Page images
PDF
EPUB

fuftinere, vltimumque difcrimen tam gloriofe fuperare potuerit, fed et clades interdum ab hoftibus acceptae, copiarumque amiffarum iactura tanta nonnumquam erat, vt cuiuscumque alterius principis animum labefactare, frangereque potuiffet. Luxit poftea ereptam Elifabetham matrem, luxit Mariam Annam fororem, et Carolum Lotharingum Belgii gubernatorem huius maritum, luxit filium Carolum archiducem, luxit geminas nurus Isabellam Bourboniam, et Iofepham Bauaram Iofephi II. filii coniuges cariffimas, luxit complures filias: acerba haec fuere fu nera, fed quae omnia forti plane animo, vt piam, et conftantem filiam, fororem, matrem, et focrum decebat, luxit. Atrocior his omnibus fuit Francisci caefaris immortali apud nos praefertim memoria digniffimi principis occafus, quocum tot annis eximia fide, pie. tate, et voluntatis confenfione indiuiduam coluit vitae focietatem, adeo, vt nobiliffimi huius coniugii fanctitas non viuentium modo fermonibus celebretur, verum etiam fubdi. tis populis praeclaro fuerit ad imitationem exemplo. Tantum igitur coniugem praeter omnem exfpectationem, alieniffimo plane 1765 tempore die XVIII Augufti A. 1765. in IoSepbi filii brachiis repentina morte exftinctum Oeniponti amifit. In communi populorum omnium luctu iufto et ipfa dolore mortem illius profecuta fuit, verum ita, vt neque vehementiffimi vulneris acerbitate fracta, neque a folita virtutis conftantia fit deiecta. Ipfa quoque augufta princeps fatali variolo.

rum morbo A. 1767. correpta, ac in grauif. 1767 fimum difcrimen adducta, auguftas proles, cognatos principes, ac vniuerfas prouincias in acerbiffimum moerorem, luctumque coniecit. Incredibile dictu eft, quam feruentes, conftantesque a fummis, et infimis preces tum ad Deum fint fufae, non fecus, atque fi augufla terris erepta fupremus inftaret dies: calentibus tot fubditorum votis, precibusque expugnatum, ceffit denique Numen clementiffimum, reftituta auguftae valetudine, vitaque in longius prorogata, quafi ea solum de caufa in difcrimen fuiffet coniecta, vt, quo in illam effent fubditi amore, eo lu culentius, certiusque intelligeretur.

§. XIV.

Mariae Therefiae obitus.

Illuxit demum funeftus toti monarchiae Au ftriacae annus 1780. quo augusta Maria The 1780 refia praeter omnium opinionem, Nouembri menfe ex hydrope pectoris paulo grauius laborare coepit: poft paucorum dierum aegrotationem, cum vicinae mortis periculum haud procul abeffe ipfamet fentiret, facrofanctae Euchariftiae viatico, publico, folennique ritu die XXVI. Nouembris refici, ac biduo poft extremae vnctionis facramento ad ineundum aeternitatis iter comparari voluit: vltimae demum voluntatis fuae mandatis, et

[ocr errors]

monitis continuo fibi affiftenti augufto filio datis, non fine praeclaro et pietatis, et conftantiae Chriftianae exemplo, die XXIX. Nouembris ante nonam vefpertinam Viennae e viuentium numero ad immortalem vitam tranfiit. Vixit annos LXIII. menfes VI. dies XVI. imperauit annos XL. totidemque dies. Corpus eius caefareo Maufolaeo apud PP. Capucinos illatum, vt viuens praeceperat, pone augufti coniugis Francisci caefaris offa eft repofitum. Inexfpectatum optimae prin cipis obitum communis in omnibus heredi tariis prouinciis apud fummos, et infimos luctus, et comploratio confecuta fuit. Quod vnum poterant fubditi populi, finceri, conftantisque in principem, matremque fuam amoris tributum, finceras profudere lachrimas. Doloris ex tanta iactura acerbitatem paulo grauiorem fuiffe oportuit apud Hungaros, quod reginae fuae obitum exterio ribus etiam fignis, ac nominatim atro vefti. um fqualore nobilitas Hungarica vltro profecuta fit. Regio dignas faftigio Mariae Therefiae auguftae virtutes vel ex iis, quae compendio hucusque retulimus, fatis, fuperque licet intelligere: ingenii perfpicacia, confilii vi, atque prudentia, animi in vtra que fortuna conftantia, et fortitudine, rerum denique ad monarchiae fuae potentiam, fecuritatemque procurandam inftitutarum fecundo fucceffu, maxinis quibusque bello, paceque principibus nihilo fuit inferior, nec quidquam praeter fexum femineum praefetu lit; in fummo illo fupremae maieftatis fafti

