Page images
PDF
EPUB

et Ludouico II. regibus viam fibi ad folium praeparabat: talis item Stephanus Botskai de Kis- Maria fub Rudolpho II. caefare, ad Tranffiluaniae principatum eluctacus. Porro de feditionibus, bellisque inteftinis in Auftriaca regum periodo faepius excitatis, illud vniuerfim tenendum eft, omnium fere autores fuiffe Tranffiluaniae principes. Cum enim folenni lege apud Tranffiluanos vetitum effet, ne eorum principes vlla fibi, familiaeque fuae bona illic poffent addicere, haec in Hungaria quaerenda putauere: quoties igitur reges noftros bellis alibi implicitos, minoribusque ad tuendam Hungariam viribus inftructos animaduertere inito cum hoftibus foedere infeftis fignis Hungariam inuadebant, vt, pace fubinde confecta, perampla dominia confequerentur. Vt porro auaritiam, cupiditatemque fuam fpeciofo aliquo velo obtegerent, iureque fe ad arma defcendiffe imperitis perfuaderent, fparfis per vniuerfum regnum libellis, fe ad vindicandam ab Auftriacorum principum oppreffione gentis Hungaricae libertatem, religionumque a Romano-Catholica diflidentium tutelam venire iactabant: quo gemino hamo multos praefertim de vulgo ad partes fuas traduxere. Nae hi egregii fane Hungariae amici, et protectores fuere, quam Turcis ipfis atrocius expilando, in vltimam miferiam, egeftatemque coniecere. Calamitas haec non ante defiic, quam vbi Tranffiluani eosdem nobifcum Auftriaca e domo principes venerari coeperunt.

183

1

#

NOVA.

§. XIX.

Vfitata biftoriae partitio.

A.

Tota regum inde a D. Stepbano ad hodier-
num vfque diem nobis imperantium feries
in tres periodos, quae totidem regni Hunga-
rici aetates efficiunt, difpefci folet: prima
complectitur reges e ducali ftirpe virili Ar-
padiana vfque ad A. 1301. altera variis e do- 1301,
mibus per libera electos fuffragia, quae
Tertia denique, ac 1540.
1540. penitus defiit.
poftrema illos, quos inde a Ferdinando I. ex
augufta domo Habsburgo, Auftriaca ferie non
Iure igitur I
interrupta venerati fumus.
periodus Arpadiana, II. mixta, ac III. Auftria-
ca nuncupatur, fingulae fingulas hiftoriae
noftrae partes constituent,

ΝΟΤΙΤΙΑ

RER V M
HVNGARICAR V M.

PARS PRIMA.

I. ARPADIANA.
REGVM HVNGARIAE PERIODVS.

S. STEPHANVS

PRIMVS REX.

§. I.

Amplitudo regni Hungarici, cum illud S.
Stephanus adiit.

997. Greifa duce A. 997. vt diximus, e viuis sub-
lato, D. Stephanus aetatis anno octauo fupra
decimum, hereditarii regni gubernacula
pleno quidem iure, verum ducis folummodo
titulo capeffiuit. Regni porro, quod tum
adiit, fines ab ortu Cumaniam, feu Molda-
uiam; ab occafu montem Cetium, amnem-
que Morauam; a feptemtrione Carpatum;
a meridie denique Iftrum, exclufoque Sir-
mio, Sauum, atque Croatiam pro limitibus
habuit. Sclauoniam enim intra regni ilun-

[ocr errors]

Q

garici fines ea aetate comprehenfam fuiffe, fi alia defint, vel folae fundationales epifcopatus Quinque - ecclefienfis literae fidem faciunt (a), quae fines illius ad Sauum vfque protendunt.

S. II.

Belli cum Cupa, duce Simegbienfi, occafio. Non multo poft Geifae obitum grauiffima in D. Stephanum tempeftas coorta fuit, cuius caufas ad fcriptorum, monumentorumque domefticorum fidem paucis explicabimus. Cum D. Stephanus adolefcens adhuc, negotiorumque tractandorum vfu nondum fatis inftructus, regnum et vaftum, et ob multorum poten tiam, atque audaciam ad regendum difficile adiiffet, in moderanda, ac in ordinem redigenda monarchia, aduenarum vnice, quos a Geifa duce magno numero euocatos, bonisque donatos alibi diximus, confiliis, et ope ra vtebatur: egit praeterea toto conatu, vt quam plurimi abiecto gentilismo Chriftiana facra amplecterentur. Vtrumque hoc et primorum gentis, et vulgi ipfius cum noua facra, tum vero exteros homines auerfantis

(a) Literas has ex tranffumto authentico monafterii Sieghienfis. A. 1404. vulgauit doctiffimus Pray Hierarchiae Hung. part. I. pag. 224. Item Cl. et doctiffimus Koller in hiftoria epifcopatus Quinque. ecclefienfis tom. I. pag. 62.

animos a D. Stephano vehementer alienauit. Non abfimiliter difplicuit Saroltae, duciffae matri, nimia aduenarum apud filium porentia, et autoritas, quae cum viuente marito fuo Geifa, rempublicam pro arbitrio dirigere, imperareque affueuiffet (a), aegerrime tulit fe aduenarum factione ab omni iam adminiftratione remotam, ac quafi in ordinem. fuiffe redactam. Sic cum et populares fuos, et ipfam adeo Saroltam matrem a diuo Stepbano diffidere animaduerteret Cupa, dux Simeghienfis, cognato, et ipfe ducali domui iunctus fanguine (b), nefarium iniit confilium, adolefcentem ducem ex auito folio deturbandi, eodemque interempto fibi afferendi principatum (c). Quo vt expeditiorem fibi viam redderet, Saroltae, duciffae viduae, a filio, vt diximus, alienae nuptias ambire coepit (d): quo illicio mulierem non inuenuftam, et quadraginta circiter annos natam fi ad partes fuas traduxiffet, nil iam ambigebat fore, vt vniuerfam gentem Hungaram

(a) S. Adalberti biographo tefte, Sarolta totum regnum viri in manu tenuit, et, quae erant viri ipfa regebar. Cap. V.

(b) Confule de hac cognatione Cl. Katona hiftor. critic. ducum Hung. pag. 707.

(c) Audiatur D. Stephanus in diplomate fundationis S. Martini: cum ciuilis belli ruina vrgeret, volente comitatu quodam, nomine Sümigienfe, paterna me fede repellere.

(c) Chronicon Turotzii P. II. cap. XXVIII. Bonfinius decad. II. lib. I. Ranzanus indic. VIII.

« PreviousContinue »