Page images
PDF
EPUB

que utriusque ordinis viris conftare voluit (a). Senatores hi regii etiam ministri regis appellari confueuerunt. Accidit tamen interdum, vt reges aliqui vnicum ex his fibi delegerint, cui ita addictas habuere aures vt reliquorum confilia ne audire quidem fustinuerint: quae regum in vnico homine fiducia, quid mali Hungariae attulerit, ex Petri, Salamonis, et Andreae II. regum hiftoria clarius elucefcet. Ceterum cum regali fenatu de rebus ad communem regni falutem fpectantibus, de bello indicendo, aut foederibus fanciendis, confultationes habebantur. Si quando autem nouae leges toti regno dictandae, atque promulgandae erant, tum enim vero vniuerfi ordines regni, ac ipfi adeo plebis feniores ad generalia regni comitia euocari folebant (b). Haec porro non in campis, vt paflim vulgus exiftimat, celebrata, olim funt, fed in frequentioribus ciuitatibus, amplo infuper territorio, et pafcuo, tot equis, et iumentis, quibus regnicolae eo deuecti funt, alendis idoneo inftructis. Veterum regum decreta fatis indicant comitia Albae regiae, Peftini, Strigonii, Aradini, Tolnae, Szegedini, atque Batfini fuiffe habita (c). Primus omnium in campis

(a) S. Stephani decret. lib. I. cap. VII. Lib. II. cap. XIV. XX et XXXV.

(b) Chronicon Turotzii parte II. cap. XLVI. (c) Infpiee decreta reguin antiquorum in codice iqris patrii,

[ocr errors]

Rakofienfibus conuentus fuit A. 1308. pro 1308
Caroli Roberti regis electione: cum enim
regnum omne in duas diuifum effet factiones;
vt pars altera impenfe faueret Carolo: acriter
ex aduerfo obftaret altera, neutra tutum pu-
tauit, fe fe Peftinenfis ciuitatis moenibus con-
cludere. Ex eo quidem tempore aliquoties,
regni ordines in planitie Rakofienfi conuene-
re; fed fere tum, cum Hungaria tota dome-
fticis diffidiis, et factionibus in partes feiffa
fuit. Illud praeterea quafi ex tranfitu hic af-
firmare poffumus, tum demum florentiffimam
fuiffe Hungariam, cum rariora erant comi-
tia, quod nulla fere fuerant vulnera, quae
hoc medio curari oportuillet. Poftquam au-
tem Hungaria lenta iam tabe confumta, ad
tumulum properabat; tum enim vero fingu.
lis trienniis, bienniis, ac etiam quotannis
comitia indici placuit: id quod fub Vladislao
II. Ludouico II. Ferdinando I. ac Rudolpho
imperatore obferuatum fuiffe vel eorum de-
creta oftendunt. Ex his fatis opinor intelli-
gent lectores noftri, quae olim in Hungaria
obtinuerit gubernandi ratio exterior. Qui-
bus porro placitis, atque principiis reges
quidam rem Hungaricam conftabilire, altius-
que prouehere ftuduerint, ex eorumdem hi-
ftoria pronum erit intelligere. Eo quidem
plerofque video collimaffe, vt quamplurimos,
populos, atque prouincias facrae coronae
fuae fubiugarent, veteribusque titulis nouos
rurfus adiungerent; verum multis pruden
tia, multis defuit felicitas, vt ea, quae a

virtute fua pepererant, fuccefforibus tranfcriberent. Vnde taedio nos affici oportebit, cum legerimus, Moldauos, Walachos, Seruios, Ruffos, aliofque vicinos populos intra paucorum annorum fpatium, mira rerum, et temporum viciffitudine, iam facrae coronae clientes, atque tributarios; iam exculfo iugo formidandos Hungaris hoftes euafiffe.

S. XIV.

Res oeconomica.

