Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

1

ftriae Ferdinando IV. vtriusque Siciliae regi coniux data. VI. Maria Antonia filiarum archiducum Auftriae poftrema, Ludouicum XVI. Galliarum regem maritum accepit, nouoque hoc coniugii foedere, Auftriacam domum cum Bourbonica paulo arctius copu lauit. Hic erat auguftarum prolium, cum Maria Therefia obiret, fuperftitum numerus, et conditio, ex quibus viuens adhuc augufta mater dedit imperio caefarem, hereditariis prouinciis reges, et principes, dedit potentiffimis regibus coniuges, regnis reginas, per auguftam hanc fobolem fanguis Lotharingo - Habsburgicus in vniuerfam Europam propagabitur, patriisque reget vir,

tutibus orbem.

IOSEPHVS II.

ROM. IM P.

RÉX L.

Aufpicatiffimo omine bereditaria regna adit. Bello, quod poft Maximiliani Bauariae electoris obitum fucceffionis caufa eruperat, tempeftiue exftincto, litibusque partium Tefchinenfi pace compofitis, Iofephus II. in Auftriacarum ditionum omnium gubernatione hereditario iure auguftae matri fucceffit, moxque lachrimas, quas funeftus illius obitus exprefferat, e fubditorum oculis abftergere coepit; cum enim optime conftitutam, Horentiffimamque monarchiam adiiffet, mox ftudia fua, et conatus omnes eo conuertit, vt quae ad eius potentiam, altius prouehendam, et paulo copiofiora, eademque ftabilia emolumenta tam generatim omnibus, quam feorfim fingulis fubditis populis procuranda hactenus defiderabantur adminicula, quamprimum introduceret, atque conftabiliret. Quae illius in commune bonum ftudia, atque conatus eo celeriorem, certioremque fucceffum habitura vel eo ominamur, quod plerisque ad felicem gubernationem auxiliis affatim inftructus folium confcenderit: prae

IOSEPHVS II. REX L. 589

terquam enim, quod quamplurima extera regna, et imperia, puta Ruffiam, Italiam, Germaniam, et Galliam oculo femper in ea, quae ad monarchiarum robur, diuitias, rectum ordinem, ftabilitatemque faciunt, inten to perluftrauerit, foliciteque, quae fibi, fuisque vfui, vtilitatique aliquando elle pof fent, connotauerit, nulla etiam hereditariarum prouinciarum fuit, quam frequentioribus vicibus non adierit, qua opportunitate, regionum fingularum fitum, rerum copiam, aut inopiam, incolarum indolem, mores, vicia, virtutes, induftriam, ac quidquid denique fummum imperantem fcire oportet, apprime perfpexit. Vt eft prompto, perfpicacique ingenio, vidit in laudabili ea itineratione, quae communis adminiftrationis partes corrigi, emendarique debeant, quae ad rectius gubernandum aut compendia fieri, aut noua munera, et officia inftitui poflint, vidit, quibus adminiculis fingulorum in munere fuo folertia acui, iuftitia item cuiuis celerius, accuratiusque adminiftrari valeat, quam quidem fubditorum populorum, regnorumque notitiam, tantamque rerum cogni tionem nemo ex eius decefforibus ante, quam regnum adiret, comparatam habuit, tot denique annorum interuallo, auguftae matris fuae confiliis omnibus interfuit, ac non modo ad magna opera fufcipienda, eidem non raro autor exftitit, verum etiam ad eadem feliciter perficienda, diligentiffimus femper adiutor fuit, atque fic difficillimam fubditos gubernandi artem non tam praeceptionibus, quam diuturno vfu, et exercitatione condi

[ocr errors]
« PreviousContinue »