Page images
PDF
EPUB

ta vna rei politicae adminiftratio deuoluta fuit (a). Carolus archidux, Caroloftadii conditor, bellicam Illyrici praefecturam obtinu it (b). His actis Rudolphus Pragam rediit, mathematicas difciplinas, non fine reipubli cae damno, vnice deinceps tractaturus.

S. II.

Turcae pacem violant.

Sedecim, et amplius annos induciae cum Turcis bello Afiatico occupatis tenuere, qui bus durantibus etfi hoftes a rapinis minime abftinebant, Hungarique viciffim vim vi repellerent, numquam tamen quotidianae hae velitaciones in apertum bellum erupere. Sinames haud ita pridem vezirius creatus, quo dignitatis fuae initia illuftri quadam victoria nobilitaret, mox a confecta A. C. 1589. 1589 cum Perfis pace, autor Amurathi fuit, vt bellum in Hungariam transferri pateretur: quod cum ille induciarum religione prohibitus abnuiffet, Sinanes deteftanda fraude voti demum damnatus fuit. Datis cum ad alios, tum ve

(4) Decret. IV. art. I. (6) Decret. 1, art. XV.

ro ad Boffniae praefectum literis monuit, libere vt in Chriftianorum ditiones irrumperent, fi ab his eapropter irritatis viciffim Turcici limites lacefferentur, continuo que relas ad fe Bizantium mitterent; ceflit dolus e fententia. Haffanes enim Bolfniae praefectus ceteris audacior, vezirii autoritate fre1590 tus A. C. 1590. maioribus iam copiis Illyricum omne percurfabat, ceterosque ad damna Chriftianis inferenda exemplo fuo animabat, quorum incurfionibus cum Chriftiani fe for titer opponerent, Haffanes, vt condictum erat, exaggeratas aduerfum Chriftianos querimo nias Bizantium perfcripfit. Rurfus itaque Sinanes Amaratbem aggreditur, bellumque decerni poftulat, rurfusque repulfam patitur, quod Muftius, fummus facrorum apud Turcas praefes, induciarum fidem obferuandam effe Jultano perfuaferit. Quid ageret nefarius homo? Muftium veneno clam enecat, alium que votis fuis fauentiorem illi fuffici procu rat, nouis deinde mandatis Haffanem paulo vehementius in Chriftianos concitat. Hic itaque XXV. millium exercitu ftipatus, non iam depopulari iclum Ellyricum, verum ar ces etiam complures admota vi expugnare aufus fuit; at iufto Dei iudicio a Petro Er dödi Illyrici bano, et comite Eckenbergio 1593 A.C. 1593. ad Sifciam victus, XII. millibus fuorum defideratis, aquis hauftus interiit. Atque hac demum clade concitatus Amuraibes, eodem adhuc anno caefari bellum indixit. Si1594 nanes fraudis fucceflu laetus, A. C. 1594. in Hungariam aduenit, Iaurinumque per Ferdi

[ocr errors]

nandi

[ocr errors]

nandi, Hardecci, et Nicolai Perlini, praefectorum ignauiam occupauit: qui fubinde, quod integris adhuc moenibus deditionem fe cerant, fenatus bellici fententia dampati, ac Viennae die V. Iunii A. C. 1595. fecuri funt 1595 percuffi, vrbs autem ipfa quadriennio poft principis Scbuartzenburg, et Nicolai Pálfi (a) virtute recuperata fuit, Hoc fucceffu demto, nil praeterea fiue a Sinane, fiue ceteris roto bello ad annum vfque 1606. memorabile ge 1606 ftum fuit, Chriftianis, vt mox videbimus propitia fere femper fortuna dimicantibus (b).

§. III.

Hungarorum ad patriam iuuandam liberale ftudium.

Vbi primum caefar de occultis Bizantinae

aulae confiliis edoctus fuit, mox ad VIII.calendas Februarii A. C: 1593. patres Pofonium 1593 conuenire iuffit, Matbia archiduce

, quem

(4) Nicolao Pálfio gratiam relaturi regni ordines A. C. 1499. Polonii in comitiis congregati, orauere caefarem, vt eidem, ac pofteris mafeulini fexus arcem Pofonienfem cum eo fpectantibus bonis tituloque perpetui comitis conferret. Vide decret. X. art. XLVIII. et Notit, Rer. Hung, edit, fecundae parte III, pag. 154.

(6) Bellum hoc lege apud Ifanfi a lib. XXVII. vfque XXXIV.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Ernefto ad Belgii gubernationem euocato fuffecerat, praefide de bello tempeftiue apparando deliberaturos decreti hic funt tres flore ni a porta, eorumque colligendorum ratio praefcripta, ne, vt faepe ante factum, potior eius pecuniae pars ab exactoribus poffet ab liguriri, quia vero illi, qui ex legum praefcripto continuum equitem alere tenebantur, negligentius id aliquando praeftiterant, poena dupli in eos decreta fuit (a). Subfidia haeć cum tanto bello propulfando minime fuffectu 1595 ra viderentur, conuenere iterum A. C. 1595. regni ordines, vtque propalam teftarentur quam incenfo ad patriam iuuandam ferrentur ftudio, fanxere imprimis IX. florenos a fingulis portis per colonos, ac feorfim VI. florenos per praelatos, barones, ac nobiles & fingulis feffionibus ex propria, vt conftitutiones aiunt, crumena fub poena tripli dependendos, quod fubfidium patriae amore oblatum ad IX. florenos anno infequente extendi voluere: (b) eodem tempore, quod numquam antea factum erat, euras fuas ad faucios, aegrotantesque milites porrexit nobilitas, oblatis ad horum leuamen de fuo X. denariis a fingula feffione numerandis (c). Neque hic quieuere calentia gentis ftudia, vltra quam praefcriptum meminimus, vt cuiusque erant

(a) Decret. V. in codice iuris patrii.

(b) Decret. VI. art. II. III XVII. Decret. VII. art V. VI. VII. XV.

(6) Decret. VII. art. XXX.

facultates, aere, militeque Mathiae archidu cis belli imperatoris conatus adiuuabant, vt adeo toto eo bello XL. et amplius millia, praelatorum, baronum, nobilium, ac ciuitatum regiarum ftipendiis conftanter militaue rint. Quibus fi Illyrici copias, fi copiofa e reliquis Auftriacae domus prouinciis, et e Romano imperio fubmiffa fubfidia connumeres, formidandae orienti vires confluxere. Bello circa Danubium adminiftrando praeerat Mathias, ad Tibifcum Maximilianus archiduces, ab illuftribus victoriis de hofte repor tatis immortale apud Hungaros nomen confecuti. Atque haec de Hungarorum in patriam fuam caritate ex conftitutionibus publicis eo fine huc transtulimus, vt intelligere. tur, quantis curis, laboribus, et fumtibus fteterit maioribus noftris, et propriae cuiusuis, et communis contra hoftes in vifceribus regni haerentes patriae fecuritatis procuratio, vtque eo luculentius pateret aetatis noftrae ab eorum temporum calamitatibus difcrimen, fingularisque ea felicitas, quam principum noftrorum prouidentiae, et maiorum virtuti acceptam debemus (n).

(4) Vide Isluánfi lib. XXVII. praefertimi pag. 375.

« PreviousContinue »