Page images
PDF
EPUB

§. V.

Caufa legationis Romanae.

Nouorum in Hungaria epifcopatuum inftitu. tio, citra fummi Chriftianorum facrorum autiftitis fcitum, nequibat perfici: primum enim Hungaria a vicinorum antiftitum, ac potiffimum Laureacenfis metropolitae iurisdictione eximi; tum abolitis veterum in Pannonia dioecefium nominibus, ac limitibus (a), nouae fedes epifcopales erigi, terminisque diftingui; promouendi denique ad has epifcopi, et propria muneri fuo iurisdictione inftrui, et noui archiepifcopi Strigonienfis iuribus fubiici debebant: quae omnia rite, ac legitime definire, illius erat, qui in ecclefia Catholica non folum honoris, verum etiam iurisdictionis primatum tenet, Chrifti in terris vicarii. Alterum illud erat: cum D. Stephanus ditionum, quibus imperabat, amplitudine non inferior effet reliquis per Europam regibus, quo amplior ei cum domi, tum foris accederet autoritas, regia cupiebat vti appellatione. Fuit aeuo illo in more pofitum, vt corona, regiique tituli vel ab auguftis imperatoribus; vel a pontificibus Romanis expeterentur, atque conferrentur: ac hi quidem a nominatis per fe regibus non aliam fere exigebant fubiectionem, atque eam, qua Chriftiano - Catholici omnes eccle

(a) Qui veteris Pannoniae ecclefiarum notitiam has bere cupit, adeat doctiffimi Salagii digniffimum fane opus de ftatu ecclefiae Pannonicae,

fiae, eiusdemque capiti obftringimur. Ex aduerfo imperatores occidentis, creatos a fe reges, fuis cum ditionibus, inter imperii fui clientes folebant adfcribere, hacque ratione aliquid in eosdem iuris aquirebant, quale fuit ius inueftiendi, ac etiam eos, qui fibi refractarii fierent, e folio deiiciendi. D. Stephanus optime perfpectum habens, quantum gens fua ad eum diem libera, nullique alteri, quam fuo principi obnoxia, ab omni feu feruitutis, feu clientelae fpecie abhorreret; ne turbis, qualibus poftea eadem ex caufa fub Petro rege occafionem datam videbimus, regnum obiiceret, confultius putauit, corona, regioque titulo per Romanum pontificem, quam imperatorem, exornari. Neque Ottoni III. caefari confilium hoc vllatenus difplicuit: vt qui Sylueftro II. fuo olim clienti, nunc autem fuo potiffimum fauore, IV. nonas Apri999. lis A. 999. ad pontificatum promoto fauebat impenfius: quare cum Romae vsque initium 1000. anni 1000. moraretur, D. Stephanum coram pontifici commendauit, maioremque in modum hortatus eft, vt cunctis eius votis fine dubitatione fubfcriberet (a). Qua quidem

(a) Ad hoc tempus referenda funt ea, quae Ditmarus epifcopus Merleburgenfis, autor fynchronus, Annal. lib. IV. tradit: imperatoris autem praedicti gratia, et hortatu gener Henrici ducis Bauariorum Waic, feu Stephanus in regno fuo epifco. pales cathedras faciens coronam, et benedictionem accepit. Bona igitur gratia, et hortatu Ottonis III. imperatoris eodem ex fonte a Romano pontifice coronam, et benedictionem accepit S. Stepha

nus.

commendatione fua, fingularem aduerfus D.
Stephanum gratiam, et amicitiam teftatus fuit
Otto III. quem conftat non multo poft toto
conatu obftitiffe, ne Boleslao, Poloniae duci,
regii tituli a fede apoftolica concederentur.
Nouorum igitur epifcopatuum cum Strigo.
nienfi metropoli inftitutio, regiique tituli,
geminae fuere legationis Romam mittendae
caufae (a). Obeundo huic muneri placuit
deligere Anaftafium, fiue Aftricum Pétsuara-
dienfem abbatem, defignatum iam Colocen-
fem epifcopum, idque haud dubie propterea,
quod Romae olim ad S. Alexii monachus Be-
nedictinus et itineris rationem
Romanos optime habebat perspectos.