1

a

gio, facilis, ac aliena ab omni arrogantia cum omnibus agendi ratio, rigor iuftitiae numquam non cum clementia coniunctus, peculiare fubditis omnibus benefaciendi ftudium, profufa in egenorum, miferabiliumque perfonarum auxilium liberalitas communem ei, quoad vixit, fubditorum omnium amorem conciliarunt, demortuae autem memoriam ad feram vfque pofteritatem in omnium animis tuebuntur. In Chriftianis autem virtutibus ita conftanter excelluit, vt nemo effet, qui non eius exemplis ad verae religionis, probitatisque ftudium fe accendi, inflammarique fentiret. Erat in ea folida illa, non fucata religio, ac peculiaris quaedam, neque vulgaris Diuinae maieftatis veneratio, congenita illa Habsburgicae domui in Numen Eucharifticum pietas, cuius plu rima, maximaque per omnem vitam edidit. argumenta. Vt cultus diuini maieftati, rebusque facris ex animo addicta erat, ita facrorum quoque miniftros peculiari gratia, beneuolentiaque profecuta fuit, infigni prorfus fubditis populis ad imitandum exemplo. Quibus omnibus virtutibus id a Diuino Numine confecuta fuit, vt et bello, et pace euidentem illius opem fit experta, ac monarchiam, quam ipfa admodum debilitatam, ruinamque minitantem, obeunte patre Carolo VI. gubernandam adierat, fapientiffimis confilijs, et conatibus fuis optime conftitu tam, et ad fummum humanae potentiae apicem adductam augufti filii Iofephi II, manibus moriens refignauerit.

§. XV.

Auguftae proles.

E fauftiffimo Francifci I. et Mariae Therefiae connubio numerofa foboles nata eft, nos fuperftites folummodo recenfebimus, filios primum, tum vero filias archiduces. I. IoJepbus II Romanorum imperator, Hungariae, et Bohemiae rex duabus iam coniugibus viduatus. II. Petrus Leopoldus archidux Auftriae, magnus dux Hetruriae, felix plurimorum ex Maria Ludouica, Caroli Hifpaniae regis filia, liberorum iam hodie pater. III. Ferdinandus archidux Auftriae, Auftriacarum in Italia ditionum gubernator, qui ex Maria Beatrice Eftenfi, ducis Mutinenfis filia, complures pariter proles fuftulit. IV. Maximilianus archidux Auftriae, archiepifcopus Colonienfis, et Monafterienfis, S. R. I, electorum collegii feptemuir, maguus ordinis Teutonici magifter. Ex auguftarum filiarum numero I. Maria Anna archidux Auftriae multiplicis literaturae, ac eruditionis laude confpicua ab auguftae matris fuae obitu Clagenfurti in Carinthia domicilium fixit. II. Maria Christina archidux Auftriae, cum coniuge fuo Alberto Saxoniae, et Tefchini duce augufti caefaris vice, Belgio moderando praeeft. III. Maria Elifabetha archidux Auftriae nobilium herularum Qeniponti antiftita. IV. Maria Amalia archidux Auftriae Ferdinando infanti Hifpaniae Parmae duci nupta.

[ocr errors]

V. Maria Carolina archidux Au

« PreviousContinue »