Page images
PDF
EPUB

fuit: ex aduerfo autem reges Hungariae per itabilitam in deficientium bonis fucceffionem id obtinuere, vt nullo non tempore in promtu haberent bona, quibus citra regalium terrarum, atque reddituum fuorum diminutionem, bene de se, et patria meritos praemiare, ficque aliorum etiam animos ad confimilium virtutum imitationem poffent excitare. De ceteris fummorum imperantium iuribus non eft, cur prolixius hic agamus, quae profecto auguftorum caefarum exemplo D. Stephanus fibi, fuccefforibusque farta, tectaque effe voluit; talia funt: bella indicere faneire cum vicinis foedera, honores, et dignitates in profana non minus, quam facra republica viris idoneis conferre, leges condere, ac denique de capite, et fortunis fubditorum fummo iure decernere. Regiae, quam primus Hungariae intulit, dignitatis decoro, atque fplendori profpecturus, more apud auguftos recepto, nonnullas dignitates inftituit, quas, maiores regni baronatus, appellamus (a). Senatum pariter regalem e facris, profanisque viris conflatum erexit, fibi in gubernatione monarchiae confilio, auxilioque futurum: cancellarium denique, vice-cancellarium, notariosque, feu fcribas adfciuit, quae officia ad Germaniae imitationem ecclefiafticis viris credidit. Porro cum videret D. Stephanus magnam regni partem incolis vacuam fqualere; de populi fre

(a) Eginus de his in introductione §. IV.

quentia, vnde maximum reipublicae robur accedit, in Hungariam inducenda follicite éogitauit. Vt itaque exteros ad fe pertraheret, aduenas omnes, qui bofpites dici confueuerunt, liberos, ae ab omni feruitute immunes fore declarauit, promiffa illis, ne a quoquam opprimi poffent, regia protectione (a). Confimili ductus humanitate, curas fuas porrexit ad captiuos Chriftianos quos Hungari variis bellis in Hungariam ab ftractos, mancipiorum inftar magno numero apud fe habebant. Quare hos edicto publico manumitti, ac libertati reftitui praecepit: cum autem videret, quosdam ad dimittenda haec mancipia fua paulo effe difficiliores, ipfe perfoluto dominis litro, captiuos redemit, ac in libertatem vindicauit. Ex his alii, ceterorum inftar bofpitum, terras a nobilibus fibi locatas colendas fufcepere: alii ecclefiarum obfequiis addicti praedialium numerum auxere: alii denique ciuilia regis feruitia amplexi, per caftra regia distributi funt, quibus eapropter vduarnicorum, fiue aulicorum appellatio adhaefit (b). Hac methodo quanta breui populi frequentia Hungariae procurata fit, facile quisque arbitrabitur. Atque haec funt praecipua D. Stepha ni inftituta, quibus regnum Hungaricum in

(a) Decret. S. Stephani lib. II. cap. XX. Confer hic decret. lib. I' monito VI. Vide item introductionis noftrae S. X.

(b) Haec ad mentem Simonis Kezae in appendice S.

meliorem ordinem, formamque redegit, viamque aperuit, per quam Hungaria ad fummum potentiae, gloriaeque apicem poffet afcendere.

S. X.

Conuentus regni ordinum a S. rege ce-
lebratus.

factis nouae, Chriftianaeque monarchiae fun-, damentis, ac, vt rerum, temporumque adiuncta ferebant, multiplicibus mandatis, feu voce, feu fcripto per regnum promulgatis, praeftolandum fibi aliquot annorum interuallo putauit D. Stephanus, vt vfu ipfo comperiret, quae vitia in gente fua dominarentur qui potiffimum effent obices, per quos publica regni falus, et fecuritas impediretur, quo fic malis fingulis opportuna poffet decernere remedia, legesque variis temporibus a fe latas mutaret in melius, clariusque explicaret. Poftquam igitur plurium annorum fpatio fuorum indolem, et mores accuratius 1016. perfpexiffet, anno demum to16, primum o. mnium praelatorum, baronum, procerumque regni conuentum Strigonii celebrauit (a). Vbi ea, quae ipfe ex Francorum regum capitularibus, aliorumue principum Chriftianorum conftitutionibus cum delectu collegerat,

aut

(a) Codex iuris patrii Strigonium, quaedam Mlp. Tolnam habent, qua de re vide Cl. Péterfi consiliorum Hung. Tom. I. pag. 2.

aut etiam matura cum deliberatione excogi tauerat, pertulit nonnulla vero, per ipfos regni ordines propofita, regia fua autoritate roborauit. Primum igitur, quantum hactenus nobis conftat, hoc fuit D. Stephani ge nerale ad omnes decretum, idemque vnicum, etfi plures ab eodem conftitutiones praeterea editas fuiffe, vel illud euidenter probet, quod et Colomanni, et Andreaè II. regis deereta quarumdam S. regis legum meminerint, quarum in decreto hoc nulla prorfus fit mentio. Porro decreti huius conftitutiones aliae ad ecclefiafticam; aliae ad ciuilem fubditorum gubernationem pertinent: voluit feilicet pius princeps, vt facra iurisdictio ciuili, haec viciffim illi affiftat, ficque fe fe mutuo imperium facerdotiumque adiuuent, ad perficiendam monarchiae Hungaricae felicitatem.

§. XI.

Praecipuae leges ad ordinem facrum Spectan

tes:

E legibus ad hierarchiam Hungaricam conftabiliendam pertinentibus praecipuae funt fequentes; poffeffiones, terrae, ac emolu menta, fundationis nomine ecclefiis dicata, rex Hungariae non fecus, atque rem fuam tueatur ; fi quis ex aulae miniftris ad ea inuadenda, aut auferenda confilium aliquando fuggereret, etfi fpectatis ingenii fui dotibus ad regis, regnique obfequium vtilis videretur, continuo ab aulae muniis remoueatur ;

inuafores autem bonorum ecclefiafticorum non regiam folummodo indignationem incurrant, verum etiam a fidelium communione refcindantur (a). Qui decimam epifcopo fuo debitam denegarit, nouem aliis partibus mulctetur (b). Epifcopi populum fpirituali curae fuae creditum iuxta facrorum cano

um placita regant: iisdem omnes, et fingu li in rebus ad ecclefiafticam iurisdictionem pertinentibus obtemperent; ad refractarios compefcendos comitès parochiani promte, ac fideliter affiftant; quodfi autem quis impofitam fibi ab epifcopo poenitentiam nullatenus fubire vellet, regali iudicio denuncietur (¿). Ecclefiafticis omnibus propterea, quod eam, quae praecipuo loco habenda eft, animarum falutis curam gerant, debitus honor, et reuerentia ab omnibus praeftetur, neue fama, et exiftimatio facrofancto eorumdem minifterio fumme neceffaria a maleuolis impune laedi poffit, nullius laici aduerfum eos teftimonium admittatur; neque de eorum crimine alibi, quam in facro tribunali iudicetur (d). Vt autem populus Chriftianus ad praeceptorum ecclefiae obferuantiam eo efficacius adigeretur, non facerdotes folum, verum etiam comites parochiani promulgare, commendareque populo iuffi funt,

(a) S. Stephani decret. lib. II. cap. I. (b) Ibidem cap. LII.

(c) ibidem cap. II et XII. (d) Ibidem cap. III. et IV.

« PreviousContinue »