Page images
PDF
EPUB

relinqui, regisque Hungariae titulos a Ma ximiliano dari poftulabat. Caefar probe gnarus, quam neceffaria effet Tranffiluanorum cum Hungaris coniunctio, veterumque pactorum non immemor, regiam appellationem aperte negauit, Tranfiluaniam autem vica comite poffidendam obtulit, ea lege, vt is fe fiduciarium, vafallumque regis, et coronae Hungariae principem profiteretur: quod cum Ioannes Sigismundus facere abnuiffet, bellum illi illatum fuit, Lazaro Schuendio duce, eo fucceffu, vt Tokainum, Bathorium, Erdödium, Köuarinum, pluresque arces in caefaris poteftatem fint redactae. Solimannus a cliente fuo de periculo admonitus, miffo nuncio bellum pariter Maximiliano comminatus fuit, nifi Tranffiluano ea, quae eripu erat, fine mora reftitueret, atque infuper promiffum a Ferdinando parre XXX. millium aureorum tributum Bizantium tranfmitteret ; Maximilianus certus iam copiofa fibi ab imperio Romano militum fubfidia decernenda repofuit fe poftulata facturum, vbi primum Turcae loca omnia induciarum tempore per fraudem occupata reftituiffent, Tranfiluanus autem fumtus omnes in bellum factos refudiffet. Generofo eo refponfo irritatus Solimannus poftremam A. C. 1566. in Hungariam 1566 fufcepit expeditionem (a),

(e) Istuánfi lib. XXII, Bethlen lib. V. a pag. 227,

S. II.

Ioannes Tranffiluanus a Turcis delufus. Taurunum, fiue Belgradum aeftate eiusdem anni cum exercitu appulfum Solimannum honoris caufa conuenit Ioannes Sigismundus, dextramque tutoris ofculatus, libellum fup1541 plicem porrexit, quo vi promiffi A. C. 1541. facti Budam, reliquamque Hungariam a Turcis poffeffam fibi reftitui flagitauit. Solimannus, vt erat gloriae vltra modum appetens pactorum optime recordatus, Mehemeti vezirio fine mora in mandatis dedit, vt viderer, qua ratione citra imperii Turcici detrimentum ea reftitutio fieri poffet. Quodfi fincera fuit reaple Solimanni tum voluntas negotium omne corrupit Tranfliluani principis arrogantia: praeparauerat in tentorio fuo Mebemetes maximi pretii munera, oraueratque per internuncium, vt ad fe quoque regius princeps diuerteret: quod cum ille CaIparis Békelii inftigatione velut a dignitate fua alienum facere abnuiffet, Mehemetes eam repulfam contemptum interpretatus, adeo vehementer commotus fuit, vt adornatis de induftria accufationibus Solimanni animum ab eo penitus auerterit, neque ex eo die vnquam Tranffiluano aditus ad imperatoren patuerit. Hunc in modum Ioannes Sigismundus fpe fua delufus, fiduciam in Turcis collocatam, non fine totius rei Chriftianae damno, caftigatam fenfit (a).

(a) Iftuánfi lib. XXIII.

§. III.

Poftremi Solimanni ad Szigetum conatus.

Ad primum belli Turcici rumorem, Maxt milianus vires fuas omnes trifariam diuifit. Lazarus Schuendius bellum contra Ioannem Sigismundum adminiftrandum fufcepit trans Tibifcum; Carolo archiduci, Styriae duci, Croatiae defendendae prouincia demandata: denique ad laurinum octoginta peditum, ac quinque fupra viginti equitum millia confluxere, quibus caefar, tametfi praefens aderat, Ferdinandum archiducem germanum fuum praefecit, adiuncto illi legato, Gunthero comite a Schuartzenburg. Quo apparatu cognito Solimannus aperto marte congredi non aufus, Agriam primum, dein vero Szigetum op pugnare decreuit, vt Mehemetis propinqui fui, a Nicolao Zrinio ad Siklofium interfecti, caedem vlcifceretur. Non eft quidem noftri inftituti bellorum hiftoriam texere, at quoniam oppugnatio Szigetana plus Hungaris gloriae, quam Turcis commodi attulit, qua licebit breuitate, eamdem commemorabimus. Calendis Augufti A. C. 1566. du- 1566 centa Turcarum millia circumuallauere Szi. getum, a mille quingentis tantummodo praefidiariis Hungaris defenfum, at cui Nicolaus Zrinius rara in patriam caritate, et fortitudine illuftris praeerat. Nudata propugnacu lis omuibus per diurnas, nocturnasque ver berationes arce, vicenis plures affultus a Turais tentati heroica prorfus Zrinianorum vir

[ocr errors]

tute funt repulfi ad extremum enato cafu incendio, poftquam arx, et quidquid vsui effe poterat, conflagraffet, Turcaeque poftremae aggreffionis fignum e ducibus fuis opperiebantur, VII. Septembris Zrinius cum refiduis fociis ad vincendum, aut gloriofe occumbendum antea animatis ex arce egref fus, explofo, quod vnicum reliquum fuit, non fine immani hoftium denfo ordine ftantium clade tormento, in Turcas irruit, horribilique quaquauerfum edita caede, fortiter dimicans occubuit, ceteri pariter prope omnes non inulti periere. Sunt, qui eruptione hac, totoque oppugnationis tempore, XXV. millia Turcarum cecidiffe ferant. Victoriae huic fane quam cruentae minime fuperftes fuit Solimannus, biduo ante epilectico malo enectus, cum aetatem ad LXXVI. annos adduxiffet, ob infignem militarem fcientiam, laetiffimosque bello fucceffus primis Turcarum fultanis accenfendus, cum ceteris populis, tum vero Hungaris funeftiffimus, Mors illius tamdiu celata in caftris, dum filius Selimus Bizantii poffeffionem cepit, qui fubinde reuertenti exercitui obuiam factus Belgradi, fauftis o mnium acclamationibus in folio confirmatus fuit (a).

§. IV.

(a) Hiftoria Szigeti capti in collectioné fcriptorum Schuandtneri Tomo I. Iftuánfi lib. XXIII.

S. IV.

Pax cum Turcis.

Solimanno e viuis fublato, aliquamdiu ab ar

mis cellatum fuit.

Maximilianus aulae Bizantinae confiliorum incertus, conuocatis A. C. 1567. regni ordinibus neceffaria ad bel- 1567 lum continuandum pecuniae, militumque fupplementa flagitauit: decreta haec funt pro fuperiorum annorum more admodum liberaliter (a). At cum caefar domeftica haec fubfidia Turcarum viribus longe inferiora cer neret, nec tantum, quantum opus effet, au xilii ab imperio Romano fperaret, confen tientibus vltro Hungaris, ad petendam a Selimo pacem applicuit animum: miffus itaque Bizantium Antonius Verantius epifcopus Agrienfis, cuius prudentia, et dexteritate induciae in annos octo impetratae funt, his legibus: Turcae, Maximilianus, et Ioannes Sigismundus Tranfiluaniae dux ab omni deinceps hoftilitate abftinerent, quod quisque fuperiore bello fuum fecerat, in pace poffi deret. Vtiliffima fuit ea pax Maximiliano cum quod loca plurima vltra Tibifcum Tranf filuano eripuerat, tum vero quod afflictae tot annorum bellis Hungariae refpirare conceffum fuerit.

(») Maximiliani decket. II. in codice iuris patrii. PALMA P. IIt

« PreviousContinue »