Page images
PDF
EPUB

reftresque, vt iura noftra loquuntur, erant domini non item promifcua illa feruorum calonumque turba, quae cum Magyaris, Cumanis, et Ruffis aduenerat, ciuilibus non minus, quam militaribus dominorum fuorum obfequiis dedita. Plebs denique, quam Hun, gari his in terris offenderant, faluamque reliquerant, feruilem rufticorum conditionem induit, Haec fi ita funt, quaeret fortalle aliquis, vnde tanta poftea rufticorum Hungarorum multitudo propagata fuerit, vt non aliud fere, quam Hungaricum idioma vbiuis dominaretur, Verum id nemini profecto aut mirum, aut incredibile videbitur, qui cogitauerit, Pannones, Marahanos, Slauos, Ruthenos, Beffos, Rafcios, et Vala chos ruricolas, in nouorum dominorum, per omnes regni partes difperforum gratiam Hungaricum idioma condidiciffe, ita vt fui pene obliuifcerentur. Edifcere autem illud facile poterant, ex quotidiana cum dominis, aut eorumdem feruis, atque calonibus confuetudine. Vnde non immerito iam reiicienda videtur illorum opinio, qui plebeios Hungaros e folis illis militibus deriuandos putant, qui, quod expeditioni militari fe fubtraxerant, ad rufticam conditionem funt damnati. Quis enim credat in tanta poenae feueritate, tot ex nobilibus Hungaris ignauos reperiri potuiffe, vt ab his folis tanta agreftis populi multitudo propagaretur (a).

(a) Confer haec cum Verbötzii P. I. Tit. III. §. 3.

S. XI.

Ducum Hungariae feries ad Geifam vsque

.

- ducem.

Hunc in modum Scythicum in Europa im, perium feliciter iterum reftitutum fuit. Succellus tam profperi laus praecipua ad Arpadum ducem pertinet, qui expeditionem to, tam infigni prudentia moderatus, populos tot lingua, moribusque diuerfos, non modo fibi fubiicere, verum etiam in officio continere nouerat. Morti vicinus Zoltanum filium, ex Ruffa coniuge fufceptum, regni haeredem, et fuccefforem inftituit, atque A. C. 907. diem fuum obiit. Tres fupra decem annos natus erat Zoltanus, cum regnum adiit: quapropter reipublicae adminiftratio curatoribus commiffa fuit. Conftituti item fupremi gentis iudices, quorum alteri Gyilae; Calcbae alteri nomen inditum lites hi domi forte enatas dirimebant, ac facinorofos ex legum praefcripto plectebant. Denique cum puer dux bello gerendo per aetatem impar effet, tres non fortitudine minus, quam fcientia militari infignes viri: Lebel, Bulfu, feu Bulchu, et Botond imperatoria cum poteftate rei militari funt praefecti. Poftquam autem ad maturam aetatem Zoltanus peruenit, illud ad communem regni falutem, ac fecuritatem inftituiffe memoratur, quod regni limites omni ex parte definiuerit, vt et vicini principes, ac ipfe etiam id, quod cuique proprium erat, noffent, atque tue,

907

rentur. In his defignandis nonnihil differunt Conftantinus Porphyrogenita, et anonymus Belae regis notarius: Nos in re implexa id, quod his inter fe collatis verofimilius nobis vifum eft, trademus. Clau debatur igitur id temporis Hungaria ab oriente montibus illis, qui Tranffiluaniam a Moldauia, Pacinacitis, fiue Cumanis tum habitata feparant, ac ad pontem vsque Traiani procurrunt. A meridie Danubio, Sauoque fluminibus, ab occidente Styriae montibus ad Cetium vsque. A feptemtrione denique fluuio Moraua, longoque Carpaticarum alpium tractu (a). Illud item inter Zoltani res geftas recenfetur, quod nouam Rufforum coloniam, ad Mofonienfem agrum deduxerit, fines regni contra Germanorum irruptiones tuituram his ?. porro praefecit veteranos iam Ruffos eorum, qui cum Arpado aduenerant, pofteros: eos Hungari ad nouorum hofpitum diftinctionem O-Rufzok O-Rofzok, id eft antiquos Ruffos appellarunt, atque idcirco caftro illi, quod ab his condi tum memoratur (b), Ó-Rofzuár, fiue antiquorum Rufforum caftri nomen adhaefit. 931. Haec inter A. C. 931. natus fuit Zoltano filius Toxus, cui fubinde nuptiis iam maturo coniugem adduci curauit de terra Cuma

(a) Anonymus cap. LVII. confuje Cl. Katona Hift. Ducum pag. 321.

