaiezda Varadinenfis antiftes. Eadem augufta florentem fuperioribus feculis aulae regiae familiarium in regno Hungariae dignitatem A. 1774 inftaurauit, 1774 quo fic multiplicatis praemiis quamplurimos gratiae fuae redderet participes. Dudum iam optauerunt Hungari, vt reges fui ali quam faltem anni partem apud fe in regno exigerent, quin tamen vnquam de idoneis tantae maieftati capiendae aedibus ponendis cogitaretur. Dimidium, et amplius iam effluxerat feculum, ex quo fingulari Dei beneficio, Caroli autem Lotharingi ducis aufpiciis, Hungarici regni metropolis Buda a Turcarum feruitute vindicata fuit, celeberrima tamen illa regia, a Ludouico M. pofita,

.

per Sigismundum nouis exornata palatiis, Mathiae demum munificentia ad fummum olim fplendorem adducta, fuis adhuc fepulta jacebat in ruderibus, auxiliatricemque manum praeftolabatur. Maria Theresia tot ante se regum memoriam renouatura, non diutius fqualorem illum tolerandum putauit: itaque vbi primum a belli curis conquieuit, iacto 1749 die XIII. Maii A. 1749. priore in loco primo lapide, nouam a fundamentis regiam moliri coepit, omine fane quam feliciffimo; auguftum enim illud, et regia dignum ma gnificentia opus, inexplicabili gentis Hungaricae laetitia, et gratulatione optatum iam dudum finem accepit non fine immortali conditricis gloria, cuius nomen, quamdiu arx illa pone labenti Danubio dominabitur, nul la vnquam vetuftas abolere poterit. Feruebant adhuc Budae operae, cum de inftauran da Pofonienfi arce cogitationem fufcepit: ftabat illic vetufta aedes mole quidem maxima, verum adeo exiguis inftructa oportuni tatibus, vt auguftae familiae pro dignitate capiendae nequaquam fufficeret, Hanc illa magnis fane impendiis in commodiorem redaetam ordinem, nouis auxit palatiis, ac ad omnem nitorem, et elegantiam inftruxit. Huc augufta crebrius demigrabat, vt genti fibi cariffimae maieftatis, clementiaeque fuae copiam faceret. Hic domicilium effe voluit archiducis Mariae Chriftinae, er Alberti regii Poloniae principis eiusdem coniugis, quem poft Ludouici C. de Bettyán palatini obitum, 1765 Hungaris die XXV, Decembris A, 1765. re

[ocr errors]

gium locumtenentem dedit. Itaque Mariae Therefiae folicitudini, ac munificentiae debebunt fuccellores Hungariae reges, quod maieftate fua non indignas apud nos aedes confecuti fint,

§. IX.

Nobili iuuentuti educandae noua condit contubernia; aut vetera inftaurat.

Haec et plura id genus alia, genti Hungaricae praeftita, aeternam grati animi memoriam apud nos merentur: fed neque minoris aeftimanda funt illa, quae ad rectam Hungaricae iuuentutis educationem augufta Maria Therefia contulit. Poftquam firmiter apud fe ftatuerat, gentem Hungaram ad fummum florem euehere, a primis fundamentis rem ordiri aggrella, id fibi ante omnia efficiendum putauit, vt iuuentus Hangarica, ceteroquin ingenio pollens, et culturae capaciffima, primum omnium in religionis, et morum do, ctrina, tum vero in quibusuis fcientiis reipublicae vtilibus egregie inftitueretur, quo fic praeclaros toga, fagoque viros pedetentim formari procuraret, quorum fubinde confiliis, et opera ad prouehendam Hunga riae felicitateni vteretur. Itaque A, 1747. 1747 aeftiuas Caroli VI. caefaris aedes fuburbanas Viennenfes illuftris omnium omnino here

ditariarum ditionum fuarum iuuentutis vfibus

[ocr errors]

addixit, nouumque hoc nobilium contubernium a nomine fuo Therefianum dictum regia plane munificentia dotauit, atque confabiliuit. Quae academia et adolefcentium eo confluentium frequentia, et praeclaro in religione, bonis moribus, atque fcientiis progreffu maximam per vniuerfam Europam celebritatem obtinuit. Dati iam hinc funt pluribus ecclefiis fanctiffimi antiftites, fummis prouinciarum dicafteriis praefides, arcanioribus aulae confiliis fideles, peritique adminiftri, clariffimi denique copiis duces. Illuftre hoc contubernium quamquam extra regni Hungarici fines fitum idcirco hic commemorauimus, quod magno femper Hungarorum adolefcentum, aere fuo ibi viuentium, numero frequentatum fit, ac infuper auguftae fundatricis munificentia perpetuis ftipendiis affignatis plures nobiles Hungaros ibidem conftanter aluerit. In Hungaria autem cum augufta Maria Therefia comperiffet, celebrem olim nobilium conuictum, quem cardinalis Petrus Pazmanus bono iuuentutis Hungaricae Tyrnauiae condiderat, in ruinas abiiffe, continuo autoritate, et munificentia fua effecit, vt nobilior multo fuis e ruderibus refurgeret, iisque inftrueretur opportunitatibus, quae egentiori non minus, quam locupletiori iuuentuti capiendae pares forent. Alterum pariter huic non abfimile iuuentutis contubernium confilio, et opera Chriftophori S. R. ecclefiae cardinalis Migazzi pofuit Vacii, conuictus Therefiani appellatione decoratum. In vtraque hac domo re

cta fidei, morumque doctrina, fcientiae, bonaeque artes omnes numerofae iuuentuti nobili tradebantur, vt merito inde patria, et religio clariffimos olim viros fibi polliceri queat. Ad horum contuberniorum normam ceteros per Hungariam, Croatiam, et Tranffiluaniam nobilium conuictus in docendo difcendoque, quoad licuit, conformari oportuit, augufta domina impenfas omnes regia prorfus munificentia fuppeditante, vt adeo de optimo inftituti huius fucceffu augufta fundatrix non modo bene fperare, verum etiam confidere poffet. Porrexit quoque ea, dem curas fuas ad orphanorum, omni humana ope deftitutorum, educationem, quibus tam in Hungaria, quam in Tranffiluania aedes peramplas addixit, ftabilibusque redditibus affignatis copiofe dotauit. Sequioris etiam fexus teneram aetatem regia fua folicitudine minime indignam putauit: optime nempe perfpiciebat, fi adolefcentulae piam, rectamque acciperent inftitutionem pias olim euafuras matres, quae fuas aliquando proles et in religionis placitis, et probis moribus ab ipfis incunabulis effent exculturae, fere enim a prima parentum, et praefertim matrum inftitutione, futura iuuentutis indoles, morumque ratio dependet. Itaque religiofas virgines, quae puellarum educatio ni vi inftituti fui confecratae funt, partim nouis domiciliis in Hungaria, et Tranffiluania excitatis multiplicauit, partim augufta gratia, et munificentia fua ad vtiliffimum hoc munus fideliter, diligenterque obeun.. dum paulo vehementius inflammauit. Quam

« PreviousContinue »