S. VI.

Legationis Romanae exitus,

et mores

Aftricus ineunte anno 1000. in plurium1000 comitatu, Romam delatus, ad principis fui vota proniffimum reperit Sylueftri II. pontificis animum. Siue id eximia Ottonis III. im

(a) Has ipfas copiofius recenfet Carthuitius cap. II.
pag. 130. Quarto poft patris obitum anno Aftri-
vt a fucceffore S. Petri po-

cum

[ocr errors]

mifit

[ocr errors]
[ocr errors]

ftularet, quod - Strigonienfem ecclefiam in
metropolim fuae fubfcriptionis autoritate fanciret,
et reliquos epifcopatus fua benedictione muniret,
regio etiam dignaretur illum diademate roborare,
vt eo fultus honore, coepta per Dei gratiam pof
fet folidius ftabilire,

peratoris in S. Stepbanum gratia, et praeuio bortatu; fiue angeli per fomnium apparentis monitu euenerit, Syluefter II. iis omnibus, quae D. Stephanus ad propagandam in regno fuo religionem Chriftianam ad eum diem egerat, et porro acturus erat, ex Aftrico legato intellectis, finceriffimo geftiens gau dio, cunctis, quae petebantur, cumulate fubfcripfit. Itaque D. Stephano, antea duci Hungarorum, regios decreuit titulos, eum. que in finem infigne prorfus diadema, quo ipfe, ceterique poft eum reges inaugurarentur, dono dedit. Eft illud Graeci moris, fimile plane illi, quod in vfum orientis imperatorum olim Conftantinus magnus fieri curauerat, cum imperii Romani fedem Bizantium transtulit. Veriffimum id effe comperiet is, qui diadema noftrum, eiusdemque defcriptionem a Petro de Reua, S. coronae duumuiro, editam cum illis contenderit quae Anna Comnena, Alexii Comneni Graecorum imperatoris filia, de augufto Graecorum diademate memoriae pofterorum adnotauit (a). Cenfent nonnulli diadema noftrum illud ipfum effe, quod Anaftafius I. orientis imperator Clodouaca I. Francorum regi, ac hic viciffim ineunte feculo VI. Romam S, Petro miferat: quod, longa annorum ferie labefactatum, Syluefter II. ea tempeftate refici curauerit (b) alii exiftimant, nouum fuifle,

(a) Confule Ill. Kollar hiftor, diplomat. juris patron. regg. Hung. lib. I. cap. V.

(b) Stiltingus Bollandifta in vita S. Stephani numero 213.

ac a pontifice recens curatum opus pro Boleslao Polonorum duce, quod ei poftea non tam fortaffe ob angeli per fomnium vifi monitum, quam Ottonis III. hortatu denegatum fuerit (a). Quod fi etiam concedamus; typum tamen aliquem auguftalis Graecorum diadematis habuiffe oportuit Romanos artifices, vt noftrum eidem ad amuffim conformarent. Quiduis de hoc fentias, parum refert, illud nihilominus certum eft, ac euidens, diadema Hungaricum effe Sylueftri II. Romani pontificis donum. Teftatur id imprimis fynchronus fcriptor Ditmarus, qui eodem ex fonte et coronam, et benedictionem per D. Stephanum impetratam affeuerat: quemadmodum igitur benedictionem a pontifice profectam intelligi oportere nemo ambigit; ita etiam coronam inde obtentam fateatur eft neceffe. Teftis alter eft Cartbuitius, dimidio circiter feculo ab obitu D. Stephani remotus, vt qui Salamonis, Geifae, S. Ladislai et Colomanni

[ocr errors]

(a) Carthuitius in vita S. Stephani cap. II. pag. 131. Item Martinus Gallus in chronico fuo, quod viuente Boleslao III. Poloniae rege, itaque inter A. 1102, et 1138. confcripfit, ac vita S. Stepha mi a Carthuitio concinnata vfus eft. Vnde vna euidenter eui.citur Carthuitium noftrum iuffu Colomanni Hungariae regis, qui ab A. 1096. víque 1115. imperauit, vitam S. Stephani regis edidiffe. Argumentum hoc pro vetuftate Carthuitii vindicanda, infigni, yt folet, eruditione pertractat Cl. Cornides in Genealogia reg. Hung. pag. 254. nota 31.

« PreviousContinue »