(b) Anonymus cap. cit. caftrum hoc ad Danubium fitum Hungaris Orofzuár, Germanis Carlburg au.

norum (a), haud dubie Pacinacitarum, qui
deinceps in chronicis noftris fub Cumano-
rum, et Chunorum nomine veniunt. Con-
iugium hoc eo fine et dux, et regni pri-
mores.contrahi voluere, vt potens illa, cog-
nataque Hungaris gens arctiore foedere eis-
dem copularetur. Triennio denique ante
mortem fuam A. C. 947. Zoltanus regni gu- 947.
bernacula in filium Toxum transtulit, per-
fecitque, vt omnes gentis primores, ac no-
biles eidem fidelitatis facramentum nuncu
pauerint (b). Toxum fcriptores exteri fe-
roce admodum indole praeditum tradunt;
anonymus ex aduerfo manfuetum, huma-
numque facit: eiusdemque clementiae illud
imprimis argumentum profert, quod eo im-
perante multi exteri in Hungarian immigra-
uerint (c). Horum in numero fuere Ifmae-
litae Billa, et Botfu ducibus ex oriente al-
lapfi, quos Toxus in caftri Peftinenfis ter-
ritorio collocauit (d). Befforum pariter no-
ua fupplementa adduxerat dux Tomizoba,
quibus terra Remei ad Tibifcum vsque, ac
locum Obád dictum affignata fuit. Tomizo
ba, regnante iam D Stephano, vt gentilis
obiit; at filius eius Vrkun chriftianam reli-
gionem amplexus, nobili familiae de Tho-

(a) Idem Ibidem;

(b) Cl Katona Hift. Ducum pag. 353. et 389. (c) Anonymus cap. cit.

(d) Ifmaelitae e Perfia oriundi, ac Mahometanis ritibus addicti, e vicino Graecorum imperio in

[ocr errors][ocr errors]

moy originem dedit. Ceterum vt vt ea fe habeant, quae anonymus de Toxi man, fuetudine fcribit, illud certum eft, eum fae. pius per duces fuos, infefta figna in Ger955. maniam intuliffe; at poftquam A. C. 955. triftiffima ad Auguftam Vindelicorum clade ab Ottone affecti funt Hungari, ternosque duces ibidem in furca enectos amifere, Toxus aliquanto mitior factus, pacis confilia agitare coepit. Defiit autem viuere A. C. 972. 972. Geifa filio haerede, ac fucceffore iam ante inftituto. Duo hic ex tranfitu notari velim a lectoribus, primum: etfi hereditaria ftirpi Arpadianae fuerit in principatu fucceffio, duces nihilominus omnes, ea femper vfos fuiffe prouidentia, vt primogeni tum filium fuum ante obitum in auito folio collocatum cernerent: alterum eft: nec ab anonymo, nec ab aliis feriptoribus vlli ducum plures, quam vnam vxorem tribui, ex quo recte inferas, vniuerfam Hungarorum gentem tum, cum gentilis erat, a polygamia abftinuiffe.

§. XII.

Religionis Chriftianae inter Hungaros initia.

Geifa Hungaris imperante, laetiora iam
fuere omnia. Is enim perpetuorum cum vi-
cinis bellorum, quae plus
, quae plus longe damni
quam vtilitatis genti fuae attuliffe viderat,
pertaefus, initam a patre fuo cum Ottone
II. caefare pacem in ipfo regni aditu confir

« PreviousContinue »