Veterum Hungariae regum oeconomiam adumbraturi, illud iam in limine monendum habemus, non id nos agere, vt redditus regios accurate definiamus; fatis itaque nos praeftitiffe arbitrabimur, fi praecipuos, vnde illi profluebant, fontes indicauerimus Primus prouentuum regiorum fons fuit regiae domus Arpadianae patrimonium: alibi iam a nobis infinuatum eft, in communi illa duces inter, atque milites Hungaros partitione, ditionem aliquam prae reliquis delectam, familiaeque fuae ducali per Arpadum peculiariter fuille attributam; magna illa haud dubie, ac imperantis domus amplitudini, atque dignitati par fuit: etfi, quibus circumfcripta fuerit limitibus, ignoremus: fiquis coniecturae, grauibus rationum momentis fubnixae, locus eft, videtur patrimonium hoc e Strigonienfi, Pilifienfi, Peftinenfi, Albenfi, Veszprimienfi, Comaromienfi, Tolnenfi, Baranyienfi,

Deni

Mofonienfi, et e Iaurinenfi prouinciis fuiffe conflatum. Illud certum vtique exploratumque eft, duces noftros, ac poftea reges Stri, gonii, Albae regiae, ac Veterobudae, pecuLiare habuiffe domicilium: in quarum vicinia, perampla effe oportuit bona, vnde culinae regiae neceffitatibus profpiceretur. Infulam magnam Tfepeliam multis per Arpadum ducem excultam aedificiis, educandis ducalibus equis fpeciatim deftinatam, ex anonymo Belae notario difcimus (a). Vduarnicos, ac cuiusuis generis aulae famulantium populos in Transdanubiana potiffimum Hungaria habitaffe, alias iam oftendimus (b). que in hac, quam mox defcripfimus, Hungariae portione Strigonienfem archiepifcopatum; Epifcopatus item Colocenfem, Vacienfem, Wefzprimienfem, Quinque - ecclefienfem et Taurinenfem, complures praeterea et abbatias, et praepofituras D. Stephanum regem erexiffe, opimisque redditibus, et latifundiis, de propriis vtique bonis, dotaffe, nulla eget probatione. Hic igitur parte aliqua poffef Lionum, terrarum, ac praediorum, inter milites, qui fpeciatim Arpadi figna fequebantur, atque praetoriani dici poffunt, dif tributa; cetera regio omnis, in regnantis domus Arpadianae ius, proprietatemque conceffit: vnde non contemnenda obuenille emolumenta, e fertilitate foli, opportunoque ad

(a) Anonymus cap. XLIV.

quaeftum faciendum fitu, arbitrari licet. II. fons reddituum paulo copiofior fuit, e bonis caftrorum comitatenfium. Quamuis enim primi expeditionis duces, et milites ampliffimas terras, atque poffeffiones pro meritorum, dignitatisque ratione fingulis in prouinciis ab Arpado duce acceperint; caftrum nihilominus illud, a quo comitatus fuam traxit appellationem, idoneo territorio, villis item, terris, ac praediis inftructum fummi imperantis iuribus referuatum fuit. Ex anonymi Belae regis notarii non vno loco clare eruitur, huiusmodi caftra cum comitatus bonore, fiue praefectura, primorum ducum fidei, et curae credi, non item bonorum inftar donari confueuiffe (a). Caftra haec ducibus, regibusque regnum obeuntibus hofpitium, bona autem victum praebe-. bant: vt neceffe minime fuerit, ad priuatorum, nobilium aedes diuertere, atque eos per

[ocr errors]

(a) Cap. XVIII. Dux, inquit anonymus, pro benefi cio fuo Borfum in eodem caftro Borfod, comitem conftituit et totam curam illius partis fibi condonauit, id eft commifit. cap. XXXVII Dux Arpad Hubam fecit comitem Nitrienfem, et aliorum caftrorum; et dedit illi terram propriam iuxta fluwium Zituam usque ad filuam Turfoc. En vt comitatus honorem a bonorum collatione diftinguit. Denique cap. LII. Tunc dux Ufubo patri Zolonk dedit caftrum Wesprim cum omnibus appendiciis fuis, et Velouquio dedit comitatum de Zarand. Nondum nempe tum Vespri ienfis comitatus erat, plures alii, ferius per fanctum Stephanun instituti,

vt

« PreviousContinue »